|
17.
De fide in Spiritum sanctum. Trinitatis mysterium. Similitudinibus explicantur.
Professio christianae fidei. De Spiritu sancto opinio quorundam, quod sit ipsa
deitas Patris et Filii: Sanctitas a sanciendo. Digesta itaque fideique
commendata et divina generatione Domini nostri et humana dispensione,
adiungitur confessioni nostrae, ad perficiendam fidem quae nobis de Deo est,
Spiritus sanctus, non minore natura quam Pater et Filius, sed, ut ita dicam,
consubstantialis et coaeternus; quia ista Trinitas unus est Deus: non ut idem
sit Pater qui et Filius et Spiritus sanctus; sed ut Pater sit Pater, et Filius
sit Filius, et Spiritus sanctus sit Spiritus sanctus, et haec Trinitas unus
Deus, sicut scriptum est Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus
est.35 Tamen si interrogemur de singulis, et dicatur nobis, Deus est
Pater? respondebimus, Deus. Si quaera utrum Deus sit Filius, hoc respondebimus.
Nec, si fueit de Spiritu sancto talis interrogatio, aliud eum esse debemus
respondere quam Deum: vehementer caventes sic accipere, quomodo de hominibus
dictum est, Dii estis.36 Non enim sunt naturaliter dii, quicumque sunt
facti atque conditi ex Patre per Filium dono Spiritus sancti. Ipsa enim
signignificatur Trinitas, cum Apostolus dicit, Quoniam ex ipso, et in ipso, et
per ipsum sunt omnia.37 Quanquam ergo de singulis interrogati
respondeamus Deum esse de quo quaeritur, sive Patrem, sive Filium, sive
Spiritum sanctum; non tamen tres deos a nobis coli quisquam existimaverit.
18.
Nec mirum quod haec de ineffabili natura dicuntur, cum in iis etiam rebus quas
corporeis oculis cernimus, et corporeo sensu diiudicamus, tale aliquid accidat.
Nam cum de fonte interogati, non possimus dicere quod ipse sit fluvius; nec de
fluvio interrogati possimus cum fontem vocare; et rursum potionem quae de fonte
vel fluvio est, nec fluvium possimus appellare nec fontem; tamen in hac
trinitate quam nominamus, et cum de singulis quaeritur, sigillatim aquam
respondemus. Nam si quaero utrum aqua sit
in fluvio, nihil aliud respondetur, et in illa potione non poterit esse alia
responsio; nec tamen eas tres aquas, sed unam dicimus. Sane cavendum est ne
quisquam ineffabilem illius maiestatis substantiam sicut fontem istum visibilem
atque corporeum vel fluvium vel potionem cogitet. In his enim aqua illa quae
nunc in fonte est, exit in fluvium, nec in se manet; et cum de fluvio vel de
fonte inpotionem transit, non ibi permanet, unde sumitur. Itaque fieri potest
ut eadem aqua nunc ad fontis appellationem pertineat, nunc ad fluvii, nunc ad
potionis: eum in illa Trinitate dixerimus non posse fieri ut Pater aliquando
sit Filius, aliquando Spiritus sanctus; sicut in arbore non est radix nisi
radix, nec robur est aliud quam robur, nec ramos nisi ramos possumus dicere:
non enim quod dicitur radix, id potest dici robur et rami; nec lignum quod
pertinet ad radicem, potest aliquando transito nunc in radice esse, nunc in
robore, nunc in ramis, sed tantummodo in radice: cum illa regula nominis
maneat, ut radix lignum sit, et robur lignum, et rami lignum; nec tamen tria
ligna dicantur, sed unum. Aut si haec habent aliquam dissimilitudinem, ut
possint non absurde tria ligna dici, propter firmitatis diversitatem; illud
certe omnes concedunt, si ex uno fonte tria pocula impleantur, posse dici tria
pocula, tres autem aquas non posse dici, sed omnino unam aquam; quanquam de
singulis poculis interrogatus in quolibet horum aquam esse respondeas: quamvis
nullus hic transitus fiat, sicut de fonte in fluvium dicebamus. Sed haec non
propter illius divinae naturae similitudinem, sed propter visibilium etiam
unitatem corporalia exempla data sunt, ut intelligeretur fieri posse ut aliqua
tria non tantum singillatim sed etiam simul unum singulare nomen obtineant; nec
quisquam miretur et absurdum putet quod Deum dicimus Patrem, Deum Filium, Deum
Spiritum sanctum, nec tamen tres deos in ista Trinitate, sed unum Deum unamque
substantiam.
19.
Et de Patre quidem ac Filio multis libris disseruerunt docti et spirituales
viri, quibus quantum homines hominibus poterant, et quemadmodum non unus esset
Pater et Filius, sed unum essent; et quid proprie Pater esset, et quid Filius
insinuare conati sunt: quod ille genitor, hic genitus; ille non de Filio, hic
de Patre; huius ille principium, unde et caput Christi dicitur,38
quamvis et Christus principium,39 sed non Patris; hic vero illius
imago,40 quamvis nulla ex parte dissimilis et omnino indifferenter
aequalis. Tractatur haec latius ab eis qui non tam breviter quam nos, totius
christianae fidei professionem volunt explicare. Itaque in quantum Filius est,
de Patre accepit ut sit, cum ille de Filio id non acceperit: et in quantum
hominem mutabilem scilicet creaturam in melius commutandam, ineffabili
misericordia, temporali dispensatione suscepit, multa de illo in Scripturis
inveniuntur ita dicta, ut impias haereticorum mentes prius volentes docere quam
nosse, in errorem miserint, ut putarent eum non aequalem Patri, nec eiusdem
esse substantiae, qualia sunt illa, Quoniam Pater maior me est;41 et,
Caput mulieris vir, caput viri Christus, caput autem Christi Deus;42
et, Tunc ipse subiectus erit ei qui illi subiecit omnia;43 et, Vado ad
Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum;44 et nonnulla
huiusmodi: quae omnia posita sunt, non ut naturae atque substantiae
inaequalitatem significent, ne false sint illa, Ego et Pater unum
sumus;45 et, Qui me vidit vidit et Patrem meum;46 et, Deus erat
Verbum; non enim factus est, cum omnia per ipsum facta sint;47 et, Non
rapinam arbitratus est esse aequalis Deo; et caetera talia: sed illa posita
sunt, partim propter administrationem suscepti hominis, qua dicitur, Semetipsum
exinamivit;48 non quia mutata est illa Sapientia, cum sit omnino
incommutabilis; sed quia tam humiliter hominibus innotescere voluit: partim
ergo propter hanc administrationem illa ita scripta sunt, de quibus haeretici
calumniantur; partim propter hoc, quia Filius Patri debet quod est, hoc etiam
debens utique Patri quod eidem Patri aequalis aut par est; Pater autem nulli
debet quidquid est.
20.
De Spiritu sancto autem nondum tam copiose ac diligenter disputatum est a
doctis et magnis divinarum Scripturarum tractatoribus, ut intelligi facile
possit et eius proprium, quo proprio fit ut eum neque Filium neque Patrem
dicere possimus, sed tantum Spiritum sanctum; nisi quod eum donum Dei esse
praedicant, ut Deum credamus non se ipso inferius donum dare. Servant tamen ut
non genitum Spiritum sanctum tanquam Filium de Patre praedicent; unicus enim
est Christus: neque de Filio tanquam nepotem summi Patris: nec tamen id quod
est, nulli debere, sed Patri, ex quo omnia; ne duo constituamus principia sine
principio, quod falsissimum est et absurdissimum, et non catholicae fidei, sed
quorumdam haereticorum errori proprium. Ausi sunt tamen quidam ipsam
communionem Patris et Filii, atque, ut ita dicam, deitatem, quam Graeci qeothta
appellant, Spiritum sanctum credere: ut, quoniam Pater Deus et Filius Deus,
ipsa deitas, qua sibi copulantur et ille gignendo Filium et ille Patri
cohaerendo, ei a quo est genitus aequetur. Hanc ergo deitatem, quam etiam
dilectionem in se invicem amborum charitatemque volunt intelligi, Spiritum
sanctum appellatum dicunt, multisque Scripturarum documentis adsunt huic
opinioni suae; sive illo quod dictum est, Quoniam charitas Dei diffusa est in
cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis;49 sive aliis
multis talibus testimoniis; et eo ipso quod per Spiritum sanctum reconciliamur
Deo, unde etiam cum donum Dei dicitur, satis significari volunt charitatem Dei
esse Spiritum sanctum. Non enim reconciliamur illi, nisi per dilectionem, qua
etiam filii {Dei} appellamur:50 non iam sub timore tanquam servi, quia
consummata dilectio foras mittit timorem;51 et Spiritum libertatis
accepimus, in quo clamamus, Abba Pater.52 Et quia reconciliati et in
amicitiam revocati per charitatem53 poterimus omnia Dei secreta
cognoscere, propterea de Spiritu sancto dicitur, Ipse vos inducet in omnem
veritatem.54 Propterea et confidentia praedicandae veritatis, qua
impleti sunt in adventu eius Apostoli,55 recte charitati tribuitur;
quia et diffidentia timoridatur, quem consummatio charitatis excludit. Ideo
etiam donum Dei dicitur,56 quia eo quod quisque novit non fruitur, nisi
et id diligat. Frui autem sapientia Dei, nihil est aliud quam ei dilectione
cohaerere: neque quisquam in eo quod percipit permanet, nisi dilectione; et
ideo Spiritus sanctus dicitur, quoniam ad permanendum sanciuntur quaecumque
sanciuntur, nec dubium est a saciendo sanctitatem vocari. Maxime autem illo testimonio
utuntur assertores huius sententiae, quod scriptum est, Quod natum est de
carne, caro est; et quod natum est de Spiritu, spiritus est:57 quoniam
Deus Spiritus est58 Hic enim regenerationem nostram dicit, quae non
secundum Adam de carne est, sed secundum Christum de Spiritu sancto. Quapropter
si Spiritus sancti hoc loco facta est commemoratio, cum dictum et, Quoniam Deus
Spiritus est: animadvertendum dicunt, non dictum esse, Quoniam Spiritus Deus
est; sed, Quoniam Deus Spiritus est; ut ipsa deitas Patris et Filii hoc loco
dicta sit Deus, quod est Spiritus sanctus. Huc accedit aliud testimonium quod
dicit Ioannes apostolus, Quoniam Deus dilectio est.59 Etiam hic enim
non ait, Dilectio Deus est; sed, Deus dilectio est; ut ipsa deitas dilectio
intelligatur. Et quod in in illa enumeratione connexarum sibi rerum, ubi
dicitur, Omnia vestra sunt, vos autem Christi, Christus autem Dei;60
et, Caput mulieris vir, caput viri Christus, caput autem Christi Deus, nulla
fit commemoratio Spiritus sancti; ad hoc pertinere dicunt, quia non fere in iis
quae sibi connexa sunt numerari solet ipsa connexio. Unde in illo etiam loco
Trinitatem ipsam videntur agnoscere qui legunt attentius, cum dicitur, Quoniam
ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia.61 Ex ipso, tanquam ex eo
qui nulli debet quod est; per ipsum, tanquam per mediatorem; in ipso, tanquam
in eo qui continet, id est, copulatione coniungit.
21.
Huic sententiae contradicunt, qui arbitrantur istam communionem, quam sive
deitatem sive dilectionem sive charitatem appellamus, non esse substantiam
quaerunt autem secundum substantiam sibi exponi Spiritum sanctum, nec
intelligunt non aliter potuisse dici, Deus dilectio est, nisi esset dilectio
substantia. Ducuntur quippe consuetudine rerum corporalium; quoniam si duo sibi
corpora copulentur, ita ut iuxta invicem collocentur, ipsa copulatio non est
corpus; quandoquidem, separatis illis corporibus quae copulata fuerant, nulla
invenitur: nec tamen quasi discessisse et migrasse intelligitur, sicut illa
corpora. Sed hi tales cor mundum faciant, quantum possunt, ut videre valeant in
Dei substantia non esse aliquid tale, quasi aliud ibi sit substantia, aliud
quod accidat substantiae, et non sit substantia; sed quidquid ibi intelligi
potest, substantia est. Verum haec dici
possunt facile, et credi: videri autem nisi corde puro quomodo se habeant,
omnino non possunt. Quapropter sive ista vera sit sententia, sive aliud aliquid
sit, fides inconcussa tenenda est, ut Deum dicamus Patrem, Deum Filium, Deum
Spiritum sanctum; neque tres deos, sed istam Trinitatem unum Deum; neque
diversos natura, sed eiusdem substantiae; neque ut Pater aliquando sit Filius,
aliquando sit Spiritus sanctus; sed Pater semper Pater, et Filius semper
Filius,et Spiritus sanctus semper Spiritus sanctus. Nec temere de invisibilibus
aliquid affirmemus tanquam scientes, sed tanquam credentes; quoniam videri nisi
mundato corde non possunt: et qui ea videt in hac vita ex parte, ut dictum est,
atque in aenigmate,62 non potest efficere ut et ille videat cui
loquitur, si cordis sordibus impeditur. Beati autem mundo corde, quoniam ipsi
Deum videbunt.63 Haec fides est de Deo conditore et renovatore nostro.
22.
Sed quoniam dilectio non tantum in Deum nobis imperata est, cum dictum est,
Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota
mente tua; sed etiam in proximum; nam, Diliges, inquit, proximum tuum tanquam
te ipsum:64 si autem ista fides congregationem societatemque hominum
non teneat, in qua fraterna charitas operetur, minus fructuosa est.
|