|
6.
Filius Dei nam factus nec minor a Patre. Creare
et condere idem. Filius Dei cur factus homo. Contra Manichaeorum haeresim. Totus homo susceptus a
Verbo. Nativitas Christi ex femina. Quamobrem unigenitus Filius Dei, neque
factus est a Patre; quia sicut dicit evangelista, Omnia per ipsum facta
sunt:9 neque ex tempore genitus: quoniam sempiterne Deus sapiens,
sempiternam secum habet sapientiam suam: nequa impar est Patri, id est, in
aliquo minor; quia et Apostolus dicit, Qui cum in forma Dei esset constitutus,
non rapinam arbitratus est esse aequalis Dei.10 Hac igitur fide
catholica et illi excluduntur qui eumdem dicunt Filium esse qui Pater est; quia
et hoc Verbum apud Deum esse non potest nisi apud Patrem Deum, et nulli est
aequalis qui solus est. Excluduntur etiam illi qui creaturam esse dicunt
Filium, quamvis non talem, qualem sunt caeterae creaturae. Quantumque enim creaturam dicant, si creatura est,
condita et facta est. Nam idem est condere, quod creare: quanquam in latinae
linguae consuetudine dicatur aliquando creare, pro eo quod est gignere; sed
graeca discernit. Hoc enim dicimus creaturam, quod illi ktisma vel ktisin
vocant: et cum sine ambiguitate loqui volumus, non dicimus creare; sed,
condere. Ergo si creatura est Filius, quamlibet magna sit, facta est. Nos autem
in eum credimus per quem facta sunt omnia, non in eum per quem facta sunt
caetera: neque enim hic aliter accipere possumus omnia, nisi quaecumque sunt
facta.
7.
Sed quoniam Verbum caro factum est, et habitavit in nobis;11 eadem
Sapientia quae de Deo genita est dignata est etiam in hominibus creari. Quo
pertinet illud, Dominus creavit me in principio viarum suarum.12 Viarum
enim eius principium caput est Ecclesia, quod est Christus homine indutus, per
quem vivendi exemplum nobis daretur, hoc est via erta qua perveniremus ad Deum.
Non enim redire potuimus nisi humilitate, qui superbia lapsi sumus, sicut
dictum est primae nostrae creaturae, Gustate, et eritis tamquam dii.13
Huius igitur humilitatis exemplum, id est, viae qua redeundum fuit, ipse
Reparator noster in se ipso demonstrare dignatus est, qui non rapinam
arbitratus est esse aequalis Deo, sed semetipsum evacuavit, formam servi
accipiens;14 ut crearetur homo in principio viarum eius, Verbum per
quod facta sunt omnia. Quapropter secundum id quod unigenitus est, non habet
fratres: secundum id autem quod primogenitus est, fratres vocare dignatus est
omnes qui post eius et per eius primatum in Dei gratiam renascuntur per
adoptionem filiorum,15 sicut apostolica disciplina commendat.16
Naturalis ergo Filius de ipsa Patris substantia unicus natus est, id existens
quod Pater est; Deus de Deo, Lumen de Lumine: nos autem non lumen naturaliter
sumus, sed ab illo Lumine illuminamur, ut sapientia lucere possimus. Erat enim,
inquit, Lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc
mundum.17 Addimus itaque fidei rerum aeternarum etiam temporalem
dispensationem domini nostri, quam gerere nobis et ministrare pro nostra salute
dignatus est. Nam secundum id quod unigenitus est Dei Filius, non potest dici, Fuit et
Erit; sed tantum, Est: quia et quod fuit, iam non est; et quod erit, nondum
est. Ille ergo est incommutabilis sine conditione temporum et varietate. Nec
aliunde arbitror manere illud quod framulo suo Moysi tale nomen suum
insinuavit. Nam cum ab eo quaereret, si se populus ad quem mittebatur
sontemneret, a quo se diceret esse missum; responsum dicentis accipit, Ego sum
qui sum. Deinde subiunxit, Haec dices filiis Israel, Qui est, misit me ad
vos.18
8.
Es quo iam spiritualibus animis patere confido, nullam naturam Deo esse posse
contrariam. Si enim ille est, et de solo Deo proprie dici potest hoc verbum
(quod enim vere est, incommutabiliter manet; quoniam quod mutatur, fuit aliquid
quod iam non est, et erit quod nondum est), nihil ergo habet Deus contrarium.
Si enim quaereretur a nobis quid sit albo contrarium, responderemus nigrum: si
quaereretur quid sit calido contrarium, responderemus frigidum: si quaereretur
quid sit veloci contrarium, responderemus tardum; et quaecumque similia. Cum autem quaeritur quid
ait contrarium ei quod est, recto respondetur quod non est.
9.
Sed quoniam per temporalem, ut dixi, dispensationem, ad nostram salutem et
reparationem, operante Dei benignitate, ab illa incommutabili Dei Sapientia
natura mutabilis nostra suscepta est, temporalium, rerum salubriter pro nobis
gestarum adiungimus fidem, credentes in eum Dei Filium qui natus est per
Spiritum sanctum ex virgine Maria. Dono enim Dei, hoc est, sancto Spiritu
concessa nobis est tanta humilitas tanti Dei, ut totum hominem suscipere
dignaretur in utero virginis, maternum corpus integrum inhabitans, integrum
deserens. Cui temporali dispensationi
multis modis insidiantur haeretici. Sed si quia tenuerit catholicam fidem, ut
totum hominem credat a Verbo Dei esse susceptum, id est corpus, animam,
spiritum, satis contra illos munitus est. Quippe cum ista susceptio pro salute
nostra sit gesta, cavendum est ne cum crediderit aliquid nostrum non pertinere
ad istam susceptionem, non pertineat ad salutem. Et cum homo excepta forma
membrorum, quae diversis generibus animantium diversa tributa est, non distet a
pecore nisi rationali spiritu, quae mens etiam nominatur, quomodo sana est
fides qua creditur quod id nostrum susceperit Dei Sapientia quod habemus commune
cum pecore, illud autem non susceperit quod illustratur luce sapientiae, et
quod hominis proprium est?
10.
Detestandi autem etiam illi sunt, qui Dominum nostrum Iesum Christum matrem Mariam
in terris habuisse negant, cum illa dispensatio utrumque sexum, et masculinum
et femininum honoravit, et ad coram Dei pertinere monstraverit, non solum quem
suscepit, sed illum etiam per quem suscepit, virum gerendo, nascendo de femina.
Nec nos ad negandam Christi matrem cogit, quod ab eo dictum est, Quid mihi et
tibi est, mulier? nondum venit hora mea.19 Sed admocat potius ut
intelligamus secundum Deum non eum habuisse matrem, cuius maiestatis personam
parabat ostendere aquam in vinum vertendo. Quod autem crucifixus est, secundum
hominem crucifixus est; et illa erat hora, quae nondum venerat, quando dictum
est, Mihi et tibi quid est? nondum venit hora mea, id est, qua te cognoscam.
Tunc enim ut homo crucifixus cognovit hominem matrem, et dilectissimo discipulo
humanissime commendavit.20 Nec illud nos moveat, quod cum ei
nuntiaretur mater eius, et fratres, respondit, Quae mihi mater, aut fratres,
etc.21 Sed potius doceat ministerium nostrum, quo verbum Dei fratribus
ministramus, parentes cum impediunt, non eos debere cognosci. Nam si propterea
quisque putaverit non eum habuisse matrem in terris, quia dixit, Quae mihi
mater? cogatur necesse est et Apostolus negare habuisse patres in terris,
quoniam praecepit eis dicent: Nolite vobis patrem dicere in terris; unus est
enim Pater vester qui in coelis est.22
11.
Nec nobis fidem istam minunt cogitatio muliebrium viscerum, ut propterea recusanda
videatur talis Domini nostri generatio, quod eam sordidi sordidam putant. Quia
et stultum Dei sapientius esse hominibus,23 et omnia munda
mundis,24 verissime Apostolus dicit. Debent igitur intueri, qui hoc
putant, solis huius radios, quem certe non tanquam creaturam Dei laudant, sed
tanquam Deum adorant {Manichaei}, per cloacarum fetores et quaecumque
horribilia usquequaque diffundi, et in his operari secundum naturam suam, nec
tamen inde aliqua contaminatione sordescere, cum visibilia lux visibilibus
sordibus sit natura coniunctior: quanto minus igitur poterat pollui Verbum Dei,
non corporeum neque visibile, de femino corpore, ubi humanam carnem suscepit
cum anima et spiritu, quibus intervenientibus habitat maiestas Verbi ab humani
corporis fragillitate secretius? Unde manifestum est nullo modo potuisse Verbum
Dei maculari humano corpore,quo nec ipsa anima humana maculata est. Non enim
cum regit corpus atque vivificat, sed cum eius bona mortalia concupiscit, de
corpore anima maculatur. Quod si animae maculas illi vitane vellent, haec
mendacia potius et sacrilegia formidarent.
|