|
4.
Verbum quare dictum de Filio Dei. Quod Verbum sit idipsum quod Pater. Credimus
etiam in Iesum Christum Filium Dei, Patris unigenitum, id est unicum, Dominum
nostrum. Quod tamen Verbum non sicut verba nostra debemus accipere, quae voce
atque ore prolata verberato aere transeunt, nec diutius manent quam sonent. Manet
enim illud Verbum incommutabiliter; nam de ipsum dictum est, cum de Sapientia
diceretur, In se ipsa manens innovat omnia.7 Verbum autem Patris ideo
dictum est, quia per ipsum innotescit Pater. Sicut ergo verbis nostris id
agimus, cum verum loquimur, ut noster animus innotescat audienti, et quidquid
secretum in corde gerimus, per signi huiusmodi ad cognitionem alterius
proferatur: sic illa Sapientia, quam Deus Pater genuit, quoniam per ipsam
innotescit dignis animis secretissimus Pater, Verbum eius convenientissime nominatur.
5.
Inter animam autem nostram et verba nostra, quibus eundem animum ostendere
conamur, plurimum distat. Nos quippe non gignimus sonantia verba, sed facimus;
quibus faciendis materia subiacet corpus. Plurimum autem intereat inter animum
et corpus. Deus vero cum Verbum genuit, id quod est ipse genuit; neque de
nihilo, neque de aliqua iam facta conditaque materia; sed de seipso id quod est
ipse. Hoc enim et nos conamur, cum loquimur, si diligenter consideremus nostrae
voluntatis appetitum; non cum mentimur, sed cum verum loquimur. Quid enim aliud
molimur, nisi animum ipsum nostrum, si fieri potest, cognoscendum et
perspiciendum animo auditoris inferre: ut in nobis ipsi quidem maneamus, nec
recedamus a nobis, et tamen tale iudicium, quo fiat in altero nostra notitia,
proferamus; ut, quantum facultas conceditur, quasi alter animus ab animo per
quem se indicet proferatur? Id facimus conantes et verbis, et ipso sono vocis,
et vultu, et gestu corporis, tot scilicet machinamentis id quod intus est
demonstrare cupientes: quia tale aliquid proferre non possumus, et ideo non
potest loquentis animus penitus innotescere; unde etiam mendaciis locus patet. Deus
autem Pater, qui verissime se iudicare animis cognituris et voluit et potuit,
hoc ad se indicandum genuit, quod est ipse qui genuit: qui etiam Virtus eius et
Sapientia dicitur, quia per ipsum operatus est et disposuit omnia; de quo
propterea dicitur, Attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia
suaviter.8
|