|
14.
Ascensus in coelum. Credimus in coelum ascendisse, quem beatitudinis locum
etiam nobis promisit, dicens, Erunt sicut Angeli in coelis.28 in illa
civitate, quae est mater omnium nostrum Ierusalem aeterna in coelis.29
Solet autem quosdam offendere vel impios Gentiles vel haereticos, quod credamus
assumptum terrenum corpus in coelum. Sed Gentiles plerumque philosophorum
argumentis nobiscum ahere student, ut dicant terrenum aliquid in coelo esse non
posse. Nostras enim Scripturas non noverunt, nec sciunt quomodo dictum sit,
Seminatur corpus animale, surgit corpus spirituale. Non enim ita dictum est, quasi
corpus vertatur in spiritum, et spiritus fiat; quia et nunc corpus nostrum quod
animale dicitur, non in animam versum est et anima factum. Sed spirituale corpus intelligitur, quod ita spiritui
subditum est, ut coelesti habitationi conveniat, omni fragilitate ac labe
terrena in coelestem puritatem et stabilitatem mutata atque conversa. Haec est immutatio, de
qua item dicit Apostolus: Omnes resurgemus, sed non omnes immutabimur. Quam
immutationem non in deterius, sed in melius fieri docet idem, cum dicit, Et nos
immutabimur.30 Sed ubi et quomodo sit in coelo corpus Dominicum,
curiosissimum et supervacaneum est quaerere; tantummodo incoelo esse credendum
est. Non enim est fragilitatis nostrae coelorum secreta discutere, sed est
nostrae fidei de Dominici corporis dignitate sublimia et honesta sentire.
|