31. Neque
hoc nos movere debet; quia multi diabolo consentiunt, et pauci Deum sequuntur;
quia et frumentum in comparatione palearum valde pauciorem habet numerum. Sed
sicut agricola novit quid faciat de ingenti acervo paleae, sic nihil est Deo
multitudo peccatorum, qui novit quid de illis agat, ut administratio regni eius
ex nulla parte turbetur atque turpetur. Nec ideo putandus est vicisse diabolus,
quia secum plures, cum quibus a paucis vinceretur, adtraxit. Duae itaque
civitates, una iniquorum, altera sanctorum, ab initio generis humani usque in
finem saeculi perducuntur, nunc permixtae corporibus, sed voluntatibus
separatae, in die vero iudicii etiam corpore separandae. Omnes enim homines
amantes superbiam et temporalem dominationem cum vano typho et pompa
arrogantiae, omnesque spiritus qui talia diligunt, et gloriam suam subiectione
hominum quaerunt, simul una societate devincti sunt; sed et si saepe adversum
se pro his rebus dimicant, pari tamen pondere cupiditatis in eamdem
profunditatem praecipitantur, et sibi morum et meritorum similitudine
coniunguntur. Et rursus omnes homines et omnes spiritus humiliter Dei gloriam
quaerentes, non suam,56 et cum pietate sectantes, ad unam pertinent
societatem. Et tamen Deus misericordissimus, et super impios homines patiens
est,57 et praebet eis paenitentiae atque correctionis locum.
32. Nam
et quod omnes diluvio delevit, excepto uno iusto cum suis, quos in arca servari
voluit, noverat quidem quod non se correcturi essent: verumtamen cum per centum
annos arca fabricata est, praedicabatur utique eis ira Dei ventura super eos:58
et si converterentur ad Deum, parceret eis; sicut pepercit postea Ninive
civitati agenti paenitentiam, cum ei per prophetam futurum interitum
praenuntiasset. Hoc autem facit Deus, etiam illis quos novit in malitia
perseveraturos dans paenitendi spatium, ut nostram patientiam exerceat et
informet exemplo suo; quo noverimus quantum nos oporteat tolerabiliter malos
sustinere, cum ignoremus quales postea futuri sunt, quando ille parcit et sinit
eos vivere, quem nihil futurorum latet. Praenuntiabatur tamen etiam diluvii
sacramento, quo per lignum iusti liberati sunt, futura Ecclesia quam Rex eius
et Deus Christus mysterio suae crucis ab huius saeculi submersione suspendit.
Neque enim Deus ignorabat, quod etiam ex illis qui fuerant in arca servati,
nascituri erant mali, qui faciem terrae iniquitatibus iterum implerent: sed
tamen et exemplum futuri iudicii dedit, et sanctorum liberationem ligni
mysterio praenuntiavit. Nam et post haec non cessavit repullulare malitia per
superbiam et libidines et illicitas impietates, cum homines deserto Creatore
suo, non solum ad creaturam quam Deus condidit lapsi sunt, ut pro Deo colerent
quod fecit Deus; sed etiam ad opera manuum hominum et ad fabrorum artificia
curvaverunt animas suas,59 ubi de illis turpius diabolus et daemonia
triumpharent; quae se in talibus figmentis adorari venerarique laetantur, dum
errores suos humanis erroribus pascunt.
33. Neque
tunc sane defuerunt iusti, qui Deum pie quaererent, et superbiam diaboli
vincerent, cives illius sanctae civitatis, quos Regis sui Christi ventura
humilitas per Spiritum revelata sanavit. Ex quibus Abraham pius et fidelis Dei
servus electus est, cui demonstraretur sacramentum Filii Dei,60 ut
propter imitationem fidei omnes fideles omnium gentium filii eius futuri
dicerentur.61 Ex illo natus est populus, a quo unus Deus verus
coleretur, qui fecit caelum et terram: cum ceterae gentes simulacris et
daemoniis servirent. In eo plane populo
multo evidentius futura Ecclesia figurata est. Erat enim ibi multitudo
carnalis, quae propter visibilia beneficia colebat Deum. Erant ibi autem pauci
futuram requiem cogitantes et caelestem patriam requirentes, quibus prophetando
revelabatur futura humilitas Dei, Regis et Domini nostri Iesu Christi, ut per
eam fidem ab omni superbia et tumore sanarentur. Horum sanctorum, qui
praecesserunt tempore nativitatem Domini, non solum sermo, sed etiam vita et
coniugia et filii et facta62 prophetia fuit huius temporis, quo per
fidem passionis Christi ex gentibus congregatur Ecclesia. Per illos sanctos
Patriarchas et Prophetas carnali populo Israel, qui postea etiam Iudaei
appellati sunt, et visibilia beneficia ministrabantur quae carnaliter a Domino
desiderabant, et coercitiones poenarum corporalium quibus pro tempore
terrerentur, sicut eorum duritiae congruebat. Et in his tamen omnibus mysteria
spiritalia significabantur, quae ad Christum et Ecclesiam pertinerent: cuius
Ecclesiae membra erant etiam illi sancti, quamvis in hac vita fuerint ante quam
secundum carnem Christus Dominus nasceretur. Ipse enim unigenitus Dei Filius,
Verbum Patris, aequale et coaeternum Patri, per quod facta sunt omnia, homo
propter nos factus est, ut totius Ecclesiae tamquam totius corporis
caput63 esset. Sed velut totus homo dum nascitur, etiamsi manum in
nascendo praemittat, tamen universo corpori sub capite coniuncta atque compacta
est, quemadmodum etiam nonnulli in ipsis Patriarchis ad huius ipsius rei signum
manu praemissa nati sunt:64 ita omnes sancti qui ante Domini nostri
Iesu Christi nativitatem in terris fuerunt, quamvis ante nati sunt, tamen
universo corpori, cuius ille caput est, sub capite cohaeserunt.
