IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Philicius versus ex duplici pede constat, quem bacchicon musici, choriambicon grammatici vocant. habet longam et duas breves et longam, id est trochaeum et iambum. hoc autem Philicus conscripsit hymnos Cereri et Liberae, tali genere metri, quod scilicet † est acri salis et arcanae deorum venerationi || credidit convenire. apud nostros hoc metrum non reperio. exemplum eius tale est,
frugiferae sacra deae quae colitis mystica iunctaeque Iovi nefasto.
hunc hexametrum ex numero bacchico composuit Philicus, quo usus est etiam Archebulus, de quo auctore supra rettuli; clusit autem antibaccheo. numerus hic frequens est apud lyricos et praecipue apud Alcaeum, Sappho, Anacreonta. nascitur tamen et hic ab heroo, cuius dactylo primo, qui constat ex longa et duabus brevibus, si iunxeris sequentis dactyli vel spondei syllabam primam, facies choriambum hoc modo, ‘arma virum’, et in sequenti versu ‘Italiam’. Ad sum|mam pentametrum heroum, qui habet dactylos primos duos, velut hunc,
unde meus veniat mollis in ora liber,
adiectis duabus syllabis longis facies choriambicum ex heroo pentametro sic,
unde meus nunc veniat mollis in haec ora liber,
et
dum meus assiduo luceat igne focus
sic,
dum meus hic assiduo luceat hoc igne focus.