| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Aurelius Augustinus De fide et symbolo IntraText CT - Text |
|
|
|
Caput VIII16. Adventus ad iudiciam. Credimus etiam inde venturum convenientissimo tempore, et iudicaturum vivos et mortuos. Sive istis nominibus iusti et peccatores significentur; sive quod tunc ante mortem in terris inventurus est appelati sint vivi, mortui vero qui in eius adventu resurrecturi sunt: haec dispensatio temporalia, non tantum est, sicut illa generatio secundum Deum; sed etiam fuit, et erit. Nam fuit Dominus noster in terris, et nunc est in coelo, et erit in claritate iudex vivorum atque mortuorum. Ita enim veniat, sicut ascondit, secundum auctoritatem quae in Actibus Apostolorum continetur.33 Ex hac itaque temporali despensatione loquitur in Apocalypsi, ubi scriptum est: Haec dicit qui est, et qui fuit, et qui venturus est.34 |
33 Act. 1,11. 34 Apoc. 1,8. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |