Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De trinitate

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Caput XIX

33. An et hoc probandum est donum dei dictum esse in sacris litteris spiritum sanctum? Si et hoc exspectatur, habemus in evangelio secundum Iohannem domini Christi uerba dicentis: Si quis sitit, ueniat ad me et bibat. Qui credit in me sicut dicit scriptura flumina de uentre eius fluent aquae uivae. Porro evangelista secutus adiunxit: Hoc autem dixit de spiritu quem accepturi erant credentes in eum. Vnde dicit etiam Paulus apostolus: Et omnes unum spiritum potavimus. Vtrum autem donum dei sit appellata aqua ista quod est spiritus sanctus hoc quaeritur. Sed sicut hic invenimus hanc aquam spiritum sanctum esse, ita invenimus alibi in ipso evangelio hanc aquam dei donum appellatam. Nam dominus idem quando cum samaritana muliere ad puteum loquebatur cui dixerat: Da mihi bibere, cum illa respondisset quod iudaei non couterentur samaritanis, respondit Iesus et dixit ei: Si scires donum dei et quis est qui dicit tibi: Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo et dedisset tibi aquam uivam. Dicit ei mulier: Domine, neque in quo haurias habes et puteus altus est. Vnde ergo habes aquam uivam?, et cetera. Respondit Iesus et dixit ei: Omnis qui biberit ex aqua hac sitiet iterum; qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei non sitiet in aeternum, sed aqua quam dabo ei fiet in eo fons aquae salientis in uitam aeternam. Quia ergo haec aqua uiva sicut evangelista exposuit spiritus sanctus est, procul dubio spiritus donum dei est de quo hic dominus ait: Si scires donum dei et quis est qui dicit tibi: Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo et dedisset tibi aquam uivam. Nam quod ibi ait: Flumina de uentre eius fluent aquae uivae, hoc in isto loco: Fiet, inquit, in eo fons aquae salientis in uitam aeternam.

34. Paulus quoque apostolus: Vnicuique, inquit, nostrum datur gratia secundum mensuram donationis Christi, atque ut donationem Christi sanctum spiritum ostenderet secutus adiunxit: Propter quod dicit: Ascendit in altum, captivavit captivitatem, dedit dona hominibus. Notissimum est autem dominum Iesum cum post resurrectionem a mortuis ascendisset in caelum dedisse spiritum sanctum quo impleti qui crediderant linguis omnium gentium loquebantur. Nec moveat quod ait dona, non donum; id enim testimonium de psalmo posuit. Hoc autem in psalmo ita legitur: Ascendisti in altum, captivasti captivitatem, accepisti dona in hominibus. Sic enim plures codices habent et maxime graeci, et ex hebraeo sic interpretatum habemus. Dona itaque dixit apostolus quemadmodum propheta, non donum; sed cum propheta dixerit, accepisti in hominibus, apostolus mavit dicere, dedit hominibus, ut ex utroque scilicet uerbo, uno prophetico, apostolico altero, quia in utroque est divini sermonis auctoritas, sensus plenissimus redderetur. Vtrumque enim uerum est, et quia dedit hominibus et quia accepit in hominibus. Dedit hominibus tamquam caput membris suis; accepit in hominibus idem ipse utique in membris suis, propter quae membra sua clamavit de caelo: Saule, Saule, quid me persequeris?, et de quibus membris suis ait: Quando uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Ipse ergo Christus et dedit de caelo et accepit in terra. Porro autem dona ob hoc ambo dixerunt et propheta et apostolus quia per donum quod est spiritus sanctus in commune omnibus membris Christi multa dona quae sint quibusque propria dividuntur. Non enim singuli quique habent omnia, sed hi illa, alii alia, quamvis ipsum donum a quo cuique propria dividuntur omnes habeant, id est spiritum sanctum. Nam et alibi cum multa dona commemorasset: Omnia, inquit, haec operatur unus atque idem spiritus dividens propria unicuique prout vult. Quod uerbum et in epistula quae ad hebraeos est invenitur ubi scriptum est: Attestante deo signis et ostentis et uariis uirtutibus et spiritus sancti divisionibus. Et hic cum dixisset, ascendit in altum, captivavit captivitatem, dedit dona hominibus: Quod autem ascendit, ait, quid est nisi quia et descendit in inferiores pares terrae? Qui descendit ipse est et qui ascendit super omnes caelos ut adimpleret omnia. Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, quosdam uero evangelistas, quosdam autem pastores et doctores. Ecce quare dicta sunt dona. Quia sicut alibi dicit: Numquid omnes apostoli, numquid omnes prophetae?, et cetera; hic autem adiunxit: Ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi. Haec est domus quae sicut psalmus canit aedificatur post captivitatem quoniam qui sunt a diabolo eruti a quo captivi tenebantur, de his aedificatur corpus Christi, quae domus appellatur ecclesia. Hanc autem captivitatem ipse captivavit qui diabolum uicit. Et ne illa quae futura erant sancti capitis membra in aeternum supplicium secum traheret, eum iustitiae prius deinde potentiae uinculis alligavit. Ipse itaque diabolus est appellata captivitas quam captivavit qui ascendit in altum et dedit dona hominibus uel accepit in hominibus.

35. Petrus autem apostolus sicut in eo libro canonico legitur ubi scripti sunt actus apostolorum, loquens de Christo commotis corde iudaeis et dicentibus: Quid ergo faciemus, fratres? Monstrate nobis, dixit ad eos: Agite poenitentiam et baptizetur unusquisque uestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum, et accipietis donum spiritus sancti. Itemque in eodem libro legitur Simonem magum apostolis dare uoluisse pecuniam ut ab eis acciperet potestatem qua per impositionem manus eius daretur spiritus sanctus. Cui Petrus idem: Pecunia, inquit, tua tecum sit in perditionem quia donum dei aestimasti te per pecuniam possidere. Et alio eiusdem libri loco cum Petrus Cornelio et eis qui cum illo fuerant loqueretur annuntians et praedicans Christum ait scriptura: Adhuc loquente Petro uerba haec cecidit spiritus sanctus super omnem qui audiebant uerbum, et obstuperunt qui ex circumcisione fideles simul cum Petro uenerant quia et in nationes donum spiritus sancti effusum est. Audiebant enim illos loquentes linguis et magnificantes deum. De quo facto suo quod incircumcisos baptizaverat quia priusquam baptizarentur ut nodum quaestionis huius auferret in eos uenerat spiritus sanctus, cum Petrus postea redderet rationem fratribus qui erant Hierosolymis et hac re audita movebantur ait post cetera: Cum coepissem autem loqui ad illos, cecidit spiritus sanctus in illos sicut et in nos in initio, memoratusque sum uerbi domini sicut dicebat: Quia Iohannes quidem baptizavit aqua, uos uero baptizabimini spiritu sancto. Si igitur aequale donum dedit illis sicut et nobis qui credidimus in dominum Iesum Christum, ego quis eram qui possem prohibere deum non dare illis spiritum sanctum? Et multa alia sunt testimonia scripturarum quae concorditer attestantur donum dei esse spiritum sanctum in quantum datur eis qui per eum diligunt deum. Sed nimis longum est cuncta colligere. Et quid eis satis est quibus haec quae diximus satis non sunt?

36. Sane admonendi sunt quandoquidem donum dei iam uident dictum spiritum sanctum ut cum audiunt donum spiritus sancti, illud genus locutionis agnoscant quod dictum est in exspoliatione corporis carnis. Sicut enim corpus carnis nihil aliud est quam caro, sic donum spiritus sancti nihil aliud est quam spiritus sanctu. In tantum ergo donum dei est in quantum datur eis quibus datur. Apud se autem deus est etsi nemini detur quia deus erat patri et filio coaeternus antequam cuiquam daretur. Nec quia illi dant, ipse datur, ideo minor est illis. Ita enim datur sicut dei donum ut etiam se ipsum det sicut deus. Non enim dici potest non esse suae potestatis de quo dictum est: Spiritus ubi vult spirat, et apud apostolum quod iam supra commemoravi: Omnia autem haec operatur unus atque idem spiritus dividens propria unicuique prout vult. Non est illic conditio dati et dominatio dantium sed concordia dati et dantium.

37. Quapropter sicut sancta scriptura proclamat: Deus caritas est, illaque ex deo est et in nobis id agit ut in deo maneamus et ipse in nobis, et hoc inde cognoscimus quia de spiritu suo dedit nobis, ipse spiritus eius est deus caritas. Deinde si in donis dei nihil maius est caritate et nullum est maius donum dei quam spiritus sanctus, quid consequentius quam ut ipse sit caritas quae dicitur et deus et ex deo? Et si caritas qua pater diligit filium et patrem diligit filius ineffabiliter communionem demonstrat amborum, quid conuenientius quam ut ille proprie dicatur caritas qui spiritus est communis ambobus? Hoc enim sanius creditur uel intellegitur ut non solus spiritus sanctus caritas sit in illa trinitate, sed non frustra proprie caritas nuncupetur propter illa quae dicta sunt. Sicut non solus est in illa trinitate uel spiritus uel sanctus quia et pater spiritus et filius spiritus, et pater sanctus et filius sanctus, quod non ambigit pietas; et tamen ipse non frustra proprie dicitur spiritus sanctus. Quia enim est communis ambobus, id uocatur ipse proprie quod ambo communiter. Alioquin si in illa trinitate solus spiritus sanctus est caritas, profecto et filius non solius patris uerum etiam spiritus sancti filius invenitur. Ita enim locis innumerabilibus dicitur et legitur filius unigenitus dei patris ut tamen et illud uerum sit quod apostolus ait de deo patre: Qui eruit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum filii caritatis suae. Non dixit, 'filii sui,' quod si diceret, uerissime diceret quemadmodum quia saepe dixit uerissime dixit; sed ait, filii caritatis suae. Filius ergo est etiam spiritus sancti si non est in illa trinitate caritas dei nisi spiritus sanctus. Quod si absurdissimum est, restat ut non solus ibi sit caritas spiritus sanctus, sed propter illa de quibus satis disserui proprie sic uocetur. Quod autem dictum est, filii caritatis suae, nihil aliud intellegatur quam filii sui dilecti, quam filii postremo substantiae suae. Caritas quippe patris quae in natura eius est ineffabiliter simplici nihil est aliud quam eius ipsa natura atque substantia ut saepe iam diximus et saepe iterare non piget. Ac per hoc filius caritatis eius nullus est alius quam qui de substantia eius est genitus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL