Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De trinitate

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Caput VII

10. Ac per hoc in ista mortali uita erroribus aerumnisque plenissima praecipue fides est necessaria qua in deum creditur. Non enim quaecumque bona maximeque illa quibus quisque fit bonus et illa quibus fiet beatus, unde nisi a deo in hominem ueniant et homini accedant inveniri potest. Cum autem ex hac uita ab eo qui in his miseriis fidelis et bonus est uentum fuerit ad beatam, tunc erit uere quod nunc esse nullo modo potest ut sic homo uivat quomodo vult. Non enim uolet male uivere in illa felicitate aut uolet aliquid quod deerit aut deerit quod uoluerit. Quidquid amabitur aderit, nec desiderabitur quod non aderit. Omne quod ibi erit bonum erit, et summus deus summum bonum erit atque ad fruendum amantibus praesto erit, et quod est omnino beatissimum ita semper fore certum erit. Nunc uero fecerunt quidem sibi philosophi sicut eorum cuique placuit uitas beatas suas ut quasi propria uirtute possent quod communi mortalium conditione non poterant, sic scilicet uivere ut uellent. Sentiebant enim aliter beatum esse neminem posse nisi habendo quod uellet et nihil patiendo quod nollet. Quis autem non qualemcumque uitam qua delectatur et ideo beatam uocat uellet sic esse in sua potestate ut eam posset habere perpetuam? Et tamen quis ita est? Quis vult pati molestias quas fortiter toleret, quamvis eas uelit possitque tolerare si patitur? Quis uelit in tormentis uivere etiam qui potest in eis per patientiam tenendo iustitiam laudabiliter uivere? Transitura cogitaverunt haec mala qui ea pertulerunt uel cupiendo habere uel timendo amittere quod amabant, sive nequiter sive laudabiliter. Nam multi per transitoria mala ad permansura bona fortiter tetenderunt. Qui profecto spe beati sunt etiam cum sunt in transitoriis malis per quae ad bona non transitura perveniunt. Sed qui spe beatus est nondum beatus est. Exspectat namque per patientiam beatitudinem quam nondum tenet. Qui uero sine ulla spe tali, sine ulla tali mercede cruciatur quantamlibet adhibeat tolerantiam, non est beatus ueraciter sed miser fortiter. Neque enim propterea miser non est quia miserior esset si et impatienter miseriam sustineret. Porro si ista non patitur quae nollet pati in suo corpore, ne tunc quidem beatus habendus est quoniam non uivit ut vult. Vt enim alia omittam quae corpore inlaeso ad animi pertinent offensiones sine quibus uivere uellemus et sunt innumerabilia, uellet utique si posset ita salvum atque incolume habere corpus et nullas ex eo pati molestias, ut id haberet in potestate aut in ipsius incorruptione corporis; quod quia non habet ac pendet incerto, profecto non uivit ut vult. Quamvis enim per fortitudinem sit paratus excipere et aequo ferre animo quidquid adversitatis acciderit, mavult tamen ut non accidat et si possit facit; atque ita paratus est in utrumque ut quantum in ipso est alterum optet, alterum uitet, et si quod uitat incurrerit, ideo uolens ferat quia fieri non potuit quod uolebat. Ne opprimatur ergo sustinet, sed premi nollet. Quomodo ergo uivit ut vult? An quia ulens fortis est ad ferenda quae nollet inlata? Ideo igitur id vult quod potest quoniam quod vult non potest. Haec est tota, utrum ridenda an potius miseranda, superborum beatitudo mortalium gloriantium se uivere ut uolunt quia uolentes patienter ferunt quae accidere sibi nolunt. Hoc est enim aiunt quod sapienter dixit Terentius: Quoniam non potest id fieri quod uis, Id uelis quod possis. Commode hoc dictum esse quis negat? Sed consilium est datum misero ne esset miserior. Beato autem quales se esse omnes uolunt non recte nec uere dicitur, non potest fieri quod uis. Si enim beatus est, quidquid vult fieri potest quia non vult quod fieri non potest. Sed non est mortalitatis huius haec uita, nec erit nisi quando et immortalitas erit. Quae si nullo modo dari homini posset, frustra etiam beatitudo quaereretur quia sine immortalitate non potest esse.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL