11. Narratione finita, spes
resurrectionis intimanda est, et pro capacitate ac viribus audientis, proque
ipsius temporis modulo, adversus vanas irrisiones infidelium de corporis resurrectione
tractandum, et futuri ultimi iudicii bonitate in bonos, severitate in malos,
veritate in omnes; commemoratisque cum detestatione et horrore poenis impiorum,
regnum iustorum atque fidelium et superna illa civitas, eiusque gaudium cum
desiderio praedicandum est. Tum vero instruenda et animanda est infirmitas
hominis adversus tentationes et scandala sive foris sive in ipsa intus
Ecclesia: foris adversus gentiles vel Iudaeos vel haereticos; intus autem
adversus areae Dominicae paleam.21 Non ut contra singula perversorum
genera disputetur, omnesque illorum pravae opiniones propositis quaestionibus
refellantur: sed pro tempore brevi demonstrandum est, ita esse praedictum, et
quae sit utilitas tentationum erudiendis fidelibus, et quae medicina in exemplo
patientiae Dei, qui statuit usque in finem ista permittere. Cum vero adversus
eos instruitur, quorum perversae turbae corporaliter implent ecclesias, simul
etiam praecepta breviter et decenter commemorentur Christianae atque honestae
conversationis, ne ab ebriosis, avaris, fraudatoribus, aleatoribus, adulteris,
fornicatoribus, spectaculorum amatoribus, remediorum sacrilegorum
alligatoribus, praecantatoribus, mathematicis, vel quarumlibet artium vanarum
et malarum divinatoribus, atque huiusmodi ceteris ita facile seducatur, et
impunitum sibi fore arbitretur, quia videt multos qui Christiani appellantur,
haec amare et egere et defendere et suadere et persuadere. Quis enim finis
praestitutus sit in tali vita perseverantibus, et quam sint in ipsa Ecclesia
tolerandi, ex qua in fine separandi sunt, divinorum librorum testimoniis
edocendum est. Praenuntiandum est etiam inventurum eum in Ecclesia multos
Christianos bonos, verissimos cives caelestis Ierusalem, si esse ipse coeperit.
Ad extremum ne spes eius in homine ponatur, sedulo monendus est: quia neque
facile ab homine iudicari potest quis homo sit iustus; et si facile posset, non
ideo nobis proponi exempla iustorum, ut ab eis iustificemur, sed ut eos
imitantes ab eorum iustificatore nos quoque iustificari sciamus. Hinc enim
fiet, quod maxime commendandum est, ut cum ille qui nos audit, immo per nos
audit Deum, moribus et scientia proficere coeperit, et viam Christi alacriter
ingredi, nec nobis id audeat assignare, nec sibi; sed et se ipsum, et nos, et
quoscumque alios diligit amicos, in illo et propter illum diligat, qui eum
dilexit inimicum22 ut iustificans faceret amicum. Hic iam non te puto
praeceptore indigere, ut cum occupata sunt tempora, vel tua, vel eorum qui te
audiunt, breviter agas; cum autem largiora, largius eloquaris: hoc enim nullo
admonente ipsa necessitas praecipit.
12. Sed illud plane non
praetereundum est, ut si ad te quisquam catechizandus venerit liberalibus
doctrinis excultus, qui iam decreverit esse Christianus, et ideo venerit ut
fiat, difficillimum omnino est ut non multa nostrarum scripturarum
litterarumque cognoverit, quibus iam instructus ad sacramentorum
participationem tantummodo venerit. Tales enim non eadem hora qua Christiani
fiunt, sed ante solent omnia diligenter inquirere, et motus animi sui, cum
quibus possunt, communicare atque discutere. Cum his itaque breviter agendum
est, et non odiose inculcando quae norunt, sed modeste perstringendo; ita ut
dicamus nos credere quod iam noverint illud atque illud: atque hoc modo cursim
enumerare omnia quae rudibus indoctisque inculcanda sunt: ut etsi quid novit
eruditus iste, non tamquam a doctore audiat; et si quid adhuc ignorat, dum ea
commemoramus quae illum nosse iam credimus, discat. Nec ipse sane inutiliter
interrogatur, quibus rebus motus sit, ut velit esse Christianus: ut si libris
ei persuasum esse videris, sive canonicis, sive utilium tractatorum, de his
aliquid in principio loquaris, collaudans eos pro diversitate meritorum canonicae
auctoritatis et exponentium sollertissimae diligentiae, maximeque commendans in
scripturis canonicis admirandae altitudinis saluberrimam humilitatem, in illis
autem pro sua cuiusque facultate aptum superbioribus, et per hoc infirmioribus
animis, stilum sonantioris et quasi tornatioris eloquii. Sane etiam exprimendum de illo
est, ut indicet quem maxime legerit, et quibus libris familiarius inhaeserit,
unde illi persuasum est, ut sociari vellet Ecclesiae. Quod cum dixerit, tum si nobis noti sunt illi libri,
aut ecclesiastica fama saltem accepimus a catholico aliquo memorabili viro esse
conscriptos, laeti approbemus. Si autem in alicuius haeretici volumina
incurrit, et nesciens forte quod vera fides improbat tenuit animo et catholicum
esse arbitratur; sedulo edocendus est, praelata auctoritate universalis
Ecclesiae aliorumque doctissimorum hominum et disputationibus et scriptionibus
in eius veritate florentium. Quamquam et illi qui catholici ex hac vita
emigrarunt, et aliquid litterarum Christianarum posteris reliquerunt, in
quibusdam locis opusculorum suorum, vel non intellecti, vel sicuti est humana
infirmitas, minus valentes acie mentis abditiora penetrare, et veri
similitudine aberrantes a veritate, praesumtoribus et audacibus fuerunt
occasioni ad aliquam haeresim moliendam atque gignendam. Quod mirum non est,
cum de ipsis canonicis litteris, ubi omnia sanissime dicta sunt, non quidem
aliter accipiendo quaedam, quam vel scriptor sensit, vel se ipsa veritas habet:
(nam si hoc solum esset, quis non humanae infirmitati ad corrigendum paratae
libenter ignosceret?) sed id quod perverse ac prave opinati sunt, animositate
acerrima et pervicaci arrogantia defensitantes, multi multa perniciosa dogmata
concisa communionis unitate pepererunt. Haec omnia cum illo, qui ad societatem
populi Christiani, non idiota, ut aiunt, sed doctorum libris expolitus atque
excultus accedit, modesta collatione tractanda sunt: tantum assumta
praecipiendi auctoritate, ut caveat praesumtionis errores, quantum eius
humilitas, quae illum adduxit, iam sentitur admittere. Cetera vero secundum
regulas doctrinae salutaris, sive de fide, quaecumque narranda vel disserenda
sunt, sive de moribus, sive de tentationibus, eo modo percurrendo quo dixi, ad
illam supereminentiorem viam23 omnia referenda sunt.
13. Sunt item quidam de
scholis usitatissimis grammaticorum oratorumque venientes, quos neque inter
idiotas numerare audeas, neque inter illos doctissimos, quorum mens magnarum
rerum est exercitata quaestionibus. His ergo qui loquendi arte ceteris
hominibus excellere videntur, cum veniunt ut Christiani fiant, hoc amplius quam
illis illitteratis impertire debemus, quod sedulo monendi sunt, ut humilitate
induti Christiana, discant non contemnere, quos cognoverint morum vitia quam
verborum amplius devitare; et cordi casto linguam exercitatam nec conferre
audeant, quam etiam praeferre consueverant. Maxime autem isti docendi sunt
Scripturas audire divinas, ne sordeat eis solidum eloquium, quia non est inflatum;
neque arbitrentur carnalibus integumentis involuta atque opera dicta vel facta
hominum, quae in illis libris leguntur, non evolvenda atque aperienda ut
intelligantur, sed sic accipienda ut litterae sonant; deque ipsa utilitate
secreti, unde etiam mysteria vocantur, quid valeant aenigmatum latebrae ad
amorem veritatis acuendum, decutiendumque fastidii torporem, ipsa experientia
probandum est talibus, cum aliquid eis quod in promtu positum non ita movebat,
enodatione allegoriae alicuius eruitur. His enim maxime utile est nosse, ita esse
praeponendas verbis sententias, ut praeponitur animus corpori. Ex quo fit, ut
ita malle debeant veriores quam disertiores audire sermones, sicut malle debent
prudentiores quam formosiores habere amicos. Noverint etiam non esse vocem ad
aures Dei, nisi animi affectum: ita enim non irridebunt, si aliquos antistites
et ministros Ecclesiae forte animadverterint, vel cum barbarismis et
soloecismis Deum invocare, vel eadem verba quae pronuntiant non intelligere,
perturbateque distinguere. Non quia ista
minime corrigenda sunt, ut populus ad id quod plane intelligit, dicat Amen: sed
tamen pie toleranda sunt ab eis, qui didicerint, ut sono in foro, sic voto in
ecclesia bene dici. Itaque forensis illa nonnumquam forte bona dictio, numquam
tamen benedictio dici potest. De sacramento autem quod accepturi sunt, sufficit
prudentioribus audire quid res illa significet: cum tardioribus autem aliquanto
pluribus verbis et similitudinibus agendum est, ne contemnant quod vident.
|