|
2.
Quod nulla fuerit natura coaeterna Deo, ex qua mundum fecerit. Quomodo mundus
ex nihilo, si ex materia informi factus. Conati sunt enim quidam persuadere
Deum Patrem non esse omnipotentem: non quia hoc dicere ausi sunt, sed in suis
traditionibus hoc sentire et credere convincuntur. Cum enim dicunt esse naturam
quam Deus omnipotens non creaverit, de qua tamen istum mundum fabricaverit,
quam pulchre ordinatum esse concedunt, ita omnipotentem Deum negant, ut non eum
credant mundum potuisse facere, nisi ad eum fabricandum alia natura, quae iam
fuerat, et quam ipse non fecerat, uteretur: carnali scilicet consuetudine
videndi fabros et domorum structuros et quoslibet opifices, qui nisi adiuvantur
parata materia, ad affectum suae artis pervenire non possunt. Ita etiam
intelligunt fabricatorem mundi non esse omnipotentem, si mundum fabricare non posset,
nisi eum aliqua non ab illo fabricata natura tanquam materies, adiuvaret. Aut
si omnipotentem Deum fabricatorem mundi esse concedunt, fateantur necesse est
ex nihilo eum fecisse quae fecit. Non enim aliquid esse potest, cuius creator
non esset, cum esset omnipotens. Quia etsi aliquid fecit ex aliquo, sicut
hominem de limo, non utique fecit ex eo quod ipse non fecerat; quia terram unde
limus est, ex nihilo fecerat. Et si ipsum colum et terram, id est, mundum et
omnia quae in eo sunt, ex aliqua materia fecerat, sicut scriptum est, Qui
fecisti mundum ex materia invisa,4 vel etiam informi, sicut nonnulla
exemplaria tenent; nullo modo credendum est illam ipsam materiam de qua factus
est mundus, quamvis informem, quamvis invisam, quocumque modo esset, per se
ipsam esse potuisse, tanquam coaeternam et coaevam Deo: sed quemlibet modum
suum, quem habebat, ut quoquomodo esset, et distinctarum rerum formas posset
accipere, non habebat nisi ab omnipotente Deo, cuius beneficio est res non
solum quaecumque formata, sed etiam quaecumque formabilis. Inter formatum autem
et formabile hoc interest, quod formatum iam accepit format, formabile autem
potest accipere. Sed qui praestat rebus formam, ipse praestat etiam posse
formari: quoniam de illo et in illo est omnium speciosissima species
incommutabilis; et ideo ipse unus est qui cuilibet rei, non solum ut pulchra
sit, sed etiam ut pulchra esse possit attribuit. Quapropter rectissime credimus
omnia Deum fecisse de nihilo: quia etiam si de aliqua materia factus est mundus,
eadem ipsa materia de nihilo facta est, ut ordinatissimo Dei munere prima
capacitas formarum fieret, ac deinde formarentur quaecunque formata sunt. Hoc autem diximus, ne
quis existimet contrarias sibi esse divinarum Scripturarum sententias, quoniam
et omnia Deum fecisse de nihilo scriptum est, et mundum esse factum de informi
materia.
3.
Credentes itaque in Deum Patrem omnipotentem, nullam creaturam esse, quae ab
omnipotente non creata sit, existimare debemus. Et quia omnia per verbum
creavit, quod Verbum et Veritas dicitur,5 et Virtus et Sapientia
Dei,6 multisque aliis insinuatur vocabulis qui nostrae fidei Iesus
Christus Dominus commendatur, liberator scilicet noster et rector Filius Dei;
non enim Verbum illud per quod sunt omnia condita, generare potuit nisi ille
qui per ipsum condidit omnia.
|