Caesius Bassus
De metris fragmentum

8 DE SATVRNIO VERSV

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

8 DE SATVRNIO VERSV

De saturnio versu dicendum est, quem nostri existimaverunt proprium esse Italicae regionis, sed falluntur. a Graecis enim varie et multis modis tractatus est, non solum a comicis, sed etiam a tragicis. nostri autem antiqui, ut vere dicam quod apparet, usi sunt eo non observata lege nec uno genere custodito, ut inter se | consentiant versus, sed praeterquam quod durissimos fecerunt, etiam alios breviores, alios longiores inseruerunt, ut vix invenerim apud Naevium, quos pro exemplo ponerem. apud Euripidem et Callimachum et quosdam antiquae comoediae scriptores tale inveni genus,

turdis edacibus dolos comparas amice; ||

apud Archilochum tale,

quem non rationis egentem vicit Archimedes,

et tertium genus,

consulto producit eum quo sit impudentior.

apud nostros autem in tabulis antiquis, quas triumphaturi duces in Capitolio figebant victoriaeque suae titulum saturniis versibus prosequebantur, talia repperi exempla: ex Regilli tabula

duello magno dirimendo regibus subigendis,

qui est subsimilis ei quem paulo ante posui,

consulto producit eum quo sit imprudentior;

in Acilii Glabrionis tabula

fundit fugat prosternit maximas legiones.

apud Naevium poetam hos repperi idoneos,

ferunt pulchros crateras aureas lepistas,

et alio loco

novem Iovis concordes filiae sorores.

sed ex omnibus istis, qui sunt asperrimi et ad demonstrandum minime accommodati, optimus est quem Metelli proposuerunt de Naevio aliquotiens ab eo versu lacessiti,

malum dabunt Metelli Naevio poetae.

hic enim saturnius constat ex hipponactei quadrati iambici posteriore commate et phallico metro. hipponactei quadrati exemplum

quid immerentibus noces, quid invides amicis?

nam ‘malum dabunt Metellisimile est illi, ‘quid invides amicis’, || cui detracta syllaba prima facit phallicon metrum, ‘invides amicis’. ex quibus compositus est hic saturnius, ut sit par huic,

quid invides amicis, invides amicis,

hoc modo,

malum dabunt Metelli Naevio poetae.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License