24. Sed tamen faciamus
aliquem venisse ad nos, qui vult esse Christianus, et de genere quidem
idiotarum, non tamen rusticanorum, sed urbanorum, quales apud Carthaginem
plures experiri te necesse est: interrogatum etiam utrum propter vitae
praesentis aliquod commodum, an propter requiem quae post hanc vitam speratur,
Christianus esse desiderat, propter futuram requiem respondisse: tali fortasse
a nobis instrueretur alloquio. Deo gratias, frater: valde tibi gratulor, et gaudeo de
te, quod in tantis ac tam periculosis huius saeculi tempestatibus de aliqua
vera et certa securitate cogitasti. Nam et in hac vita homines magnis laboribus
requiem quaerunt et securitatem, sed pravis cupiditatibus non inveniunt. Volunt
enim requiescere in rebus inquietis et non permanentibus: et quia illae tempore
subtrahuntur et transeunt, timoribus et doloribus eos agitant, nec quietos esse
permittunt. Sive enim in divitiis velit homo requiescere, magis superbus efficitur,
quam securus. An non videmus quam multi eas subito perdiderint, multi etiam
propter illas perierint, aut cum eas habere cupiunt, aut cum eis oppressis a
cupidioribus auferuntur? Quae si etiam
per totam vitam cum homine permanerent, et non desererent dilectorem suum, ipse
illas sua morte desereret. Quanta est enim vita hominis, etiamsi senescat? Aut
cum sibi homines optant senectutem, quid aliud optant nisi longam infirmitatem?
Sic et honores huius saeculi, quid sunt nisi typhus et inanitas et ruinae
periculum? Quia
sic Scriptura sancta dicit, Omnis caro foenum, et claritas hominis ut flos
foeni. Foenum aruit, flos decidit: verbum autem Domini manet in aeternum.47 Ideo qui veram requiem et
veram felicitatem desiderat, debet tollere spem suam de rebus mortalibus et
praetereuntibus, et eam collocare in verbo Domini, ut haerens ei quod manet in
aeternum, etiam ipse cum illo maneat in aeternum.
25. Sunt
etiam homines qui nec divites quaerunt esse, nec ad vanas honorum pompas
ambiunt pervenire: sed gaudere et requiescere volunt in popinis et in
fornicationibus, et in theatris atque spectaculis nugacitatis quae in magnis
civitatibus gratis habent. Sed sic etiam ipsi aut consumunt per luxuriam
paupertatem suam, et ab egestate postea in furta et effracturas, et aliquando
etiam in latrocinia prosiliunt, et subito multis et magnis timoribus implentur;
et qui in popina paulo ante cantabant, iam planctus carceris somniant. Studiis
autem spectaculorum fiunt daemonibus similes, clamoribus suis incitando
homines, ut se invicem caedant, secumque habeant contentiosa certamina qui se
non laeserunt, dum placere insano populo cupiunt: quos si animadverterint esse
concordes, tunc eos oderunt et persequuntur, et tamquam collusores ut fustibus
verberentur exclamant, et hanc iniquitatem facere etiam vindicem iniquitatum
iudicem cogunt; si autem horrendas adversus invicem inimicitias eos exercere
cognoverint, (sive sintae qui appellantur, sive scenici et thymelici, sive
aurigae, sive venatores, quos miseros non solum homines cum hominibus, sed
etiam homines cum bestiis in certamen pugnamque committunt,) quo maiore
adversus invicem discordia furere senserint, eo magis amant et delectantur, et
incitatis favent, et faventes incitant, plus adversus se ipsos insanientes ipsi
spectatores alter pro altero, quam illi quorum insaniam insani provocant, sed insaniendo
spectare desiderant. Quomodo ergo sanitatem pacis tenere animus potest, qui
discordiis et certaminibus pascitur? Qualis enim cibus sumitur, talis valetudo
consequitur. Postremo quamvis insana gaudia non sint gaudia, tamen qualiacumque
sint, et quantumlibet delectet iactantia divitiarum, et tumor honorum, vorago
popinarum, et bella theatrorum, et immunditia fornicationum, et prurigo
thermarum, aufert omnia ista una febricula, et adhuc viventibus totam falsam
beatitudinem subtrahit: remanet inanis et saucia conscientia, Deum sensura
iudicem, quem noluit habere custodem; et inventura asperum Dominum, quem dulcem
Patrem quaerere et amare contemsit. Tu autem quia veram requiem quae post hanc
vitam Christianis promittitur48 quaeris, etiam hic eam inter
amarissimas vitae huius molestias suavem iucundamque gustabis, si eius qui eam
promisit praecepta dilexeris. Cito enim senties dulciores esse iustitiae
fructus quam iniquitatis, et verius atque iucundius gaudere hominem de bona conscientia
inter molestias, quam de mala inter delicias: quia non sic venisti coniungi
Ecclesiae Dei, ut ex ea temporalem aliquam utilitatem requiras.
26. Sunt
enim qui propterea volunt esse Christiani, ut aut promereantur homines a quibus
temporalia commoda exspectant, aut quia offendere nolunt quos timent. Sed isti reprobi sunt: et si ad tempus eos portat
Ecclesia, sicut area usque ad tempus ventilationis paleam sustinet; si non se
correxerint, et propter futuram sempiternam requiem Christiani esse coeperint,
in fine separabuntur. Nec sibi blandiantur quod in area possunt esse cum
frumento Dei; quia in horreo cum illo non erunt, sed igni debito destinantur.
Sunt etiam alii meliore quidem spe, sed tamen non minore periculo, qui iam Deum
timent, et non irrident Christanum nomen, nec simulato corde intrant Ecclesiam
Dei, sed in ista vita exspectant felicitatem, ut feliciores sint in rebus
terrenis, quam illi qui non colunt Deum: ideoque cum viderint quosdam sceleratos
et impios ista saeculi prosperitate pollere et excellere, se autem vel minus
habere ista vel amittere, perturbantur tamquam sine causa Deum colant, et
facile a fide deficiunt.
27. Qui autem propter
beatitudinem sempiternam et perpetuam requiem, quae post hanc vitam sanctis
futura promittitur, vult fieri Christianus, ut non eat in ignem aeternum cum
diabolo, sed in regnum aeternum intret cum Christo,49 vere ipse
Christianus est; cautus in omni tentatione, ne prosperis rebus corrumpatur, et
ne frangatur adversis, et in abundantia bonorum terrenorum modestus et
temperans, et in tribulationibus fortis et patiens. Qui etiam proficiendo
perveniet ad talem animum, ut plus amet Deum, quam timeat gehennam: ut etiamsi
dicat illi Deus, Utere deliciis carnalibus sempiternis, et quantum potes pecca,
nec morieris, nec in gehennam mitteris, sed mecum tantummodo non eris;
exhorrescat et omnino non peccet, non iam ut in illud quod timebat non incidat,
sed ne illum quem sic amat offendat: in quo uno est requies, quam oculus
non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis adscendit, quam praeparavit
Deus diligentibus eum.50
28. De qua requie significat
Scriptura, et non tacet, quod ab initio mundi ex quo fecit Deus caelum et
terram et omnia quae in eis sunt, sex diebus operatus est, et septimo die
requievit. Poterat enim omnipotens et uno momento temporis omnia facere. Non
autem laboraverat, ut requiesceret quando Dixit et facta sunt; mandavit, et
creata sunt:51 sed
ut significaret, quia post sex aetates mundi huius, septima aetate tamquam
septimo die requieturus est in sanctis suis: quia ipsi in illo requiescent post
omnia bona opera, in quibus ei servierunt, quae ipse in illis operatur, qui
vocat, et praecipit, et delicta praeterita dimittit, et iustificat eum qui
prius erat impius. Sicut autem cum illi ex dono eius bene operantur, recte
dicitur ipse operari: sic cum in illo requiescunt, recte dicitur ipse
requiescere. Nam quod ad ipsum adtinet, pausationem non quaerit, quia laborem
non sentit. Fecit autem omnia per Verbum suum: et Verbum eius ipse Christus, in
quo requiescunt Angeli et omnes caelestes mundissimi spiritus in sancto
silentio. Homo autem peccato lapsus perdidit requiem, quam habebat in eius
divinitate, et recipit eam in eius humanitate; ideoque opportuno tempore, quo
ipse sciebat oportere fieri, homo factus et de femina natus est. A carne quippe
contaminari non poterat, ipse carnem potius mundaturus. Ipsum antiqui sancti
venturum in revelatione Spiritus cognoverunt et prophetaverunt:52 et
sic salvi facti sunt credendo quia veniet, sicut nos salvi efficimur credendo
quia venit: ut diligeremus Deum, qui sic nos dilexit, ut unicum Filium suum
mitteret, qui humilitate nostrae mortalitatis indutus, et a peccatoribus et pro
peccatoribus moreretur. Iam enim olim ab ineuntibus saeculis mysterii huius
altitudo praefigurari praenuntiarique non cessat.
29. Quoniam Deus omnipotens,
et bonus et iustus et misericors, qui fecit omnia bona, sive magna sive parva,
sive summa sive infima; sive quae videntur, sicuti sunt caelum et terra et
mare, et in caelo sol et luna et cetera sidera, in terra autem et mari arbores
et frutices et animalia suae cuiusque naturae, et omnia corpora vel caelestia
vel terrestria; sive quae non videntur, sicuti sunt spiritus quibus corpora
vegetantur et vivificantur: fecit et hominem ad imaginem suam; ut quemadmodum
ipse per omnipotentiam suam praeest universae creaturae, sic homo per
intelligentiam suam, qua etiam Creatorem suum cognoscit et colit, praeesset
omnibus terrenis animalibus. Fecit illi etiam adiutorium feminam:53 non
ad carnalem concupiscentiam, quando quidem nec corruptibilia corpora tunc
habebant, ante quam eos mortalitas invaderet poena peccati; sed ut haberet et
vir gloriam de femina,54 cum ei praeiret ad Deum, seque illi praeberet
imitandum in sanctitate atque pietate; sicut ipse esset gloria Dei, cum eius
sapientiam sequeretur.
30. Itaque constituit eos in
quodam loco perpetuae beatitudinis, quem appellat Scriptura paradisum;
praeceptumque illis dedit, quod si non transgrederentur, in illa semper immortalitatis
beatitudine permanerent: si autem transgrederentur, supplicia mortalitatis
expenderent. Praesciebat autem Deus eos transgressuros: sed tamen quia conditor
est et effector omnis boni, magis eos fecit, quando fecit et bestias, ut
impleret terram bonis terrenis. Et utique melior est homo etiam peccator, quam
bestia. Et praeceptum quod non erant servaturi, magis dedit, ut essent
inexcusabiles,55 cum in eos vindicare coepisset. Quidquid enim homo
fecerit, laudabilem in suis factis invenit Deum: si recte egerit, laudabilem
invenit per iustitiam praemiorum: si peccaverit, laudabilem invenit per
iustitiam suppliciorum: si peccata confessus ad recte vivendum redierit,
laudabilem invenit per misericordiam indulgentiarum. Cur ergo non faceret Deus
hominem, quamvis eum peccaturum praenosceret, cum et stantem coronaret, et
cadentem ordinaret, et surgentem adiuvaret, semper et ubique ipse gloriosus
bonitate, iustitia, clementia? maxime quia et illud praesciebat, de propagine
mortalitatis eius futuros sanctos, qui non sibi quaererent, sed Creatori suo
gloriam darent, et eum colendo ab omni corruptione liberati, cum angelis
sanctis semper vivere et beate vivere mererentur? Qui enim hominibus dedit
liberum arbitrium, ut non servili necessitate, sed ingenua voluntate Deum
colerent, dedit etiam angelis: et ideo nec angelus, qui cum spiritibus aliis
satellitibus suis superbiendo deseruit obedientiam Dei et diabolus factus est,
aliquid nocuit Deo, sed sibi. Novit enim Deus ordinare deserentes se animas, et
ex earum iusta miseria inferiores partes creaturae suae convenientissimis et
congruentissimis legibus admirandae dispensationis ornare. Itaque nec diabolus
aliquid Deo nocuit, quia vel ipse lapsus est, vel hominem seduxit ad mortem:
nec ipse homo in aliquo minuit veritatem aut potestatem aut beatitatem
Conditoris sui, quia coniugi suae seductae a diabolo ad id quod Deus
prohibuerat, propria voluntate consensit. Iustissimis enim Dei legibus omnes
damnati sunt, Deo glorioso per aequitatem vindictae, ipsi ignominiosi per
turpitudinem poenae: ut et homo a suo creatore aversus victus diabolo
subderetur, et diabolus homini ad Creatorem suum converso vincendus
proponeretur; ut quicumque diabolo usque in finem consentirent, cum illo irent
in aetern supplicia; quicumque autem humiliarent se Deo, et per eius gratiam
diabolum vincerent, aeterna praemia mererentur.
|