Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De trinitate

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Caput XX

38. Quocirca redenda est dialectica Eunomii a quo eunomiani haeretici exorti sunt. Qui cum non potuisset intellegere nec credere uoluisset unigenitum dei uerbum per quod facta sunt omnia filium dei esse natura, hoc est de substantia patris genitum, non naturae uel substantiae sive essentiae dixit esse filium sed filium uoluntatis dei, accidentem scilicet deo, uolens asserere uoluntatem qua gigneret filium; uidelicet ideo quia nos aliquid aliquando uolumus quod antea non uolebamus, quasi non propter ista mutabilis intellegatur nostra natura, quod absit ut in deo esse credamus. Neque enim ob aliud scriptum est: Multae cogitationes in corde uiri; consilium autem domini manet in aeternum, nisi ut intellegamus sive credamus sicut aeternum deum, ita aeternum eius esse consilium, ac per hoc immutabile sicut ipse est. Quod autem de cogitationibus, hoc etiam de uoluntatibus uerissime dici potest: 'Multae uoluntates in corde uiri; uoluntas autem domini manet in aeternum.' Quidam ne filium consilii uel uoluntatis dei dicerent unigenitum uerbum, ipsum consilium seu uoluntatem patris idem uerbum esse dixerunt. Sed melius quantum existimo dicitur consilium de consilio et uoluntas de uoluntate sicut substantia de substantia, sapientia de sapientia, ne absurditate illa quam iam refellimus filius patrem dicatur facere sapientem uel uolentem si non habet pater in substantia sua consilium uel uoluntatem. Acute sane quidam respondit haeretico uersutissime interroganti utrum deus filium uolens an nolens genuerit, ut si diceretur, 'nolens,' absurdissima dei miseria sequeretur; si autem, 'uolens,' continuo quod intendebat uelut invicta ratione concluderet non naturae esse filium sed uoluntatis. At ille uigilantissime uicissim quaesivit ab eo utrum deus pater uolens an nolens sit deus, ut si responderet, 'nolens,' sequeretur illa miseria quam de deo credere magna insania est; si autem diceret, 'uolens,' responderetur ei: 'Ergo et ipse uoluntate sua deus est non natura.' Quid ergo restabat nisi ut obmutesceret et sua interrogatione obligatum insolubili uinculo se uideret? Sed uoluntas dei si et proprie dicenda est aliqua in trinitate persona, magis hoc nomen spiritui sancto competit sicut caritas. Nam quid est aliud caritas quam uoluntas?

39. Video me de spiritu sancto in isto libro secundum scripturas sanctas hoc disputasse quod fidelibus sufficit iam scientibus deum esse spiritum sanctum nec alterius substantiae nec minorem quam est pater et filius, quod in superioribus libris secundum easdem scripturas uerum esse docuimus. De creatura etiam quam fecit deus quantum ualuimus admonuimus eos qui rationem de rebus talibus poscunt ut inuisibilia eius per ea quae facta sunt sicut possent intellecta conspicerent, et maxime per rationalem uel intellectualem creaturam quae facta est ad imaginem dei, per quod uelut speculum quantum possent, si possent, cernerent trinitatem deum in nostra memoria, intellegentia, uoluntate. Quae tria in sua mente naturaliter divinitus instituta quisquis uivaciter perspicit et quam magnum sit in ea unde potest etiam sempiterna immutabilisque natura recoli, conspici, concupisci (reminiscitur per memoriam, intuetur per intellegentiam, amplectitur per dilectionem, profecto reperit illius summae trinitatis imaginem. Ad quam summam trinitatem reminiscendam, uidendam, diligendam ut eam recordetur, eam contempletur, ea delectetur totum debet referre quod uivit. Verum ne hanc imaginem ab eadem trinitate factam, et suo uitio in deterius commutatam ita eidem comparet trinitati ut omni modo existimet similem, sed potius in qualicumque ista similitudine magnam quoque dissimilitudinem cernat quantum satis esse uidebatur admonui.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL