Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De trinitate

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Caput III

4. Sed quoniam diserrendi et ratiocinandi necessitas per quattuordecim libros multa nos compulit dicere quae cuncta simul aspicere non ualemus ut ad id quod apprehendere uolumus ea celeri cogitatione referamus, faciam quantum domino adiuvante potuero ut quidquid in singulis uoluminibus ad cognitionem disputatione perduxi remota disputatione breviter congeram, et tamquam sub uno mentis aspectu non quemadmodum res quaeque persuasit sed ipsa quae persuasa sunt ponam ne tam longe sint a praecedentibus consequentia ut oblivionem praecedentium faciat inspectio consequentium, aut certe si fecerit, cito possit quod exciderit relegendo recolligi.

5. In primo libro secundum scripturas sanctas unitas et aequalitas summae illius trinitatis ostenditur. In secundo et tertio et quarto eadem, sed de filii missione et spiritus sancti diligenter quaestio pertractata tres libros fecit, demonstratumque est non ideo minorem mittente qui missus est quia ille misit, hic missus est cum trinitas quae per omnia aequalis est pariter quoque in sua natura immutabilis et inuisibilis et ubique praesens inseparabiliter operetur. In quinto propter eos quibus ideo uidetur non eandem patris et filii esse substantiam quia omne quod de deo dicitur secundum substantiam dici putant, et propterea gignere et gigni uel genitum esse et ingenitum quoniam diversa sunt contendunt substantias esse diversas, demonstratur non omne quod de deo dicitur secundum substantiam dici sicut secundum substantiam dicitur bonus et magnus et si quid aliud ad se dicitur, sed dici etiam relative, id est non ad se sed ad aliquid quod ipse non est, sicut pater ad filium dicitur uel dominus ad creaturam sibi servientem; ubi si quid relative, id est ad aliquid quod ipse non est, etiam ex tempore dicitur sicuti est: Domine, refugium factus es nobis, nihil ei accidere quo mutetur sed omnino ipsum in natura uel essentia sua immutabilem permanere. In sexto quomodo dictus sit Christus ore apostolico dei uirtus et dei sapientia sic disputatur ut differatur eadem quaestio diligentius retractanda, utrum a quo est genitus Christus non sit ipse sapientia sed tantum sapientiae suae pater, an sapientia sapientiam genuerit. Sed quodlibet horum esset etiam in hoc libro apparuit trinitatis aequalitas, et non deus triplex sed trinitas; nec quasi aliquid duplum esse patrem et filium ad simplum spiritum sanctum ubi nec tria plus aliquid sunt quam unum horum. Disputatum est etiam quomodo possit intellegi quod ait Hilarius episcopus: Aeternitas in patre, species in imagine, usus in munere. In septimo quaestio quae dilata fuerat explicatur ita ut deus qui genuit filium non solum sit pater uirtutis et sapientiae suae sed etiam ipse uirtus atque sapientia, sic et spiritus sanctus; nec tamen simul tres sint uirtutes aut tres sapientiae sed una uirtus et una sapientia sicut unus deus et una essentia. Deinde quaesitum est quomodo dicantur una essentia, tres personae, uel ut a quibusdam graecis, una essentia, tres substantiae; et inventum est elocutionis necessitate dici ut aliquo uno nomine enuntiaretur cum quaeritur quid tres sint, quos tres esse ueraciter confitemur, patrem scilicet et filium et spiritum sanctum. In octavo ratione etiam reddita intellegentibus clarum est in substantia ueritatis non solum patrem filio non esse maiorem, sed nec ambos simul aliquid maius esse quam solum spiritum sanctum, aut quoslibet duos in eadem trinitate maius esse aliquid quam unum, aut omnes simul tres maius aliquid esse quam singulos. Deinde per ueritatem quae intellecta conspicitur et per bonum summum a quo est omne bonum et per iustitiam propter quam diligitur animus iustus ab animo etiam nondum iusto ut natura non solum incorporalis uerum etiam immutabilis quod est deus quantum fieri potest intellegeretur admonui, et per caritatem quae in scripturis sanctis deus dicta est, per quam coepit utcumque etiam trinitas intellegentibus apparere sicut sunt amans et quod amatur et amor. In nono ad imaginem dei quod est homo secundum mentem pervenit disputatio, et in ea quaedam trinitas invenitur, id est mens et notitia qua se novit et amor quo se notitiamque suam diligit, et haec tria aequalia inter se et unius ostenduntur esse essentiae. In decimo hoc idem diligentius subtiliusque tractatum est atque ad id perductum ut inveniretur in mente evidentior trinitas eius, in memoria scilicet et intellegentia et uoluntate. Sed quoniam et hoc compertum est quod mens numquam esse ita potuerit ut non sui meminisset, non se intellegeret et diligeret, quamvis non semper se cogitaret, cum autem cogitaret non se a corporalibus rebus eadem cogitatione discerneret, dilata est de trinitate cuius haec imago est disputatio ut in ipsis etiam corporalibus uisis inveniretur trinitas et distinctius in ea lectoris exerceretur intentio. In undecimo ergo electus est sensus oculorum in quo id quod inventum esset etiam in ceteris quattuor sensibus corporis et non dictum posset agnosci, atque ita exterioris hominis trinitas primo in his quae cernuntur extrinsecus, ex corpore scilicet quod uidetur et forma quae inde in acie cernentis imprimitur et utrumque copulantis intentione uoluntatis, apparuit. Sed haec tria non inter se aequalia nec unius esse substantiae claruerunt. Deinde in ipso animo ab his quae extrinsecus sensa sunt uelut introducta inventa est altera trinitas ubi apparerent eadem tria unius esse substantiae, imaginatio corporis quae in memoria est et inde informatio cum ad eam conuertitur acies cogitantis et utrumque coniungens intentio uoluntatis. Sed ideo et ista trinitas ad exteriorem hominem reperta est pertinere quia de corporibus inlata est quae sentiuntur extrinsecus. In duodecimo discernenda uisa est sapientia ab scientia, et in ea quae proprie scientia nuncupatur quia inferior est prius quaedam sui generis trinitas inquirenda, quae licet ad interiorem hominem iam pertineat, nondum tamen imago dei uel appellanda sit uel putanda. Et hoc agitur in tertio decimo per commendationem fidei christianae. In quarto decimo autem de sapientia hominis uera, id est dei munere in eius ipsius dei participatione donata, quae ab scientia distincta est disputatur, et eo pervenit disputatio ut trinitas appareat in imagine dei quod est homo secundum mentem quae renovatur in agnitione dei secundum imaginem eius qui creavit hominem ad imaginem suam et sic percipit sapientiam ubi contemplatio est aeternorum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL