Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De fide et symbolo

IntraText CT - Text

  • Caput V
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Caput V

12. Passio Christi et sepultura. Resurrectio Christi. Sed parva erat pro nobis Domini nostri humilitas in nascendo: accessit etiam ut mori pro mortalibus dignaretur. Humiliavit enim se, factus subditus usque ad mortem, mortem autem crucis;25 ne quisquam nostrum etiamsi mortem possed non timere, aliquod genus mortis, quod homines ignominiosissimum arbitrantur, horreret. Credimus itaque in eum qui sub Pontio Pilato crucifixus est, et sepultus. Addendum enim erat iudicis nomen, propter temporum cognitionem. Sepultura vero illa cum creditur, fit recordatio novi monumenti, quod resurrecturo ad vitae novitatem praeberet testimonium, sicut nascituro uterus virginalis. Nam sicut in illo monumento nullus alius mortuus sepultus est,26 nec ante, nec postea; sic in illo utero nec ante, nec postea, quidquam mortale conceptum est.

13. Credimus etiam illum tertio die resurrexisse a mortuis, primogenitum consecuturis fratribus, quos in adoptionem filiorum Dei vocavit,27 quos comparticipes et cohaerendes suos esse dignatus est.




25 Phillip. 2,8.

26 Ioan. 19,41.

27 Ephes. 1,5.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License