Caesius Bassus
De metris fragmentum

4 DE HENDECASYLLABO PHALAECIO

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

4 DE HENDECASYLLABO PHALAECIO

Venio nunc ad hendecasyllabon phalaecium, qui ex simili causa, ut plerique, a cultore suo, non inventore, nomen accepit. nam hic versus apud Sappho frequens est, cuius in quinto libro complures huius generis et continuati et dispersi leguntur. huius hendecasyllabi varia divisio est et omnis aut ex se efficiens aut ad aliquod pertinens metrum. sed prima vulgaris quidem illa divisio, quae docet eum partem habere ex heroo, partem ex iambo, cuius exemplum

castae Pierides meae Camenae.

ex heroo sic dividitur

castae Pierides sonitum dedit aere canoro;

ex iambico sic

meae Camenae caelitum testor genus.

Altera divisio est, cuius feceram mentionem, cum de epodo Callimachi dicerem hoc exemplo

siccas ducite machinae carinas.

nam primi duo pedes reliquis quattuor adsumptis faciunt heroum sic,

siccas ducite remigio subeunte carinas;

reliqua pars ithyphallicum facit,

machinae carinas.

Tertia divisio est ||

castae Pierides meae Camenae.

detracto enim ‘Camenaefit anacreonteon metrum syllabarum | octo, quod musici bacchicon vocant, grammatici choriambicon * qui duplex constat ex longa et duabus brevibus et longa, id est ex choreo et iambo. hoc metrum incrementum accipit et totum ab Alcaeo tractatum est et ab Horatio nostro. nam quod est

castae Pierides meae,

id est apud Horatium

intermissa Venus diu.

demus illi incrementum, id est pro uno duos choriambos, fiet

intermissa Venus missa Venus diu

et

castae Pierides Pierides meae.

huic simile

Maecenas atavis edite regibus
o et praesidium et dulce decus meum.

hic etenim, qui disyllabo verbo absoluto finitur, si amiserit choriambum, erit illi metro par, cuius exemplum

castae Pierides meae:

fiet enim

o et praesidium meum.

rursus adcrescat choriambus, fiet

castae Pierides Pierides meae

et

o et praesidium et dulce decus meum

et

intermissa Venus missa Venus diu. ||

demus etiam nunc illi unius choriambi incrementum, fiet

castae Pierides Pierides Pierides meae,

quale est illud apud Horatium, quod et ipsum ab Alcaeo sumpsit,

tu ne quaesieris, scire nefas, quem mihi, quem tibi.

hoc ipsum imminuendo paulatim tria haec metra quae rettuli manifestiora faciam,

tu ne quaesieris quem mihi quem tibi:

hoc par est illi,

Maecenas atavis edite regibus.

alterum detraham choriambum, fiet

tu ne quaesieris tibi:

hoc par est illi

intermissa Venus diu

et

castae Pierides meae.


De priapeo metro. Ex hac divisione et priapeus nascitur versus, cuius exemplum apud Catullum

hunc tibi dedico consecroque, Priape.

nam cum in duo commata hic versus dividatur, superius comma octo syllabarum erit, sequens septem deminuta superioris commatis parte, ut si facias

mater saeva Cupidinum mater saeva Cupido.

sed adeo totus hic ex heroo venit hexametro, ut et apud Homerum nullo immutato verbo complures inveniantur priapei et apud Virgilium, quorum | unum in praesentia posuimus, qui forte succurrit, credo et alios inveniri posse complures,

cui non dictus Hylas puer et Latonia Delos.

quod apparet ita esse, quoniam ita huius versus exigit natura, ut inter duo commata exiguam pronuntiando interponas moram. nam || ‘cui non dictus Hylas puerpar est huic, ‘hunc lucum tibi dedico’, sequens autem comma ‘et Latonia Delos’ huic, ‘consecroque Priape’. non ignoro autem variari primas et secundas syllabas utriusque in priapeo commatis, ut modo ab iambo incipiat, modo a trochaeo, tamquam

hunc lucum tibi dedico consecroque, Priape,
libens hoc tibi dedico, libens, sancte Priape.

nam et hendecasyllabus, quem phalaecium vocamus, apud antiquos auctores eodem modo solebat incipere alias a spondeo, alias ab iambo, alias a trochaeo, ut apud Catullum [hendecasyllabus] a spondeo

passer deliciae meae puellae,

a trochaeo

arido modo pumice expolitum,

ab iambo

meas esse aliquid putare nugas.

quae omnia genera hendecasyllabi Catullus et Sappho et Anacreonta et alios auctores secutus non tamquam vitiosa vitavit, sed tamquam legitima inseruit. ex quibus quoniam priapeus nascitur, necesse est easdem habeat varietates.

Quarta divisio est hendecasyllabi talis,

castae quas veneramur o sorores.

nam priore commate Callimachus in epigrammatibus || usus est et Bacchylides in carminibus et alii. heroi autem dactylici pars est hoc modo

castae quas veneramur Olympia templa tenentes.


Quinta divisio est hendecasyllabi hoc exemplo,

castae Pierides novem sorores.

nam secundum primum spondeum insertus huic hendecasyllabo anapaestus ionicum sotadeum facit sic,

castae dociles Pierides novem sorores.

ex quo non est mirandum quod Varro in cynodidascalico phalaecion metrum ionicum trimetrum appellat, quidam ionicum minorem.

Sexta divisio est hoc exemplo,

cui dono lepidum novum libellum.

pars enim prior est ‘cui dono’, quae accidit heroo | metro sic,

cui dono titulum Troiae qui primus ab oris.

reliqua pars hendecasyllabi, ‘lepidum novum libellum’, anacreonteon facit metron octo syllabarum iambicum ab anapaesto incipiens, quale est illud apud Laevium,

mea Vatiena amabo.


De galliambo. Ex hoc nascitur galliambus repetito hoc metro, sed una syllaba detracta, ut habeat semipedem clausulam, quale est hoc,

mea Vatiena amabo,

ut faciat

mea Vatiena amabo, mea Vatiena ama,

et illud similiter

lepidum novum libellum, lepidus novus liber.

huic pares sunt apud Maecenatem

ades, inquit, o Cybebe, fera montium dea,
ades et sonante typano quate flexibile caput. ||

sed quo magis hic versus, quod matri sacer est Idaeae, vibrare videatur, proximum ab ultimo pedem brachysyllabon fecerunt et Graeci et hic ipse Maecenas iis quos modo rettuli proximum sic,

latus horreat flagello, comitum chorus ululet,

et Catullus

Phrygium nemus citato cupide pede tetigit,

et ille alterius auctoris,

o qui chelyn canoram plectro regit Italo:

ut si facias illud ex Laeviano metro ad hanc legem,

mea Vatiena amabo, mea cura, mea Venus.

Catullus in anacreonteo * ‘ades inquit o Cybebe’. potest adhuc fieri crispior, si pro uno iambo brachysyllabon posuerimus in hunc modum,

mea vita, mea voluptas, mea cura, meus amor.

hic versus habet primum pedem anapaestum, secundum saepe iambum, non numquam tribrachum, tertium iambum, semipedem accipit medium, quia ex duobus commatibus constat; sequens comma accipit pariambum, trochaeum, brachysyllabum, semipede cluditur. siquis autem quaesierit, quid ita, cum sit galliambicus versus, iambici quoque nomen acceperit, hoc versu, qui est apud Maecenatem, lecto intelleget eum ex iambico quoque trimetro nasci,

hic nympha cingit omnis Acheloum senem.

adice syllabam Acheloo, fiet galliambicus sic,

hic nympha cingit omnis Acheloium senem.

esse autem huic metro | cognationem cum sotadeo cognoscamus hinc licet, quia facta translatione modica et sotadeus qui fuit transit in galliambum et || eodem modo galliambus in sotadeum. ex galliambo in sotadeum sic,

Phrygium nemus citato cupide pede tetigit,
Phrygium cupide pede tetigit nemus citato:

contra

Galli timidi semianimes tergora versant,
Galli tergora versant timidi semianimes.


Septima divisio hendecasyllabi talis est,

vivis ludis habes amas amaris.

nam quattuor syllabis prioribus detractis, quae accidere possunt heroo incipienti cuilibet relinquiturhabes amas amaris’, par anacreonteo metro, quod est syllabarum septem. constat ex tribus iambis et semipede: particula est posterior hipponactei versus iambici quadrati, quem dixi a comicis antiquis et latinis et graecis interponi frequentissime sic,

quid maestus incedis Micon? habes, amas, amaris.


Puto me satis diligenter persecutum hendecasyllabi singulos articulos, ut ostenderem, cum quot metris ei quaedam necessitudo contingeret.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License