Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De trinitate

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Caput I

3. Quaedam itaque ita ponuntur in scripturis de patre et filio ut indicent unitatem aequalitatemque substantiae, sicuti est: ego et pater unum sumus, et: Cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis deo, et quaecumque talia sunt. Quaedam uero ita ut minorem ostendant filium propter formam servi, id est propter assumptam creaturam mutabilis humanaeque substantiae, sicuti est quod ait: Quoniam pater maior me est, et: Pater non iudicat quemquam sed omne iudicium dedit filio. Nam paulo post consequenter ait: Et potestatem dedit ei et iudicium facere, quoniam filius hominis est. Quaedam porro ita ut nec minor nec aequalis tunc ostendatur sed tantum quod de patre sit intimetur, ut est illud: Sicut habet pater uitam in semetipso, sic dedit filio uitam habere in semetipso, et illud: Neque enim potest filius a se facere quidquam nisi quod uiderit patrem facientem. Quod si propterea dictum acceperimus quia in forma accepta ex creatura minor est filius, consequens erit ut prior pater super aquas ambulaverit aut alicuius alterius caeci nati de sputo et luto oculos aperverit, et cetera quae filius in carne apparens inter homines fecit, ut possit ea facere qui dixit non posse filium a se facere quidquam nisi quod uiderit patrem facientem. Quia autem uel delirus ita sentiat? Restat ergo ut haec ideo dicta sint quia incommutabilis est uita filii sicut patris, et tamen de patre est; et inseparabilis est operatio patris et filii, sed tamen ita operari filio de illo est de quo ipse est, id est de patre; et ita uidet filius patrem ut quo eum uidet hoc ipso sit filius. Non enim aliud illi est esse de patre, id est nasci de patre, quam uidere patrem, aut aliud uidere operantem quam pariter operari; sed ideo non a se quia non est a se, et ideo quod uiderit patrem quia de patre est. Neque enim alia similiter, sicut pictor alias tabulas pingit quemadmodum alias ab alio pictas uidit; nec eadem dissimiliter, sicut corpus easdem litteras exprimit quas animus cogitavit; sed: Quaecumque, inquit, pater facit, haec eadem et filius facit similiter. Et haec eadem dixit et similiter, ac per hoc inseparabilis et par operatio est patri et filio, sed a patre est filio. Ideo non potest filius a se facere quidquam nisi quod uiderit patrem facientem. Ex hac ergo regula qua ita loquuntur scripturae ut non alium alio minorem sed tantum uelint ostendere quis de quo sit, nonnulli eum sensum conceperunt tamquam minor filius diceretur. Quidam autem nostri indoctiores et in his minime eruditi, dum haec secundum formam servi conantur accipere et eos rectus intellectus non sequitur, perturbantur. Quod ne accidat, tenenda est et haec regula qua non minor filius sed quod de patre sit intimatur, quibus uerbis non inaequalitas sed nativitas eius ostenditur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL