Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De trinitate

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Caput IV

7. Mirum est autem cum capessendae atque retinendae beatitudinis uoluntas una sit omnium, unde tanta exsistat de ipsa beatitudine rursus uarietas et diversitas uoluntatum, non quod aliquis eam nolit, sed quod non omnes eam norint. Si enim omnes eam nossent, non ab aliis putaretur esse in uirtute animi, aliis in corporis uoluptate, aliis in utraque, et aliis atque aliis, alibi atque alibi. Vt enim eos quaeque res maxime delectavit ita in ea constituerunt uitam beatam. Quomodo igitur ferventissime amant omnes quod non omnes sciunt? Quis potest amare quod nescit, sicut iam de hac re in libris superioribus disputavi? Cur ergo beatitudo amatur ab omnibus nec tamen scitur ab omnibus? An forte sciunt omnes ipsa quae sit, sed non omnes sciunt ubi sit et inde contentio est? Quasi uero de aliquo mundi huius agatur loco ubi debeat quisque uelle uivere qui vult beate uivere, ac non ita quaeratur ubi sit beatitudo sicut quaeritur quae sit. Nam utique si in corporis uoluptate est, ille beatus est qui fruitur corporis uoluptate; si in uirtute animi, ille qui hac fruitur; si in utraque, ille qui fruitur utraque. Cum itaque alius dicit: 'Beate uivere est uoluptate corporis frui,' alius autem: 'Beate uivere est uirtute animi frui,' nonne aut ambo nesciunt quae sit beata uita aut non ambo sciunt? Quomodo ergo ambo amant eam si nemo potest amare quod nescit? An forte falsum est quod pro uerissimo certissimoque posuimus, beate uivere omnes homines uelle? Si enim beate uivere est uerbi gratia secundum animi uirtutem uivere, quomodo beate uivere vult qui hoc non vultl? Nonne uerius dixerimus: 'Homo iste non vult beate uivere quia non vult secundum uirtutem uivere, quod solum est beate uivere'? Non igitur omnes beate uivere uolunt, immo pauci hoc uolunt si non est beate uivere nisi secundum uirtutem animi uivere, quod multi nolunt. Itane falsum erit unde nec ipse, cum academicis omnia dubia sint, academicus Cicero dubitavit qui cum uellet in Hortensio dialogo ab aliqua re certa de qua nullus ambigeret sumere suae disputationis exordium, Beati certe, inquit, omnes esse uolumus? Absit ut hoc falsum esse dicamus. Quid igitur? An dicendum est etiamsi nihil sit aliud beate uivere quam secundum uirtutem animi uivere, tamen et qui hoc non vult beate vult uivere? Nimis quidem hoc uidetur absurdum. Tale est enim ac si dicamus: 'Et qui non vult beate uivere beate vult uivere.' Istam repugnantiam quis audiat, quis ferat? Et tamen ad hanc contrudit necessitas si et omnes beate uelle uivere uerum est, et non omnes sic uolunt uivere quomodo solum uivitur beate.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL