Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De trinitate

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Caput XIII

20. Nec me fugit quosdam qui fuerunt ante nos egregii defensores catholicae fidei et divini eloquii tractatores cum in homine uno cuius universam animam bonam quendam paradisum esse senserunt duo ista requirerent, uirum mentem, mulierem uero dixisse corporis sensum. Et secundum hanc autem distributionem qua uir ponitur mens, sensus uero corporis mulier, uidentur apte omnia conuenire si considerata tractentur nisi quod in omnibus bestiis et uolatilibus scriptum est non esse inventum uiro adiutorium simile illi et tunc est ei mulier facta de latere. Propter quod ego non putavi pro muliere sensum corporis esse ponendum quem uidemus nobis et bestiis esse communem, sed aliquid uolui quod bestiae non haberent, sensumque corporis magis pro serpente intellegendum existimavi qui legitur spientior omnibus pecoribus terrae. In eis quippe naturalibus bonis quae nobis et inrationabilibus animantibus uidemus esse communia uivacitate quadam sensus excellit, non ille de quo scriptum est in epistula quae est ad hebraeos ubi legitur perfectorum esse solidum cibum qui per habitum exercitatos habent sensus ad separandum bonum a malo (illi quippe sensus naturae rationalis sunt ad intellegentiam pertinentes), sed iste sensus qui est quinquepertitus in corpore per quem non solum a nobis uerum etiam a bestiis corporalis species motusque sentitur.

21. Sed sive isto sive illo sive aliquo alio modo accipiendum sit quod apostolus uirum dixit imaginem et gloriam dei, mulierem autem gloriam uiri, apparet tamen cum secundum deum uivimus, mentem nostram in inuisibilia eius intentam ex eius aeternitate, ueritate, caritate proficienter debere formari, quiddam uero rationalis intentionis nostrae, hoc est eiusdem mentis, in usum mutabilium corporaliumque rerum sine quo haec uita non agitur dirigendum, non ut conformetur huic saeculo finem constituendo in bonis talibus et in ea detorquendo beatitudinis appetitum, sed ut quidquid in usu temporalium rationabiliter facimus aeternorum adipiscendorum contemplatione faciamus per ista transeuntes, illis inhaerentes.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL