Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De trinitate

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Caput VIII

11. Cum ergo beati esse omnes homines uolunt si uerum uolunt, profecto esse et immortales uolunt; aliter enim beati esse non possunt. Denique et de immortalitate interrogati sicut de beatitudine omnes eam se uelle respondent. Sed qualiscumque beatitudo quae potius uocetur quam sit in hac uita quaeritur, immo uero fingitur, dum immortalitas desperatur sine qua uera beatitudo esse non potest. Ille quippe beate uivit, quod iam superius diximus et astruendo satis fiximus, qui uivit ut vult nec male aliquid vult. Nemo autem male vult immortalitatem si eius humana capax est deo donante natura; cuius si capax non est, nec beatitudinis capax est. Vt enim homo beate uivat oportet ut uivat. Quem porro morientem uita ipsa deserit beata uita cum illo manere qui potest? Cum autem deserit, aut nolentem procul dubio deserit aut uolentem aut neutrum. Si nolentem, quomodo est beata uita quae ita est in uoluntate ut non sit in potestate? Cumque beatus nemo sit aliquid uolendo nec habendo, quanto minus beatus est qui non honore, non possessione, non qualibet alia re, sed ipsa beata uita nolens deseritur quando ei nulla uita erit? Vnde etsi nullus sensus relinquitur quo sit misera (propterea enim beata uita discedit quoniam tota uita discedit), miser est tamen quamdiu sentit quia scit se nolente consumi propter quod cetera et quod prae ceteris diligit. Non igitur potest uita et beata esse et nolentem deserere quia beatus nemo nolens fit, ac per hoc quanto magis nolentem deserendo miserum facit quae si nolenti praesto esset miserum faceret? Si autem uolentem deserit, etiam sic quomodo beata erat quam perire uoluit qui habebat? Restat ut dicant neutrum esse in animo beati, id est eum deseri a beata uita, cum per mortem deserit tota uita, nec nolle nec uelle, ad utrumque enim parato et aequo corde consistere. Sed nec ista beata est uita quae talis est ut quem beatum facit amore eius indigna sit. Quomodo enim est beata uita quam non amat beatus? Aut quomodo amatur quod utrum uigeat an pereat indifferenter accipitur? Nisi forte uirtutes quas propter solam beatitudinem sic amamus persuadere nobis audent ut ipsam beatitudinem non amemus. Quod si faciunt, etiam ipsas utique amare desistimus quando illam propter quam solam istas amavimus non amamus. Deinde quomodo erit uera illa tam perspecta, tam examinata, tam eliquata, tam certa sententia, beatos esse omnes homines uelle, si ipsi qui iam beati sunt beati esse nec nolunt nec uolunt? Aut si uolunt ut ueritas clamat, ut natura compellit cui summe bonus et immutabiliter beatus creator hoc indidit, si uolunt, inquam, beati esse qui beati sunt, beati non esse utique nolunt. Si autem beati non esse nolunt, procul dubio nolunt consumi et perire quod beati sunt. Nec nisi uiventes beati esse possunt; nolunt igitur perire quod vivunt. Immortales ergo esse uolunt quicumque uere beati uel sunt uel esse cupiunt. Non autem uivit beate cui non adest quod vult; nullo modo igitur esse poterit uita ueraciter beata nisi fuerit sempiterna.

12. Hanc utrum capiat humana natura quam tamen desiderabilem confitetur non parva quaestio est. Sed si fides adsit quae inest eis quibus dedit potestatem Iesus filios dei fieri, nulla quaestio est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL