Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aurelius Augustinus De trinitate IntraText CT - Text |
6. Est quaedam sane eiusdem naturae uiventis et ratione utentis tanta conspiratio ut cum lateat alterum quid alter uelit, nonnullae sint tamen uoluntatem omnium etiam singulis notae, et cum quisque homo nesciat quid homo alius unus uelit, in quibusdam rebus possit scire quid omnes uelint. Vnde illa cuiusdam mimi facetissima praedicatur urbanitas qui cum se promisisset in theatro quid in animo haberent et quid uellent omnes aliis ludis esse dicturum, atque ad diem constitutum ingenti exspectatione maior multitudo conflueret suspensis et silentibus omnibus, dixisse perhebetur: Vili vultis emere et caro uendere. In quo dicto levissimi scenici omnes tamen conscientias invenerunt suas, eique uera ante oculos omnium constituta et tamen improvisa dicenti admirabili favore plauserunt. Cur autem tam magna exspectatio facta est illo promittente omnium uoluntatem se esse dicturum nisi quia latent hominem aliorum hominum uoluntates? Sed numquid latuit ista istum? Numquid quemquam latet? Qua tandem causa nisi quia sunt quaedam quae non inconuenienter in aliis de se quisque coniciat compatiente uel conspirante uitio seu natura? Sed aliud est uidere uoluntatem suam, aliud quamvis certissima coniectura conicere alienam. Nam conditam Romam tam certum habeo in rebus humanis quam Constantinopolim, cum Romam uiderim oculis meis, de illo uero nihil noverim nisi quod aliis testibus credidi. Et mimus quidem ille uel se ipsum intuendo uel alios quoque experiendo uili uelle emere et caro uendere omnibus id credidit esse commune. Sed quoniam revera uitium est, potest quisque adipisci eiusmodi iustitiam uel alicuius alterius uitii quod huic contrarium est incurrere pestilentiam qua huic resistat et uincat. Nam scio ipse hominem cum uenalis codex ei fuisset oblatus pretiique eius ignarum et ideo quiddam exiguum poscentem cerneret uenditorem, iustum pretium quod multo amplius erat nec opinanti dedisse. Quid si etiam sit quisquam tanta nequitia possessus ut uili uendat quae dimiserunt parentes et caro emat quae consumant libidines? Non est, ut opinor, incredibilis ista luxuries, et si quaerantur tales reperiantur, aut etiam non quaesiti fortassis occurrant qui nequitia maiore quam theatrica propositione uel pronuntiationi theatricae insultent magno pretio stupra emendo, parvo autem rura uendendo. Largitionis etiam gratia novimus quosdam emisse frumenta carius et uilius uendidisse suis civibus. Illud etiam quod uetus poeta dixit Ennius: Omnes mortales sese laudarier optant, profecto et de se ipso et de his quos expertus fuerat coniecit in aliis, et uidetur pronuntiasse hominum omnium uoluntatem. Denique si et mimus ille dixisset: 'Laudari omnes vultis; nemo uestrum vult uituperari,' similiter quod esset omnium uoluntatis dixisse uideretur. Sunt tamen qui uitia sua oderint et in quibus sibi displicent ipsi nec ab aliis se laudari uelint, gratiasque agant obiurgantium benevolentiae cum ideo uituperantur ut corrigantur. At si dixisset: 'Omnes beati esse vultis; miseri esse non vultis,' dixisset aliquid quod nullus in sua non agnosceret uoluntate. Quidquid enim aliud quisquam latenter uelit, ab hac uoluntate quae omnibus et in omnibus satis nota est non recedit.