18. Sed
re vera multum est perdurare in loquendo usque ad terminum praestitutum, cum
moveri non videmus audientem: quod sive non audeat, religionis timore
constrictus, voce aut aliquo motu corporis significare approbationem suam, sive
humana verecundia reprimatur; sive dicta non intelligat, sive contemnat; quando
quidem nobis non cernentibus animum eius incertum est, omnia sermone tentanda
sunt, quae ad eum excitandum et tamquam de latebris eruendum possint valere. Nam
et timor nimius atque impediens declarationem iudicii eius, blanda exhortatione
pellendus est, et insinuando fraternam societatem verecundia temperanda, et
interrogatione quaerendum utrum intelligat, et danda fiducia, ut si quid ei
contradicendum videtur, libere proferat. Quaerendum etiam de illo, utrum haec
aliquando iam audierit, et fortassis eum tamquam nota et pervulgata non
moveant; et agendum pro eius responsione, ut aut planius et enodatius loquamur,
aut opinionem contrariam refellamus, aut ea quae illi nota sunt non explicemus
latius, sed breviter complicemus, eligamusque aliqua ex his quae mystice dicta
sunt in sanctis libris, et maxime in ipsa narratione, quae aperiendo et
revelando noster sermo dulcescat. Quod si nimis tardus est, et ab omni tali
suavitate absurdus et aversus, misericorditer sufferendus est, breviterque
decursis ceteris, ea quae maxime necessaria sunt, de unitate catholicae, de
tentationibus, de Christiana conversatione propter futurum iudicium
terribiliter inculcanda sunt, magisque pro illo ad Deum, quam illi de Deo multa
dicenda.
19. Saepe
etiam fit, ut qui primo libenter audiebat, vel audiendo vel stando fatigatus,
non iam laudans, sed oscitans labia diducat, et se abire velle etiam invitus
ostendat. Quod ubi senserimus, aut renovare oportet eius animum, dicendo
aliquid honesta hilaritate conditum et aptum rei quae agitur, vel aliquid valde
mirandum et stupendum, vel etiam dolendum atque plangendum; et magis de ipso,
ut propria cura punctus evigilet; quod tamen non offendat eius verecundiam
asperitate aliqua, sed potius familiaritate conciliet: aut oblata sessione
succurrere; quamquam sine dubitatione melius fiat, ubi decenter fieri potest,
ut a principio sedens audiat; longeque consultius in quibusdam ecclesiis
transmarinis non solum antistites sedentes loquuntur ad populum, sed ipsi etiam
populo sedilia subiacent, ne quisquam infirmior stando lassatus a saluberrima
intentione avertatur, aut etiam cogatur abscedere. Et tamen multum interest, si
se quisquam de magna multitudine subtrahat ad reparandas vires, qui iam
sacramentorum societate devinctus est; et si ille discedat (quod plerumque
inevitabiliter urgetur, ne interiore defectu victus etiam cadat), qui primis
sacramentis imbuendus est: et pudore enim non dicit cur eat, et imbecillitate
stare non sinitur. Expertus haec dico: nam fecit hoc quidam, cum eum
catechizarem, homo rusticanus, unde magnopere praecavendum esse didici. Quis
enim ferat arrogantiam nostram, cum viros fratres nostros, vel etiam, quod
maiore sollicitudine curandum est, ut sint fratres nostri, coram nobis sedere
non facimus; et ipsum Dominum nostrum, cui assistunt Angeli, sedens mulier
audiebat?38 Sane si aut brevis sermo futurus est, aut consessui locus
non est aptus, stantes audiant; sed cum multi audiunt, et non tunc initiandi.
Nam cum unus, aud duo, aut pauci, qui propterea venerunt ut Christiani fiant,
periculose loquimur stantibus. Tamen si iam sic coepimus, saltem animadverso
auditoris taedio, et offerenda sessio est, immo vero prorsus urgendus ut
sedeat, et dicendum aliquid quo renovetur, quo etiam cura, si qua forte irruens
eum avocare coeperat, fugiat ex animo. Cum enim causae incertae sint, cur iam
tacitus recuset audire, iam sedenti aliquid adversus incidentes cogitationes
saecularium negotiorum dicatur, aut hilari, ut dixi, aut tristi modo: ut si
ipsae sunt quae mentem occupaverant, cedant quasi nominatim accusatae; si autem
ipsae non sunt, et audiendo fatigatus est, cum de illis tamquam ipsae sint
(quando quidem ignoramus), inopinatum aliquid et extraordinarium, eo modo quo
dixi, loquimur, a taedio renovatur intentio. Sed et breve sit, maxime quia
extra ordinem inseritur, ne morbum fastidii, cui subvenire volumus, etiam
augeat ipsa medicina: et acceleranda sunt cetera, et promittendus atque
exhibendus finis propinquior.
20. Si
autem confregit animum tuum alterius actionis, cui tamquam magis necessariae
iam suspensus eras, emissio, et propterea tristis insuaviter catechizas:
cogitare debes, excepto quod scimus misericorditer nobis agendum esse quidquid
cum hominibus agimus, et ex officio sincerissimae caritatis; hoc ergo excepto,
incertum esse quid utilius agamus, et quid opportunius aut intermittamus, aut
omnino omittamus. Quia enim merita hominum pro quibus agimus, qualia sint apud
Deum non novimus, quid eis ad tempus expediat aut nulla aut tenuissima et
incertissima coniectura suspicamur potius quam comprehendimus. Quapropter res
quidem agendas pro nostro captu ordinare debemus: quas eo modo quo statuimus si
peragere potuerimus, non ideo gaudeamus quia nobis, sed quia Deo sic eas agi
placuit: si autem aliqua inciderit necessitas, qua noster ille ordo turbetur;
flectamur facile, ne frangamur; ut quem Deus nostro praeposuit, ipse sit
noster. Aequius est enim, ut nos eius quam ut ille nostram voluntatem sequatur.
Quia et ordo agendarum rerum, quem nostro
abitrio tenere volumus, ille utique approbandus est, ubi potiora praecedunt.
Cur ergo nos dolemus homines a Domino Deo tanto potiore praecedi, ut eo ipso
quo nostrum amamus ordinem, inordinati esse cupiamus? Nemo enim melius ordinat
quid agat, nisi qui paratior est non agere quod divina potestate prohibetur,
quam cupidior agere quod humana cogitatione meditatur. Quia multae
cogitationes sunt in corde viri, consilium autem Domini manet in aeternum.39
21. Si vero ex aliquo
scandalo perturbatus animus non valet edere serenum iucundumque sermonem,
tantam esse caritatem oportet in eos pro quibus Christus mortuus est, volens
eos pretio sanguinis sui ab errorum saecularium morte redimere; ut hoc ipsum
quod nobis tristibus nuntiatur, praesto esse aliquem qui desideret fieri
Christianus, ad consolationem illius resolutionemque tristitiae valere debeat,
sicut solent lucrorum gaudia dolorem lenire damnorum. Non enim scandalum nos
contristat alicuius, nisi quem perire aut per quem perire infirmum vel credimus
vel videmus. Ille igitur qui initiandus advenit dum speratur posse proficere,
dolorem deficientis abstergat. Quia et si timor ille suggeritur, ne fiat proselytus
filius gehennae,40 dum multi tales versantur ante oculos, ex quibus
oriuntur ea quibus urimur scandala, non ad retardandos nos pertinere debet, sed
magis ad excitandos et acuendos: quatenus quem imbuimus moneamus, ut caveat
imitationem eorum, qui non ipsa veritate, sed solo nomine Christiani sunt; nec
eorum turba commotus, aut sectari velit eos, aut Christum nolit sectari propter
eos, et aut nolit esse in Ecclesia Dei ubi illi sunt, aut talis ibi velit esse
quales illi sunt. Et nescio quomodo in huiusmodi monitis ardentior sermo est,
cui fomitem subministrat praesens dolor: ut non solum pigriores non simus, sed
eo ipso dicamus accensius atque vehementius, quod securiores frigidius et
lentius diceremus; gaudeamusque nobis occasionem dari, ubi motus animi nostri
sine fructificatione non transeat.
22. Si autem de aliquo
errato nostro vel peccato nos maestitudo comprehendit, non tantum meminerimus
sacrificium Deo spiritum esse contribulatum41 sed etiam illud, Quia
sicut aqua ignem, sic eleemosyna exstinguit peccatum.42 Et, Quis misericordiam,
inquit, volo quam sacrificium. Sicut ergo si periclitaremur incendio,
ad aquam utique curreremus, quo posset exstingui, et gratularemur si quis eam
de proximo offerret: ita si de nostro foeno aliqua peccati flamma surrexit, et
propterea conturbamur, data occasione misericordissimi operis, tamquam de
oblato fonte gaudeamus, ut inde illud quod exarserat opprimatur. Nisi forte tam
stulti sumus, ut alacrius arbitremur cum pane currendum, quo ventrem esurientis
impleamus, quam cum vero Dei, quo mentem istud edentis instruamus. Huc accedit,
quia si tantummodo prodesset hoc facere, non facere autem nihil obesset;
infeliciter in periculo salutis, non iam proximi, sed nostrae, oblatum remedium
sperneremus. Cum vero ex ore Domini tam minaciter sonet, Serve nequam et
piger, dares pecuniam meam nummulariis:43
quae tandem dementia est, quoniam peccatum
nostrum nos angit, ideo rursus velle peccare, non dando pecuniam dominicam
volenti et petenti? His atque huiusmodi cogitationibus et considerationibus
depulsa caligine taediorum, ad catechizandum aptatur intentio, ut suaviter
imbibatur, quod impigre atque hilariter de caritatis ubertate prorumpit. Haec
enim non tam ego tibi, quam omnibus nobis dicit ipsa dilectio, quae diffusa
est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis.44
23. Sed nunc etiam illud
quod prius quam promitterem non debebam, iam fortasse debitum flagitas, ut
aliquod sermonis exemplum, tamquam si ego aliquem catechizem, non me pigeat
explicare, et intuendum tibi proponere. Quod prius quam faciam, volo cogites
aliam esse intentionem dictantis, cum lector futurus cogitatur; et aliam
loquentis, cum praesens auditor adtenditur: et in eo ipso aliam in secreto
monentis, dum nullus alius qui de nobis iudicet praesto est; aliam palam
docentis aliquid, cum dissimiliter opinantium circumstat auditus: et in hoc
genere aliam, cum docetur unus, ceteri autem tamquam iudicantes aut adtestantes
quae sibi nota sunt audiunt; aliam cum omnes communiter quid ad eos proferamus
exspectant: et rursus in hoc ipso aliam, cum quasi privatim consedetur, ut
sermocinatio conseratur; aliam, cum populus tacens unum de loco superiore
dicturum suspensus intuetur: multumque interest, et cum ita dicimus, utrum
pauci adsint an multi; docti an indocti, an ex utroque genere mixti; urbani an
rustici, an hi et illi simul, an populus ex omni hominum genere temperatus sit.
Fieri enim non potest, nisi aliter atque aliter afficiant locuturum atque
dicturum, et ut sermo, qui profertur, affectionis animi, a quo profertur,
quemdam quasi vultum gerat, et pro eadem diversitate diverse afficiat
auditores, cum et ipsi se ipsos diverse afficiant invicem praesentia sua. Sed
quia de rudibus imbuendis nunc agimus, de me ipso tibi testis sum, aliter atque
aliter me moveri, cum ante me catechizandum video eruditum, inertem, civem,
peregrinum, divitem, pauperem, privatum, honoratum, in potestate aliqua
constitutum, illius aut illius gentis hominem, illius aut illius aetatis aut
sexus, ex illa aut illa secta, ex illo aut illo vulgari errore venientem: ac
pro diversitate motus mei sermo ipse et procedit et progreditur et finitur. Et
quia cum eadem omnibus debeatur caritas, non eadem est omnibus adhibenda
medicina: ipsa item caritas alios parturit, cum aliis infirmatur;45 alios
curat aedificare, alios contremiscit offendere; ad alios se inclinat, ad alios
se erigit; aliis blanda, aliis severa, nulli inimica, omnibus mater. Et qui non
expertus est eadem caritate quod dico, cum videt nos, quia facultas aliqua
nobis donata delectat, laudabiliter innotescere in ore multitudinis, inde nos
beatos putat: Deus autem, in cuius conspectum intrat gemitus compenditorum,46 videat humilitatem
nostram et laborem nostrum, et dimittat omnia peccata nostra.
Quamobrem si quid tibi in nobis placuit, ut aliquam observationem sermonis tui
a nobis audire quaereres, melius vivendo et audiendo nos cum haec agimus, quam
legendo cum haec dictamus, edisceres.
|