IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
1 * * * * secundus pariambus, tertius spondeus, quartus pariambus, quintus tribrachus, sextus item tribrachus, ultimus spondeus. et quod magis mirum videri potest, totus sotadeus numerus ex trochaeis potest constare pedibus, ut duo habeat ithyphallica metra et unum trochaeum pedem sic, | «» |
1 * * * * secundus pariambus, tertius spondeus, quartus pariambus, quintus tribrachus, sextus item tribrachus, ultimus spondeus. et quod magis mirum videri potest, totus sotadeus numerus ex trochaeis potest constare pedibus, ut duo habeat ithyphallica metra et unum trochaeum pedem sic,
Bacche Bacche Bacche Bacche Bacche Bacche Bacche.
quibus si interposueris aliquos brachysyllabos, eiusdem scilicet rationis erit etiam mollior sic,
Bacche Bromie Bacche Bromie Bacche Bromie Bacche.
nam ithyphallicum metrum saepe recipit hunc | tribrachum, ut etiam apud Menandrum in Phasmate et apud Callimachum in epigrammatibus ostendi potest. cuius exemplum subieci, quo notius sit eum, cum sit sex syllabarum, adcrescere modo una syllaba modo duabus, per tribrachum scilicet pedem, sic,
huc ades, [o] Lyaee
Bassareu bicornis
Maenalie bimater,
crine nitidus apto.
luteis corymbis:
hedera te coronis
hasta viridis armet,
placidus ades ad aras,
Bacche Bacche Bacche. ||
«» |