Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De trinitate

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Caput V

5. Proinde non mihi uidentur probabilem afferre sententiam qui sic arbitrantur trinitatem imaginis dei in tribus personis quod attinet ad humanam naturam posse reperiri ut in coniugio masculi et feminae atque in eorum prole compleatur, quod quasi uir ipse patris personam intimet, filii uero quod de illo ita processit ut nasceretur, atque ita tertiam personam uelut spiritus dicunt esse mulierem quae ita de uiro processit ut non ipsa esset filius aut filia, quamvis ea concipiente proles nasceretur; dixit enim dominus de spiritu sancto quod a patre procedat et tamen filius non est. In huius igitur opinionis errore hoc solum probabiliter affertur quod in origine factae feminae secundum sanctae scripturae fidem satis ostenditur non omne quod de aliqua persona ita exsistit ut personam alteram faciat filium posse dici quandoquidem de uiri persona exstitit persona mulieris nec tamen eius filia dicta est. Cetera sane ita sunt absurda, immo uero ita falsa, ut facillime redarguantur. Omitto enim quale sit spiritum sanctum matrem filii dei putare et coniugem patris. Fortassis quippe respondeatur haec in carnalibus habere offensionem dum corporei conceptus partusque cogitantur. Quamquam et haec ipsa castissime cogitent quibus mundis omnia munda sunt, immundis autem et infidelibus quorum polluta est et mens et conscientia ita nihil est mundum ut quosdam eorum etiam de uirgine secundum carnem natus Christum offendat. Sed tamen in spiritalibus illis summis, ubi non est aliquid uiolabile aut corruptibile nec natum ex tempore nec ex informi formatum, si qua dicuntur talia ad quorum similitudinem etiam ista inferioris creaturae genera quamvis longe remotissime facta sunt, non debent cuiusquam sobriam perturbare prudentiam ne cum uanum devitat horrorem in perniciosum incurrat errorem. Assuescat in corporibus ita spiritalium reperire uestigia ut cum inde sursum uersus duce ratione ascendere coeperit, ut ad ipsam incommutabilem ueritatem per quam facta sunt ista perveniat, non secum ad summa pertrahat quod contemnit in infimis. Nec enim erubuit quidam uxorem sibi eligere sapientiam quia nomen uxoris in prole gignenda corruptibilem concubitum ingerit cogitanti, aut uero ipsa sapientia sexu femina est quia femini generis uocabulo et in graeca et in latina lingua enuntiatur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL