|
15.
Sessio ad dexteram Patris. Credimus etiam: quod sedet ad dexteram Patris. Nec
ideo tamen quasi humana formacircumscriptum esse Deum Patrem arbitrandum est,
ut de illo cogitantibus dextrum aut sinistrum latus animo ocurrat; aut idipsum
quod sedere Pater dicitur, flexis politibus fieri putandum est, ne in illud
incidamus sacrilegium, in quo exsecratur Apostolus vos qui commutaverunt
gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem corruptibilis hominis.31
Tale enim simulacrum Deo nefas est christiano in templo colloocare; multo magis
in corde nefarium est, ubi vere est templum Dei, si a terrena cupiditate atque
errore mundetur. Ad dexteram ergo intelligendum est sic dictum esse, in summa
beatitudine, ubi iustitia et pax et gaudium est: sicut ad sinistram haedi
constituuntur,32 id est in miseria, propter iniquitates, labores atque
cruciatus. Sedere ergo quod dicitur Deus, non membrorum positionem, sed
iudiciariam significat potestatem, qua illa maiestas nunquam caret, semper
digna dignis tribuendo; quamvis in extremo iudicio multo manifestius inter
homines unigeniti Filii Dei iudicis vivorum atque mortuorum claritas indubitata
futura sit.
|