Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De trinitate

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Caput IX

14. Potestatem quippe suam diligens anima a communi universo ad privatam partem prolabitur, et apostatica illa superbia quod initium peccati dicitur, cum in universitate creaturae deum rectorem secuta legibus eius optime gubernari potuisset, plus aliquid universo appetens atque id sua lege gubernare molita, quia nihil est amplius universitate, in curam partilem truditur et sic aliquid ampliius concupiscendo minuitur, unde et avaritia dicitur radix omnium malorum; totumque illud ubi aliquid proprium contra leges quibus universitas administratur agere nititur per corpus proprium gerit quod partiliter possidet, atque ita formis et motibus corporalibus defectata, quia intus ea secum non habet, cum eorum imaginibus quas memoriae fixit involvitur et phantastica fornicatione turpiter inquinatur omnia officia sua ad eos fines referens quibus curiose corporalia ac temporalia per corporis sensus quaerit, aut tumido fastu aliis animis corporeis sensibus deditis esse affectat excelsior, aut coenoso gurgite carnalis uoluptatis immergitur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL