Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De trinitate

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Caput VIII

14. Omittamus igitur eos qui nimis carnaliter naturam uerbi dei atque sapientiam quae in se ipsa manens innovat omnia, quem unicum filius dei dicimus, non solum mutabilem uerum etiam uisibilem esse putaverunt. Hi enim multum crassum cor divinis rebus inquirendis audacius quam religiosius attulerunt. Anima quippe cum sit substantia spiritalis, cumque etiam ipsa facta sit nec per alium fieri potuerit nisi per quem facta sunt omnia et sine quo factum est nihil, quamvis sit mutabilis, non est tamen uisibilis. Quod illi de uerbo ipso atque ipsa dei sapientia per quam facta est anima crediderunt, cum sit illa non invisibilis tantum, quod et anima est, sed etiam incommutabilis, quod anima non est. Eadem quippe incommutabilitas eius commemorata est ut diceretur: In se ipsa manens innovat omnia. Et isti quidem ruinam erroris sui divinarum scripturarum testimoniis quasi fulcire conantes adhibent Pauli apostoli sententiam, et quod dictum est de uno solo deo in quo ipsa trinitas intellegitur, tantum de patre, non et de filio et de spiritu sancto dictum accipiunt: Regi autem saeculorum immortali, invisibili, soli deo honor et gloria in saecula saeculorum; et illud alterum: Beatus et solus potens, rex regum et dominus dominantium, qui solus habet immortalitatem et lucem habitat inaccessibilem; quem nemo hominum uidit nec uidere potest. Haec quemadmodum intellegenda sint iam satis nos disseruisse arbitror.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL