Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De trinitate

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Caput XI

20. Proinde uerbum quod foris sonat signum est uerbi quod intus lucet cui magis uerbi competit nomen. Nam illud quod profertur carnis ore uox uerbi est, uerbumque et ipsum dicitur propter illud a quo ut foris appareret assumptum est. Ita enim uerbum nostrum uox quodam modo corporis fit assumendo eam in qua manifestetur sensibus hominum sicut uerbum dei caro factum est assumendo eam in qua et ipsum manifestaretur sensibus hominum. Et sicut uerbum nostrum fit uox nec mutatur in uocem, ita uerbum dei caro quidem factum est, sed absit ut mutaretur in carnem. Assumendo quippe illam, non in eam se consumendo, et hoc nostrum uox fit et illud caro factum est. Quapropter qui cupit ad qualemcumque similitudinem dei uerbi quamvis per multa dissimilem pervenire non intueatur uerbum nostrum quod sonat in auribus nec quando uoce profertur nec quando silentio cogitatur. Omnium namque sonantium uerba linguarum etiam in silentio cogitantur, et carmina percurruntur animo tacente ore corporis, nec solum numeri syllabarum uerum etiam modi cantilenarum cum sint corporales et ad eum qui uocatur auditus sensum corporis pertinentes per incorporeas quasdam imagines suas praesto sunt cogitantibus et tacite cuncta ista uolventibus. Sed transeunda sunt haec ut ad illud perveniatur hominis uerbum per cuius qualemcumque similitudinem sicut in aenigmate uideatur utcumque dei uerbum. Non illud quod factum est ad illud uel illum prophetam (et de quo dictum est: Verbum autem dei crescebat et multiplicabatur, et de quo iterum dictum est: Igitur fides ex auditu, auditus autem per uerbum Christi, et iterum: Cum accepissetis a nobis uerbum auditus dei, accepistis non ut uerbum hominum sed sicuti est uere uerbum dei. Et innumerabilia similiter in scripturis dicuntur de dei uerbo quod in sonis multarum diversarumque linguarum per corda et ora disseminatur humana. Ideo autem uerbum dei dicitur quia doctrina divina traditur, non humana). Sed illud uerbum dei quaerimus qualitercumque per hanc similitudinem nunc uidere de quo dictum est: Deus erat uerbum; de quo dictum est: Omnia per ipsum facta sunt; de quo dictum est: Et uerbum caro factum est; de quo dictum est: Fons sapientiae uerbum dei in excelsis. Perveniendum est ergo ad illud uerbum hominis, ad uerbum rationalis animantis, ad uerbum non de deo natae sed a deo factae imaginis dei, quod neque prolativum est in sono neque cogitativum in similitudine soni quod alicuius linguae esse necesse sit, sed quod omnia quibus significatur signa praecedit et gignitur de scientia quae manet in animo quando eadem scientia intus dicitur sicuti est. Simillima est enim uisio cogitationis uisioni scientiae. Nam quando per sonum dicitur uel per aliquod corporale signum, non dicitur sicuti est sed sicut potest uideri audirive per corpus. Quando ergo quod est in notitia hoc est in uerbo, tunc est uerum uerbum et ueritas qualis exspectatur ab homine ut quod est in ista, hoc sit et in illo; quod non est in ista, non sit et in illo. Hic agnoscitur: Est, est; non, non. Sic accedit quantum potest ista similitudo imaginis factae ad illam similitudinem imaginis natae qua deus filius patri per omnia substantialiter similis praedicatur. Animadvertenda est in hoc aenigmate etiam ista uerbi dei similitudo quod sicut de illo uerbo dictum est: Omnia per ipsum facta sunt, ubi deus per unigenitum uerbum suum praedicatur universa fecisse, ita hominis opera nulla sunt quae non prius dicantur in corde. Vnde scriptum est: Initium omnis operis uerbum. Sed etiam hic cum uerum uerbum est, tunc est initium boni operis. Verum autem uerbum est cum de scientia bene operandi gignitur ut etiam ibi servetur: Est, est; non, non, ut si est in ea scientia qua uivendum est, sit et in uerbo per quod operandum est; si non, non; alioquin mendacium erit uerbum tale, non ueritas, et inde peccatum, non opus rectum. Est et haec in ista similitudine uerbi nostri similitudo uerbi dei quia potest esse uerbum nostrum quod non sequatur opus; opus autem esse non potest nisi praecedat uerbum sicut uerbum dei potuit esse nulla exsistente creatura; creatura uero nulla esse posset nisi per ipsum per quod facta sunt omnia. Ideoque non deus pater, non spiritus sanctus, non ipsa trinitas, sed solus filius quod est uerbum dei caro factum est quamvis trinitate faciente, ut sequente atque imitante uerbo nostro eius exemplum recte uiveremus, hoc est nullum habentes in uerbi nostri uel contemplatione uel operatione mendacium. Verum haec huius imaginis est quandoque futura perfectio. Ad haec consequendam nos erudit magister bonus fide christiana pietatisque doctrina ut revelata facie a legis uelamine quod est umbra futurorum gloriam domini speculantes, per speculum scilicet intuentes, in eandem imaginem transformemur de gloria in gloriam tamquam a domini spiritu secundum superiorem de his uerbis disputationem.

21. Cum ergo hac transformatione ad perfectum fuerit haec imago renovata similes deo erimus quoniam uidebimus eum non per speculum sed sicuti est, quod dicit Paulus apostolus, facie ad faciem. Nunc uero in hoc speculo, in hoc aenigmate, in hac qualicumque similitudine quanta sit etiam dissimilitudo quis potest explicare? Attingam tamen aliqua ut ualeo quibus id possit adverti.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL