Caesius Bassus
De metris fragmentum

3 DE HIPPONACTEIS

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

3 DE HIPPONACTEIS

Nunc ad hipponactea veniamus. e quis de tetrametri || unius iambici genere, quia res exigebat, nos suo loco diximus. hic auctor trimetron scazonta fecit, id est claudicantem, cuius lex talis est, ut proxima ultimae syllaba utique sit longa et pro iambo pede versus spondeo finiatur aut trochaeo, quoniam nihil interest, novissima syllaba brevis an longa sit. cuius exemplum

sella in curuli struma Nonius sedet:

fac pro sedet sedit, erit scazon

sella in curuli struma Nonius sedit.

rursus permutatio verborum et hunc faciet iambicum rectum,

sella in curuli struma sedit Nonius,

et illum scazonta,

nec excitatur classico truci miles,

iambicum rectum sic,

nec excitatur classico miles truci.

hoc autem ita fieri observabimus, si aut ultimi duo pedes ex disyllabis absolutis verbis constabunt, aut quartus semipes posterior | cum insequente pede trisyllabum perficit verbum, tamquam Nonius, utique autem sextus pes perfectum habeat disyllabon, tamquam sedit fecit dixit. sed cum facile rectus iambicus admittat quinto loco spondeum, hic scazon pessimus erit, qui habuerit alium quinto loco quam iambum; quo tamen sine religione usus est Hipponax. eius exemplum

nec excitatur classico miles rauco:

at si feceris

nec excitatur classico pedes rauco,

probabilem facies choliambum, de quo plura alias.


Idem fecit Hipponax in scazonte quadrato quod in trimetro, cuius exemplum est ||

pro pudor sella in curuli struma Nonius sedit;

item aliter

haesitat nec excitatur classico truci miles.

de quo plura dicere supervacuum est, cum omnia quaecumque accidunt trimetro scazonti huic quoque accidere possint.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License