|
23.
Ecclesia catholica. Remissio peccatorum. Totius hominis in melius commutatis
resurrectione perficienda. Carnis resurrectio. Resurrectionis futurae veritas
confirmatur. Credimus in sanctam Ecclesiam, utique catholicam. Nam et haeretici
et schismatici congregationes suas ecclesias vocant. Sed haeretici de Deo falsa
sentiendo ipsam fidem violant; schismatici autem discissionibus iniquis a
fraterna charitate dissiliunt, quamvis ea credant quae credimus. Quapropter nec
haeretici pertinent ad Ecclesiam catholicam, quae diligit Deum; nec schismatici,
quoniam diligit proximum; et ideo peccatis proximi facile ignoscit, quia sibi
precatur ignosci ab illo qui nos reconciliavit sibi, delens omnia praeterita,
et ad vitam novam nos vocans: quam vitam donec perfectam capiamus, sine
peccatis esse non possumus: interest tamen qualis sint.
24.
Et quoniam tria sunt quibus homo constat, spiritus, anima, corpus: quae rursus
duo dicuntur quia saepe anima simul cum spiritu nominatur; pars enim quaedam
eiusdem rationalis, qua carent bestiae, spiritus dicitur: principale nostrum
spiritus est; deninde vita qua coniungimur corpori, anima dicitur; postremo
ipsum corpus quoniam visibile est, ultimum nostrum est. Haec autem omnis creatura
ingemiscit et parturit usque nunc:65 dedit tamen primitias spiritus,
quia credidit Deo, et bonae iam voluntatis est. Hic spiritus etiam vocatur
mens, de quo dicit Apostolus, Mente servio legi Dei.66 Qui item alio
loco dicit, Testis est enim mihi Deus, cui servio in spiritu meo.67
Anima vero cum carnalia bona adhuc appetit, caro nominatur. Pars enim eius quaedam resistit spiritui, non natura,
sed consuetudine peccatorum. Unde dicitur, Mente servio legi Dei carne autem
legi peccati. Quae consuetudo in naturam versa est secundum generationem
mortalem peccato primi hominis. Ideoque scriptum est, Et nos aliquando fuimus naturaliter
filii irae,68 id est vindictae, per quam factum est ut serviamus legi
peccati. Est autem animae natura perfecta, cum spiritui suo subditur, et cum
sequitur sequentem Deum. Ideo animalis homo non percipit quae sunt Spiritus
Dei.69 Sed nos tam cito anima subiugatur spiritui ad bonam operationem,
quam cito spiritus Deo ad veram fidem et bonam voluntatem: sed aliquando
tardius eius impetus, quo in carnalia et temporalia defluit, refrenatur. Sed
quoniam et ipsa mundatur, recipiens stabilitatem naturae suae dominante
spiritu, quod sibi caput est, cui eius capiti caput est Christus, non est
desperandum etiam corpus restitui naturae propriae: sed utique non tam cito
quam anima, sicut neque anima tam cito quam spiritus; sed tempore opportuno in
novissima tuba, cum mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur. Et ideo
credimus et carnis resurrectionem; non tantum quia reparatur anima, quae nunc
propter carnales affectiones caro nominatur; sed haec etiam visibilis caro quae
naturaliter est caro, cuius nomen anima non propter naturam, sed propter
affectiones carnales accepit: haec ergo visibilis, quae proprie dicitur caro,
sine dubitatione credenda est resurgere. Videtur enim Paulus apostolus euam
tanquam digito ostendere, cum dicit, Oportet corruptibile hoc induere
incorruptionem. Cum enim dicit, hoc, in eam quasi digitum intendit. Quod autem visibile
est, id potest digito ostendi: quoniam posset etiam anima corruptibilis dici;
nam vitiis morum ipsa corrumpitur. Et mortale hoc induere
immortalitatem,70 cum legitur, eadem significatur visibile caro, quia
in eam identidem velut digitus intenditur. Potest enim et anima sicut
corruptibilis propter morum vitia, ita etiam mortalis dici. More quippe animae
est apostatare a Deo:71 quod primum eius peccatum in paradiso sacris
Litteris continetur.
25.
Resurget igitur corpus secundum christianam fidem, quae fallere non potest.
Quod cui videtur incredibile, qualis nunc sit caro attendit, qualis autem
futura sit non considerat: quia illo tempore immutationis angelicae non iam
caro erit et sanguis, sed tantum corpus. Cum
enim de carne Apostolus loqueretur, Alia, inquit, caro pecorum, alia volucrum,
alia piscium, alia serpentum; et corpora coelestia, et corpora terrestria. Non enim dixit, et caro
coelestis: dixit autem, et coelestia et terrestria corpora. Omnis enim caro
etiam corpus est, non autem omne corpus etiam caro est: primo in istis
terrestribus, quoniam lignum corpus est, sed non caro: hominis autem vel
pecoris et corpus et caro est: in coelestibus vero nulla caro, sed corpora
simplicia et lucida, quae appellat Apostolus spiritualia; nonnulli autem vocant
aetherea. Et ideo non carnis resurrectioni contradicit illud quod sit, Caro et
sanguis regnum Dei non possidebunt; sed quale futurum sit quod nunc caro et
sanguis est, praedicat.72 In qualem naturam quisquis hanc carnem
converti posse non credit, gradibus ducendus est ad fidem. Si enim ab eo quaeras utrum terra in aquam possit
converti; propter vicinitatem non et videtur incredibile. Rursum si quaeras
utrum aqua possit in aerem; neque hoc absurdum esse respondet; vicina enim sunt
sibi. Et de aere si quaeretur utrum in aethereum corpus, id est, coeleste
possit mutari; iam ipsa vicinitas persuadet. Quod ergo per hos gradus fieri
posse concedit, ut terra in corpus aethereum convertatur, cur non accedente Dei
voluntate, qua corpus humanum supra aquas potuit ambulare, celerrime id fieri
posse, quamadmodum dictum est, in ictu oculi, sine ullis talibus gradibus
credit, sicut plerumque fumus in flammam mira celeritate convertitur? Caro enim
nostra utique ex terra est: philosophi autem, quorum argumentis saepius
resurrectioni carnis resistitur, quibus asserunt nullum esse posse terrenum
corpus in coelo, quodlibet corpus in omne corpus converti et mutari posse
concedunt. Qua corporis resurrectione facta, a temporis conditione liberati,
aeterna vita ineffabili charitate atque stabilitate sine corruptione
perfruemur. Tunc enim fiet illud quod scriptum est: Absorpta est mors in victoriam. Ubi
est, mors, aculeus tuus? ubi est, mors, contentio tuo?73
26.
Haec est fides quae paucis verbis tenenda in Symbolo novellis christianis
datur. Quae pauca verba fidelibus nota
sunt, ut credendo subiugentur Deo, subiugali recte vivant, recte vivendo cor
mundent, corde mundato quod credunt intelligant.
|