Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De trinitate

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Caput XIV

21a. Habet enim et scientia modum suum bonum si quod in ea inflat uel inflare assolet aeternorum caritate uincatur, quae non inflat sed, ut scimus, aedificat. Sine scientia quippe nec uirtutes ipsae quibus recte uivitur possunt haberi per quas haec uita misera sic gubernetur ut ad illam quae uere beata est perveniatur aeternam.

22. Distat tamen ab aeternorum contemplatione actio qua bene utimur temporalibus rebus, et illa sapientiae, haec scientiae deputatur. Quamvis enim et illa quae sapientia est possit scientia nuncupari sicut et apostolus loquitur ubi dicit: Nunc scio ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum, quam scientiam profecto contemplationis dei vult intellegi quod sanctorum summum erit praemium; tamen ubi dicit: Alii quidem datur per spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eundem spiritum, haec utique duo sine dubitatione distinguit, licet non ibi explicet quid intersit et unde possit utrumque dinosci. Verum scripturarum sanctarum multiplicem copiam scrutatus invenio scriptum esse in libro Iob eodem sancto uiro loquente: Ecce pietas est sapientia; abstinere autem a malis scientia est. In hac differentia intellegendum est ad contemplationem sapientiam, ad actionem scientiam pertinere. 'Pietatem' quippe hoc loco posuit 'dei cultum,' quae graece dicitur *theosebeia; nam hoc uerbum habet ista sententia in codicibus graecis. Et quid est in aeternis excellentius quam deus cuius solius immutabilis est natura? Et quis cultus eius nisi amor eius quo nunc desideramus eum uidere credimusque et speramus nos esse uisuros, et quantum proficimus uidemus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem 'in manifestatione'? Hoc est enim quod ait apostolus Paulus, facie ad faciem; hoc etiam quod Iohannes: Dilectissimi, nunc filii dei sumus, et nondum apparuit quod erimus. Scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus quoniam uidebimus eum sicuti est. De his atque huiusmodi sermo ipse mihi uidetur esse sermo sapientiae. Abstinere autem a malis quam Iob scientiam dixit esse rerum procul dubio temporalium est quoniam secundum tempus in malis sumus, a quibus abstinere debemus ut ad illa bona aeterna ueniamus. Quamobrem quidquid prudenter, fortiter, temperanter et iuste agimus ad eam pertinet scientiam sive disciplinam qua in evitandis malis bonisque appetendis actio nostra uersatur, et quidquid propter exempla uel cavenda uel imitanda et propter quarumque rerum quae nostris adcommodata sunt usibus necessaria documenta historica cognitione colligimus.

23. De his ergo sermo cum fit, eum scientiae sermonem puto discernendum a sermone sapientiae ad quam pertinent ea quae nec fuerunt nec futura sunt sed sunt, et propter eam aeternitatem in qua sunt et fuisse et esse et futura esse dicuntur sine ulla mutabilitate temporum. Non enim sic fuerunt ut esse desinerent aut sic futura sunt quasi nunc non sint, sed idipsum esse semper habuerunt, semper habitura sunt. Manent autem non tamquam in spatiis locorum fixa ueluti corpora, sed in natura incorporali sic intellegibilia praesto sunt mentis aspectibus sicut ista in locis uisibilia uel contrectabilia corporis sensibus. Non autem solum rerum sensibilium in locis positarum sine spatiis localibus manent intellegibiles incorporalesque rationes, uerum etiam motionum in temporibus transeuntium sine temporali transitu stant etiam ipsae utique intellegibiles, non sensibiles. Ad quas mentis acie pervenire paucorum est, et cum pervenitur quantum fieri potest, non in eis manet ipse perventor, sed ueluti acies ipsa reverberata repellitur et fit rei non transitoriae transitoria cogitatio. Quae tamen cogitatio transiens per disciplinas quibus eruditur animus memoriae commendatur ut sit quo redire possit quae cogitur inde transire, quamvis si ad memoriam cogitatio non rediret atque ibi quod commendaverat invenieret, uelut rudis ad hoc sicut ducta fuerat duceretur idque inveniret ubi primum invenerat, in illa incorporea ueritate unde rursus quasi descriptum in memoria figeretur. Neque enim sicut manet uerbi gratia quadrati corporis incorporalis et immutabilis ratio sic in ea manet hominis cogitatio, si tamen ad eam sine phantasia spatii localis potuit pervenire. Aut si alicuius artificiosi et musici soni per moras temporis transeuntis numerositas comprehendatur sine tempore stans in quodam secreto altoque silentio, tamdiu saltem cogitari potest quamdiu potest ille cantus audiri; tamen quod inde rapuerit etsi transiens mentis aspectus et quasi glutiens in uentre ita in memoria reposuerit, poterit recordando quodam modo ruminare et in disciplinam quod sic didicerit traicere. Quod si fuerit omnimoda oblivione deletum, rursus doctrina duce ad id uenietur quod penitus exciderat et sic invenietur ut erat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL