Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De cathechizandis rudibus

IntraText CT - Text

  • Capp. XXII-XXIV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XXII-XXIV

XXII.

39. Peractis ergo quinque aetatibus saeculi, quarum prima est ab initio generis humani, id est, ab Adam, qui primus homo factus est, usque ad Noe, qui fecit arcam in diluvio, inde secunda est usque ad Abraham, qui pater dictus est omnium quidem gentium, quae fidem ipsius imitarentur; sed tamen ex propagine carnis suae futuri populi Iudaeorum: qui ante fidem Christianam gentium, unus inter omnes omnium terrarum populus unum verum Deum coluit, ex quo populo salvator Christus secundum carnem veniret. Isti enim articuli duarum aetatum eminent in veteribus libris: reliquarum autem trium in Evangelio etiam declarantur, cum carnalis origo Domini Iesu Christi commemoratur. Nam tertia est ab Abraham usque ad David regem: quarta a David usque ad illam captivitatem, qua populus Dei in Babyloniam transmigravit: quinta ab illa transmigratione usque ad adventum Domini nostri Iesu Christi; ex cuius adventu sexta aetas agitur: ut iam spiritalis gratia, quae paucis tunc Patriarchis et Prophetis nota erat, manifestaretur omnibus gentibus: ne quisquam Deum nisi gratis coleret, non visibilia praemia servitutis suae et praesentis vitae felicitatem, sed solam vitam aeternam, in qua ipso Deo frueretur, ab illo desiderans; ut hac sexta aetate mens humana renovetur ad imaginem Dei, sicut sexta die homo factus est ad imaginem Dei. Tunc enim et lex impletur, dum non cupiditate rerum temporalium, sed caritate illius qui praecepit, fiunt quaecumque praecepit. Quis autem non redamare affectet iustissimum et misericordissimum Deum, qui prior sic amavit83 iniustissimos et superbissimos homines. ut propter eos mitteret unicum Filium,84 per quem fecit omnia, qui non sui mutatione, sed hominis assumtione homo factus, non solum cum eis vivere, sed etiam pro eis et ab eis posset occidi?

40. Itaque novum testamentum hereditatis sempiternae manifestans, in quo renovatus homo per gratiam Dei ageret novam vitam,85 hoc est vitam spiritalem; ut vetus ostenderet primum, in quo carnalis populus agens veterem hominem, exceptis paucis intelligentibus Patriarchis et Prophetis et nonnullis latentibus sanctis, carnaliter vivens carnalia praemia desiderabat a Domino Deo, et in figura spiritalium bonorum accipiebat: omnia ergo bona terrena contemsit homo factus Dominus Christus, ut contemnenda monstraret; et omnia terrena sustinuit mala, quae sustinenda praecipiebat: ut neque in illis quaereretur felicitas, neque in istis infelicitas timeretur. Natus enim de matre, quae quamvis a viro intacta conceperit semperque intacta permanserit, virgo concipiens, virgo pariens, virgo moriens, tamen fabro desponsata erat, omnem typhum carnalis nobilitatis exstinxit. Natus etiam in civitate Bethleem, quae inter omnes Iudaeae civitates ita erat exigua,86 ut hodieque villa appelletur, noluit quemquam de cuiusquam terrenae civitatis sublimitate gloriari. Pauper etiam factus est cuius sunt omnia, et per quem creata sunt omnia: ne quisquam cum in eum crederet, de terrenis divitiis auderet extolli. Noluit rex ab hominibus fieri; quia humilitatis ostendebat viam miseris, quos ab eo superbia separaverat: quamvis sempiternum eius regnum universa creatura testetur. Esurivit qui omnes pascit, sitivit per quem creatur omnis potus, et qui spiritaliter panis est esurientium fonsque sitientium: ab itinere terrestri fatigatus est, qui se ipsum nobis viam fecit in caelum: velut obmutuit et obsurduit coram conviciantibus, per quem mutus locutus est et surdus audivit: vinctus est, qui de infirmitatum vinculis solvit: flagellatus est, qui omnium dolorum flagella de hominum corporibus expulit: crucifixus est, qui cruciatus nostros finivit: mortuus est, qui mortuos suscitavit. Sed et resurrexit numquam moriturus, ne ab illo quisquam sic disceret mortem contemnere, quasi numquam victurus.

XXIII.

41. Inde confirmatis discipulis, conversatus cum eis quadraginta diebus, eisdem spectantibus adscendit in caelum; et completis a resurrectione quinquaginta diebus misit eis Spiritum sanctum (promiserat enim), per quem diffusa caritate in cordibus eorum,87 non solum sine onere, sed etiam cum iucunditate legem possent implere. Quae data est Iudaeis in decem praeceptis, quod appellant Decalogum. Quae rursus ad duo rediguntur, ut diligamus Deum ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente; et diligamus proximum sicut nos ipsos. Nam in his duobus praeceptis totam legem prophetasque pendere, ipse Dominus et dixit in Evangelio,88 et suo manifestavit exemplo. Nam et populus Israel ex die quo primum pascha in imagine celebrarunt ovem occidentes et manducantes, cuius sanguine postes eorum ad salutis tutelam signati sunt; ex ipso ergo die quinquagesimus dies impletus est,89 et legem acceperunt scriptam digito Dei, quo nomine iam diximus significari Spiritum sanctum: sicut post Domini passionem et resurrectionem, quod est verum pascha, quinquagesimo die ipse Spiritus sanctus discipulis missus est: non iam lapideis tabulis corda dura significans; sed cum essent unum in locum congregati in ipsa Ierusalem, factus est subito de caelo sonus, quasi ferretur flatus vehemens, et visae sunt illis linguae divisae quasi ignis, et coeperunt linguis loqui, ita ut omnes, qui ad illos venerant, suam linguam quisque cognosceret: (ad illam enim civitatem ex omni terra conveniebant Iudaei, quacumque dispersi erant, et diversas linguas gentium diversarum didicerant): deinde cum tota fiducia Christum praedicantes, in eius nomine multa signa faciebant, ita ut quemdam mortuum transeunte Petro umbra eius tetigerit, et resurrexerit.

42. Sed cum viderent Iudaei tanta signa fieri in eius nomine, quem partim per invidiam, partim per errorem90 crucifixerunt, alii irritati sunt ad persequendos praedicatores eius Apostolos, alii vero id ipsum amplius admirantes, quod in eius nomine, quem veluti a se oppressum et victum riserant, tanta miracula fierent, paenitendo conversi crediderunt in eum millia Iudaeorum. Non erant iam illi temporalia beneficia terrenumque regnum desiderantes a Deo, nec promissum regem Christum carnaliter exspectantes; sed immortaliter intelligentes et diligentes eum, qui pro ipsis ab ipsis tanta mortaliter pertulit, et eis usque ad sui sanguinis peccata donavit, et immortalitatem a se sperandam et desiderandam exemplo suae resurrectionis ostendit. Itaque iam veteris hominis terrena desideria mortificantes, et spiritalis vitae novitate flagrantes, sicut praeceperat in Evangelio Dominus,91 vendebant omnia quae habebant, et pretia rerum suarum ante pedes Apostolorum ponebant, ut ipsi distribuerent unicuique, sicut cuique opus erat: viventesque in Christiana dilectione concorditer, non dicebant aliquid suum, sed erant illis omnia communia, et anima et cor unum in Deum. Deinde etiam ipsi a Iudaeis, carnalibus civibus carnis suae persecutionem passi atque dispersi sunt, ut latius Christus eorum dispersione praedicaretur, et imitarentur etiam ipsi patientiam Domini sui: quia qui eos mansuetus passus fuerat, mansuefactos pro se pati iubebat.

43. Ex ipsis sanctorum persecutoribus fuerat etiam apostolus Paulus, et in Christianos maxime saeviebat: sed postea credens et apostolus factus, missus est ut gentibus Evangelium praedicaret, graviora perpessus pro nomine Christi, quam fecerat contra nomen Christi. Ecclesias autem constituens per omnes gentes qua Evangelium seminabat, impense praecipiebat, ut quoniam ipsi ex idolorum cultu venientes, et ad unum Deum colendum rudes, non facile poterant rebus suis venditis et distributis servire Deo, oblationes facerent92 in pauperes sanctorum qui erant in ecclesiis Iudaeae, quae Christo crediderant: ita illos tamquam milites, illos autem tamquam stipendiarios provinciales apostolica doctrina constituit; inserens eis Christum velut lapidem angularem,93 sicut per prophetam praenuntiatus erat, in quo ambo quasi parietes de diverso venientes, de Iudaeis videlicet atque gentibus, germana caritate copularentur. Sed postea graviores et crebriores persecutiones ex incredulis gentibus adversus Christi Ecclesiam surrexerunt, et implebatur in dies singulos verbum Domini praedicentis, Ecce ego mitto vos velut oves in medio luporum.94

XXIV.

44. Sed illa vitis quae per orbem terrarum, sicut de illa prophetatum et ab ipso Domino praenuntiatum erat, fructuosos palmites diffundebat, tanto pullulabat amplius, quanto uberiore martyrum sanguine rigabatur. Quibus per omnes terras innumerabiliter pro fidei veritate morientibus, etiam ipsa persequentia regna cesserunt, et ad Christum cognoscendum atque venerandum fracta superbiae cervice conversa sunt. Oportebat autem ut eadem vitis, sicut a Domino idemtidem praedictum erat, putaretur, et ex ea praeciderentur infructuosa sarmenta, quibus haereses et schismata per loca facta sunt, sub Christi nomine, non ipsius gloriam, sed suam quaerentium, per quorum adversitates magis magisque exerceretur Ecclesia et probaretur atque illustraretur et doctrina eius et patientia.

45. Omnia ergo haec, sicut tanto ante praedicta legimus, sic et facta cognoscimus: et quemadmodum primi Christiani, quia nondum ista provenisse videbant, miraculis movebantur ut crederent; sic nos quia omnia ista ita completa sunt, sicut ea in libris legimus, qui longe ante quam haec implerentur conscripti sunt, ubi omnis futura dicebantur, et praesentia iam videntur, aedificamur ad fidem, ut etiam illa quae restant, sustinentes et perseverantes in Domino, sine dubitatione ventura credamus. Si quidem adhuc tribulationes futurae in eisdem Scripturis leguntur, et ipse ultimus iudicii dies, ubi omnes cives ambarum illarum civitatum receptis corporibus surrecturi sunt, et rationem vitae suae ante tribunal Christi iudicis reddituri.95 Veniet enim in claritate potestatis, qui prius in humilitate humanitatis venire dignatus est; et omnes pios ab impiis segregabit: non tantum eis qui in eum credere omnino noluerunt, sed etiam eis qui frustra et infructuose crediderunt in eum; illis daturus regnum secum aeternum, illis autem poenam aeternam cum diabolo. Sed sicut nullum gaudium rerum temporalium ex aliqua parte simile potest inveniri gaudio vitae aeternae, quam sancti accepturi sunt: ita nullus cruciatus poenarum temporalium potest sempiternis iniquorum cruciatibus comparari.




83 I Ep. S. Ioh. iv. 19.

84 I Ep. S. Ioh. iv. 9: S. Ioh. iii. 16.

85 Rom. vi. 4.

86 Mic. v. 2.

87 Rom. v. 5.

88 S. Matt. xxii. 40.

89 Exod. xii. 3; xix. 1.

90 Act. iii. 17.

91 S. Matt. xix. 21; S. Luc. xii. 33.

92 Act. xi. 29, 30; xxiv. 17; Rom. xv. 25-27.

93 Isa. xxviii. 16; Eph. ii. 20; Psal. cxviii. 22.

94 S. Matt. x. 16.

95 S. Matt. xxv. 31.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License