IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
9 DE RELIQUIS HORATII METRIS | «» |
Nunc reliqua metra Horatii, quae nondum attigi, persequi volo.
Iam satis terris nivis atque dirae
grandinis misit pater et rubente
dextera sacras iaculatus | arces
terruit urbem.
[hendecasyllabus sapphicus fiet phalaecius immutato ordine,
vile potabis modicis Sabinum *]
hoc metrum tria cola habet paria, quartum brevem clausulam. sumptum est ab Alcaeo; Sappho quoque frequenter eo utitur. monostropha vocantur haec carmina, quia ad primam strophen cetera respondent nulla interveniente epodo, quae cum a prima strophe differat, faciat eam, quam musici et grammatici triada nominant. composita autem cola huius carminis singula ex duobus commatibus, quorum quod antecedit ex archilochio quadrato nascitur sic,
iam satis terris magisque genibus haerebo tuis:
hoc enim par est huic,
nunc ita est, magis magisque genibus haerebo tuis.
sequens comma trimetri iambici primam habet partem; componitur sic, ||
nivis atque dirae genibus haerebo tuis,
ut sit par huic,
magis magisque genibus haerebo tuis.
clausula strophes huius haec est,
quae nascitur ab heroo hexametro sic,
arma virumque cano Troiae qui terruit urbem.
nam ‘primus ab oris’, pro quo hanc clausulam posui, par est huic non tantum numero, sed etiam pedibus: constat enim ex dactylo et spondeo. quae clausulae et per se repetitae et inter se iunctae anapaesticon metron efficiunt sic,
terruit urbem terruit urbem,
terruit urbem primus ab oris,
inclyte parva praedite patria
nomine celebri claroque potens.
quis multa gracilis te puer
in rosa
perfusus liquidis urget odoribus
grato, Pyrrha, sub antro?
cui flavam religas comam.
Maecenas atavis edite regibus;
duo quae subsequuntur commata priapei sunt versus, ut iam docui, sed praepostere posita, quorum ordo hic est,
cui flavam religas comam
grato, Pyrrha, sub antro,
hunc lucum tibi dedico consecroque, Priape.
De hendecasyllabo alcaico. Tertium genus carminis est |
vides ut alta stet nive candidum
Soracte, nec iam sustineant onus ||
silvae laborantes geluque
flumina constiterint acuto.
primum et secundum colon paria sunt. Constat singula ex duobus commatibus, quorum quod antecedit ex trimetro iambico sumptum est et cum eo compositum sic,
vides ut alta genibus haerebo tuis.
sequitur comma ‘stet nive candidum’; ex hemistichio pentametri heroi delibata syllaba compositum est: reddita enim syllaba fit tale, ‘stet nive candidulum’. potest etiam videri pars metri illius extrema, quod est tale,
Maecenas atavis edite regibus,
de quo iam disputavimus, ut hoc ita cum illo iungatur,
Maecenas atavis stet nive candidum.
constat enim hoc comma ex choriambo, quem faciunt iuncti trochaeus et iambus, et iambo. ita facile convenit et cum choriambico metro, quod bacchicon musici vocant, quale est
Maecenas atavis edite regibus.
sed qui altius haec non perspexerunt grammatici, hoc putant metrum de curtato pentametro factum, ut reddita syllaba fiat [pentametrum] tale,
Maecenas atavis edite remigibus;
solvitur acris hiems grata vice veris et favoni,
non ex duobus metris compositum putant, ut, cum de Archilocho loquebar, ostendi, qui tetrametro heroo || phallicum metrum iunxit, sed hexametrum maiorem syllaba vocant. tertium colon,
ex trimetro iambico factum detractis ei tribus syllabis: adice enim ei rursus tres syllabas, id est semipedem longum et iambum, fiet trimetrus,
silvae laborantes geluque frigido.
rursus detrahe syllabam huic colo ultimam, fiet
qui est epodus ex trimetro par illi,
nam quem ad modum * si adieceris idem nomen, erit probabilis trimetrus,
silvae laborantes gelu Simonides.
haec clausula huius strophes facta est ex tetrametro epodo, cuius auctor Archilochus. exemplum subieci |
aut Ephesum bimarisve Corinthi:
sic,
flumina constiterint et acuto.
nam sive praeposueris duos dactylos pedes sive subieceris, hexametrus herous est: praepositis pedibus sic,
praecipitataque flumina constiterint et acuto,
flumina constiterint et acuto frigoris ictu.
sed detrahitur epodo syllaba, ut fiat conveniens clausula sic,
archebuleo quoque metro si detraxeris primum pedem, qui est anapaestus aut spondeus, et proximas ei duas || breves, id est semipedem, reliquum erit par huic clausulae. sic autem divides,
neque nubila nec veteres
agitantur orni:
nec veteres agitantur orni
par est huic,
hoc quoque carminis genus ab Alcaeo lyricus noster
accepit.
Quartum metron est Horatii, de quo nihil adhuc diximus,
Lydia, dic, per omnes
te deos oro, Sybarim cur properas amando.
quod metron et ipse Horatius ignorando quale esset
laboriosa observatione semel omnino facere conatus est, et in eo tamen parum
decenter erravit. nam fecit illud asperius uno immutato pede. quod si scisset
choriambicon esse et habere clausulas certas, non in illam salebram incidisset.
nam primum comma ex choriambo et antibacchio compositum est, ‘Lydia dic per
omnes’. secundum colon, quod est longius, tres habet choriambos et unum
antibacchium, scilicet clausulae gratia, quod metron Alcaeus sic ordinavit,
homo in musicis exercitatissimus. at Horatius primum choriambum durissimum
fecit pro iambo spondeum infulciendo sic, ‘hoc deos vere Sybarim’. nam si
secutus esset Alcaeum, sic ordinasset, ‘hoc dea vere’. error tamen illius habet
excusationem, quod in ea perseveravit lege, quam ipse sibi aliquo casu fecerat,
usque ad ultimam partem non mutando. ||
Restat unum genus carminis, de quo nihil adhuc diximus,
non ebur neque aureum
mea renidet in domo lacunar.
et hoc sumptum ab Alcaeo et ab illo tractatum frequenter et ab Horatio semel omnino compositum. | est autem iambicum, et primum quidem comma cum trimetro versu iungitur sic,
beatus ille non ebur neque aureum.
insequens autem metrum archilochium iambicon curtum habet, cuius exemplum
trahuntque siccas machinae carinas,
sic et hoc,
Omnia me metra Horatiana persecutum existimo. illud in totum naturam metrorum
cognoscere volentes possum admonere, etiamsi non omnia comprehendi, quaecumque
apud graecos poetas possunt inveniri metra, quia sunt apud lyricos et
tragicos et comicos innumerabiles figurae compositionum, tantum me tamen hoc
libro consecutum, quem et paucis composui diebus et memoria tantum modo
adiuvante, ut quodcumque metrum novum aliquis se invenisse iudicarit, ad haec
quae enumeravi utique referatur, cum omnia metra varientur aut adiectione aut
detractione aut concinnatione aut permutatione. esse et alias species
non ignoro, sed hae sunt praestantissimae. adiectione ita,
solvitur acris hiems grata vice veris et favoni;
accessit enim heroo metro syllaba, quae versum faceret longiorem: detractione, tamquam
trahuntque siccas machinae carinas; ||
detracta enim trimetro syllaba fecit illum minorem: concinnatione, tamquam
iam satis terris nivis atque dirae;
pars enim tetrametri prior cum priore trimetri parte commissa est: permutatione, tamquam
occasionem de die dumque virent genua:
nam cum Archilochus heroi partem priorem cum iambici priore parte commiserit, ita ut antecederet herous in hunc modum,
scribere versiculos amore percussum gravi,
Horatius immutavit, ut antecederet iambici pars, sequeretur heroi sic,
amore percussum gravi scribere versiculos:
et cum ex galliambo sotadeus fit, ex
sotadeo galliambus, ut iam demonstravi.
Habet autem metrorum contemplatio, si exercitatio accessit, in cognoscendo
voluptatem, cum et quaecumque dicuntur metra celeriter intellegamus unde sint
et qua ratione composita, et multa ipsi nova excogitare possimus. nam si
loculus ille | Archimedius, qui quattuordecim eboreas lamellas, quarum
varii anguli sunt, in quadratam formam inclusas habet, componentibus nobis
aliter atque aliter modo galeam, modo sicam, alias columnam, alias navem
figurat et innumerabiles efficit species, solebatque nobis pueris hic loculus
ad confirmandam memoriam prodesse plurimum, quanto maiorem potest nobis adferre
voluptatem quantoque pleniorem utilitatem carmina inter manus habentibus
metrorum varia tractatio, cum subinde apud poetas ea quae fallunt imperitos
metra inserta numeris et intermixta carminibus || hac arte deprehendemus? de
quibus in his libris explicabimus, quos de melicis poetis et de tragicis choris
scripturi videmur, quibus necesse erit etiam graeca interponere exempla, quod
ne faceremus in hoc libro elaboravimus. nam si volumus de omni ratione carminum
dicere, necesse est ad eorum copias manum porrigamus, qui cum essent non tantum
poetae perfectissimi sed etiam musici, sine magno labore praeparatis utebantur
facultatibus.
«» |