34. Populus ergo ille
delatus in Aegyptum, servivit regi durissimo; et gravissimis laboribus
eruditus, quaesivit liberatorem Deum: et missus est eis unus de ipso populo,
sanctus Dei servus Moyses, qui in virtute Dei magnis miraculis terrens tunc
impiam gentem Aegyptiorum, eduxit inde populum Dei per mare rubrum; ubi
discedens aqua viam praebuit transeuntibus: Aegyptii autem cum eos
persequerentur, redeuntibus in se fluctibus demersi extincti sunt. Ita
quemadmodum per diluvium aquis terra purgata est a nequitia peccatorum, qui
tunc in illa inundatione deleti sunt, et iusti evaserunt per lignum: sic ex Aegypto
exiens populus Dei, per aquas iter invenit, quibus ipsorum hostes consumti
sunt. Nec ibi defuit ligni sacramentum. Nam virga percussit Moyses, ut illud
miraculum fieret. Utrumque signum est sancti Baptismi, per quod fideles in
novam vitam transeunt, peccata vero eorum tamquam inimici delentur atque
moriuntur. Apertius autem Christi passio in illo populo figurata est, cum iussi
sunt ovem occidere et manducare, et de sanguine eius postes suos signare, et
hoc celebrare omni anno, et appellare Pascha Domini. Manifestissime quippe
prophetia de Domino Iesu Christo dicit, quia tamquam ovis ad immolandum
ductus est.65 Cuius passionis et crucis signo in fronte hodie
tamquam in poste signandus es, omnesque Christiani signantur.
35. Inde per desertum populus
ille ductus est per quadraginta annos: accepit etiam legem digito Dei scriptam,66
quo nomine significatur Spiritus sanctus, sicut in Evangelio manifestissime
declaratur.67 Neque enim Deus forma corporis definitus est, nec sic in
illo membra et digiti cogitandi sunt, quemadmodum videmus in nobis: sed quia
per Spiritum sanctum dona Dei sanctis dividuntur, ut cum diversa possunt, non
tamen discedant a concordia caritatis, in digitis autem maxime apparet quaedam
divisio, nec tamen ab unitate praecisio, sive propterea, sive propter aliam
quamcumque causam Spiritus sanctus appellatus est digitus Dei, non tamen cum
hoc audimus humani corporis forma cogitanda est. Accepit ergo ille populus
legem digito Dei scriptam in tabulis sane lapideis, ad significandam duritiam
cordis illorum,68 quod legem non erant impleturi. Corporalia quippe
dona desiderantes a Domino, magis carnali timore quam spiritali caritate
tenebantur: legem autem non implet nisi caritas.69 Ideo multis
sacramentis visibilibus onerati sunt, quo servili iugo premerentur,70 in
observationibus ciborum et in sacrificiis animalium, et in aliis
innumerabilibus: quae tamen signa erant rerum spiritalium ad Dominum Iesum Christum
et ad Ecclesiam pertinentium; quae tunc a paucis sanctis et intelligebantur ad
fructum salutis, et observabantur ad congruentiam temporis, a multitudine vero
carnalium tantummodo observabantur, non intelligebantur.
36. Per multa itaque et
varia signa rerum futurarum, quas longum est omnes commemorare, et eas nunc in
Ecclesia videmus impleri, perductus est ille populus ad terram promissionis,
ubi temporaliter carnaliterque regnaret pro modo desiderii sui; quod tamen
regnum terrenum regni spiritalis imaginem gessit. Ibi Ierusalem condita est
famosissima civitas Dei, serviens in signo liberae civitatis, quae caelestis
Ierusalem71 dicitur, quod verbum est Hebraeum, et interpretatur 'visio
pacis.' Cuius cives sunt omnes sanctificati homines qui fuerunt, et qui sunt,
et qui futuri sunt; et omnes sanctificati spiritus, etiam quicumque in excelsis
caelorum partibus pia devotione obtemperant Deo, nec imitantur impiam diaboli
superbiam et angelorum eius. Huius civitatis rex est Dominus Iesus Christus,
Verbum Dei quo reguntur summi angeli, et Verbum hominem assumens ut eo
regerentur et homines, qui simul omnes cum illo in aeterna pace regnabunt. Ad
huius Regis praefigurationem in illo terreno regno populi Israel maxime eminuit
rex David, de cuius semine secundum carnem72 veniret verissimus Rex
noster Dominus Iesus Christus, qui est super omnia Deus benedictus in
saecula.73 Multa
in illa terra promissionis gesta sunt in figuram venturi Christi et Ecclesiae,
quae in sanctis libris paulatim discere poteris.
37.
Post aliquot tamen generationes ostendit alium typum ad rem maxime pertinentem.
Nam captivata est illa civitas, et multa pars eius educta in Babyloniam. Sicut
autem Ierusalem significat civitatem societatemque sanctorum, sic Babylonia
significat civitatem societatemque iniquorum, quoniam dicitur interpretari
confusio. De quibus duabus civitatibus, ab exordio generis humani usque in
finem saeculi permixte temporum varietate currentibus, et ultimo iudicio
separandis, paulo ante iam diximus. Illa ergo captivitas Ierusalem civitatis,
et ille populus in Babyloniam ductus ad servitutem ire iubetur a Domino per
Ieremiam illius temporis prophetam.74 Et exstiterunt reges Babyloniae,
sub quibus illi serviebant, qui ex eorum occasione commoti quibusdam miraculis
cognoscerent et colerent et coli iuberent unum verum Deum,75 qui
condidit universam creaturam. Iussi sunt autem et orare pro eis a quibus
captivi tenebantur, et in eorum pace pacem sperare, ad gignendos filios et
domos aedificandas et plantandos hortos et vineas.76 Post septuaginta
autem annos promittitur eis ab illa captivitate liberatio.77 Hoc autem
totum figurate significabat Ecclesiam Christi in omnibus sanctis eius, qui sunt
cives Ierusalem caelstis, servituram fuisse sub regibus huius saeculi. Dicit
enim et apostolica doctrina, ut omnis anima sublimioribus potestatibus
subdita sit: et ut reddantur omnibus omnia, cui tributum tributum, cui
vectigal vectigal;78 et
cetera quae salvo Dei nostri cultu, constitutionis humanae principibus
reddimus; quando et ipse Dominus, ut nobis huius sanae doctrinae praeberet
exemplum, pro capite hominis quo erat indutus, tributum solvere non dedignatus
est. Iubentur autem etiam servi Christiani et boni fideles dominis suis
temporalibus aequanimiter fideliterque servire;79 quos iudicaturi sunt,
si usque in finem iniquos invenerint, aut cum quibus aequaliter regnaturi sunt,
si et illi ad verum Deum conversi fuerint. Omnibus tamen praecipitur servire
humanis potestatibus atque terrenis, quo usque post tempus praefinitum, quod
significant septuaginta anni, ab istius saeculi confusione tamquam de
captivitate Babyloniae, sicut Ierusalem liberetur Ecclesia. Ex cuius
captivitatis occasione ipsi etiam terreni reges desertis idolis, pro quibus
persequebantur Christianos, unum verum Deum et Christum Dominum cognoverunt et
colunt, pro quibus apostolus Paulus iubet orari, etiam cum persequerentur
Ecclesiam. Sic enim dicit: Obsecro itaque primum fieri deprecationes,
adorationes, interpellationes, gratiarum actiones, pro regibus, pro omnibus
hominibus, et omnibus qui in sublimitate sunt, ut securam et tranquillam vitam
agamus cum omni pietate et caritate.80
Itaque per ipsos data pax est Ecclesiae, quamvis temporalis, tranquillitas
temporalis ad aedificandas spiritaliter domos et plantandos hortos et vineas.81
Nam et ecce te modo per istum sermonem aedificamus atque plantamus. Et hoc fit
per totum orbem terrarum cum pace regum Christianorum, sicut idem dicit
Apostolus: Dei agricultura, Dei aedificatio estis.82
38.
Et post annos quidem septuaginta, quos mystice prophetaverat Ieremias, ut finem
temporum praefiguraret, tamen ut ipsa figura integraretur, facta est in
Ierusalem restitutio aedificationis templi Dei: sed quia totum figurate
agebatur, non erat firma pax ac libertas reddita Iudaeis. Itaque postea a Romanis victi
sunt, et tributarii facti. Ex illo sane tempore ex quo terram promissionis
acceperunt, et reges habere coeperunt, ne in aliquo regum suorum completum esse
arbitrarentur quod eis liberator Christus promittebatur, apertius per multas
prophetias prophetatus est Christus, non solum ab ipso David in libro
Psalmorum, sed etiam a ceteris et magnis et sanctis Prophetis, usque ad tempus
captivitatis in Babyloniam: et in ipsa captivitate fuerunt Prophetae, qui
venturum Dominum Iesum Christum liberatorem omnium prophetarent. Et postea quam
templum transactis septuaginta annis restitutum est, tantas pressuras et
calamitates a regibus gentium Iudaei perpessi sunt, ut intelligerent nondum
venisse liberatorem, quem non spiritaliter liberaturum intelligebant, sed pro
liberatione carnali desiderabant.
|