Caesius Bassus
De metris fragmentum

2 DE ARCHEBVLEO METRO

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

2 DE ARCHEBVLEO METRO

Archebuleus accepit nomen versus, non quod Archebulus eum invenerit. | nam Stesichorus, antiquior illo poeta, et Ibycus et Pindarus et Simonides usi sunt eo, sed passim et promiscue. Archebulus autem quia carmen ex hoc uno genere composuit, archebuleum nominatum est. origo eius herous hexametrus est, exemplum

tibi nascitur omne pecus, tibi crescit herba,

quem facies heroum hexametrum adiectis duabus syllabis sic,

nam tibi nascitur omne pecus, tibi crescit et herba.

est autem hic versus anapaesticus, quia, cum primus heroi hexametri dactylus syllabam amittit, reliquae duae breves iungunt se longae insequenti et deinceps ceterae in eandem formulam veniunt. nec tantum heroo hexametro se iungit hic versus, sed etiam post tres anapaestos accedit ad trimetrum. nam possis eum sic componere,

tibi crescit herba caelitum testor genus.

hic versus dactylicum melos summa cum voluptate aurium cludit, de quo, cum res coegerit, plura dicentur. est autem pentametrus, ex anapaestis constat fere pedibus, recipit spondeos, cluditur antibaccheo. de ultima syllaba, brevis an longa sit, supervacuum est monere.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License