46. Itaque frater confirma
te ipsum in eius nomine atque adiutorio cui credis, adversus lignuas eorum qui
fidem nostram irrident, de quibus diabolus seductoria verba loquitur, maxime
volens irridere fidem resurrectionis. Sed ex te ipso crede futurum te esse cum
fueris, quando cum ante non fueris, nunc esse te vides. ubi enim erat ista
moles corporis tui et ista forma membrorumque compago ante paucos annos, prius
quam natus, vel etiam prius quam in matris utero conceptus esses, ubi erat haec
moles et haec statura corporis tui?96 Nonne de occultis huius creaturae
secretis, Domino Deo invisibiliter formante, processit in lucem, certisque
aetatum incrementis in istam magnitudinem formamque surrexit? Numquid ergo
difficile est Deo, qui etiam aggeres nubium ex occulto in momento contrahit, et
contegit caelum in ictu temporis, reddere istam quantitatem corporis tui sicut
erat, qui eam facere potuit sicut non erat? Crede ergo fortiter et inconcusse,
quia omnia, quae videntur quasi pereundo humanis oculis subtrahi, salva et
integra sunt omnipotentiae Dei: qui ea cum voluerit, sine ulla mora et difficultate
reparabit, ea dumtaxat quae iustitia eius reparanda esse iudicat: ut in his
corporibus reddant homines factorum suorum rationem, in quibus ea fecerunt; et
in his mereantur aut commutationem caelestis incorruptionis pro meritis
pietatis, aut corruptibilem corporis conditionem pro meritis iniquitatis, non
quae morte solvatur, sed quae materiam sempiternis doloribus praebeat.
47. Fuge ergo per immobilem
fidem et mores bonos, fuge frater illa tormenta, ubi nec tortores deficiunt,
nec torti moriuntur; quibus sine fine mors est, non posse in cruciatibus mori.
Et exardesce amore atque desiderio sempiternae vitae sanctorum, ubi nec operosa
erit actio, nec requies desidiosa: laus erit Dei sine fastidio, sine defectu: nullum
in animo taedium, nullus labor in corpore; nulla indigentia, nec tua cui
subveniri desideres, nec proximi cui subvenire festines. Omnes deliciae Deus erit et
satietas sanctae civitatis in illo et de illo sapienter beateque viventis.
Efficiemur enim, sicut ab illo promissum speramus et exspectamus, aequales
angelis Dei,97 et cum eis pariter illa Trinitate perfruemur iam per
speciem, in qua nunc per fidem ambulamus.98 Credimus enim quod non
videmus,99 ut ipsis meritis fidei etiam videre quod credimus et
inhaerere mereamur: ut aequalitatem Patris et Filii et Spiritus sancti, et
ipsius Trinitatis unitatem, quomodo sint haec tria unus Deus, non iam verbis
fidei et strepentibus syllabis personemus, sed contemplatione purissima et
ardentissima in illo silentio sorbeamus.
48. Haec
tene fixa in corde tuo, et invoca Deum cui credis, ut tueatur te adversus
tentationes diaboli: et esto cautus, ne tibi aliunde hostis ille subrepat, qui
ad solatium malevolentissimum damnationis suae, cum quibus damnetur inquirit.
Non enim per eos solos qui Christianum nomen oderunt, et dolent eo nomine
occupatum esse orbem terrarum, et adhuc simulacris et daemoniorum
curiositatibus servire desiderant, audet ille tentare Christianos: sed etiam
per eos quos paulo ante commemoravimus, de unitate Ecclesiae, velut putata
vite, praecisos, qui haeretici vel schismatici dicuntur, conatur etiam id
quidem interdum. Sed tamen id etiam
aliquando conatur et per Iudaeos tentare, atque seducere. Sed maxime cavendum est, ne per
homines qui sunt in ipsa Catholica Ecclesia, quos velut paleam usque ad tempus
ventilationis suae sustinet, unusquisque tentetur et decipiatur. Propterea enim
Deus patiens est in illos, ut et suorum electorum fidem atque prudentiam per
illorum perversitatem exercendo confirmet; et quia de numero eorum multi
proficiunt, et ad placendum Deo miserati animas suas100 magno impetu
convertuntur. Non enim omnes sibi per patientiam Dei thesaurizant iram in die
irae iusti iudicii eius: sed multos eadem omnipotentis patientia perducit ad saluberrimum
paenitentiae dolorem. Quod donec fiat,
exercetur per eos illorum qui iam rectam viam tenent, non solum tolerantia, sed
etiam misericordia. Multos ergo visurus es ebriosos, avaros, fraudatores,
aleatores, adulteros, fornicatores, remedia sacrilega sibi alligantes,
praecantatoribus et mathematicis vel quarumlibet impiarum artium divinatoribus
deditos. Animadversurus etiam quod illae turbae impleant ecclesias per dies
festos Christianorum, quae implent et theatra per dies sollemnes Paganorum; et
haec videndo ad imitandum tentaberis. Et quid dicam, videbis, quod etiam nunc
iam utique nosti: non enim nescis multos qui appellantur Christiani haec omnia
mala operari, quae breviter commemoravi. Et aliquando fortasse graviora facere
homines non ignoras, quos nosti appellari Christianos. Sed si hoc animo
venisti, ut quasi securus talia facias, multum erras: nec tibi proderit nomen
Christi, cum coeperit ille severissime iudicare, qui prius dignatus est
misericordissime subvenire. Praedixit enim ista, et ait in Evangelio, Non
omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum caelorum, sed is qui facit
voluntatem Patris mei. Multi dicent mihi in illa die, Domine, Domine, in nomine
tuo manducavimus et bibimus.101
Omnibus ergo qui in talibus operibus perseverant, damnatio finis
est. Cum ergo videris multos non solum haec facere, sed etiam defendere atque
suadere, tene te ad legem Dei, et non sequaris praevaricatores eius. Non enim
secundum illorum sensum, sed secundum illius veritatem iudicaberis.
49.
Coniungere bonis, quos vides amare tecum Regem tuum. Multos enim inventurus es, si et
tu talis esse coeperis. Nam si in spectaculis cum illis esse cupiebas et eis
inhaerere, qui tecum vel aurigam, vel venatorem, vel aliquem histrionem simul
amabant; quanto magis te delectare debet eorum coniunctio, qui tecum amant
Deum, de quo numquam erubescet amator eius, quia non solum ipse non potest
vinci, sed etiam dilectores suos reddet invictos! Nec tamen etiam in ipsis
bonis, qui te vel praecedunt vel tibi comitantur ad Deum, spem tuam collocare
debes, quia nec in te ipso debes, quantumcumque profeceris, sed in illo qui eos
et te iustificando tales facit. Securus es enim de Deo, quia non mutatur: de
homine autem nemo prudenter securus est. Sed
si illos qui nondum iusti sunt, amare debemus ut sint; quanto ardentius qui iam
sunt, amandi sunt. Sed aliud est diligere hominem, aliud spem ponere in homine;
tantumque interest, ut illud Deus iubeat, hoc prohibeat. Si autem aliquas vel
insultationes vel tribulationes pro nomine Christi passus non defeceris a fide,
nec a bona via deviaveris, maiorem mercedem accepturus es: qui autem in his
diabolo cesserint, etiam minorem perdunt. Sed humilis esto Deo, ut non te
permittat tentari ultra vires tuas.
50. His dictis interrogandus
est, an haec credat, atque observare desideret. Quod cum responderit,
sollemniter utique signandus est et Ecclesiae more tractandus. De sacramento
sane quod accipit, cum ei bene commendatum fuerit, signacula quidem rerum
divinarum esse visibilia, sed res ipsas invisibiles in eis honorari; nec sic
habendam esse illam speciem benedictione sanctificatam, quemadmodum habetur in
usu quolibet: dicendum etiam quid significet et sermo ille quem audivit, quid
in illo condiat, cuius illa res similitudinem gerit. Deinde monendus est ex hac
occasione, ut si quid etiam in Scripturis audiat quod carnaliter sonet, etiamsi
non intelligit, credat tamen spiritale aliquid significari, quod ad sanctos
mores futuramque vitam pertineat. Hoc autem ita breviter discit, ut quidquid
audierit ex libris canonicis quod ad dilectionem aeternitatis et veritatis et
sanctitatis, et ad delectionem proximi referre non possit, figurate dictum vel
gestum esse credat; atque ita conetur intelligere, ut ad illam geminam referat
dilectionem. Ita sane ut proximum non carnaliter intelligat, sed omnem qui cum
eo in illa sancta civitate potest esse, sive iam, sive nondum appareat: et ut
de nullius hominis correctione desperet, quem patientia Dei videt vivere, non
ob aliud, sicut Apostolus ait, nisi ut adducatur ad paenitentiam.102
51. Si longus tibi videtur
iste sermo, quo tamquam praesentem rudem hominem instruxi, licet ea tibi dicere
brevius, longiorem tamen esse debere non puto: quamquam multum interest, quid
res ipsa cum agitur moneat, et quid auditorum praesentia non solum ferre, sed
etiam desiderare se ostendat. Cum autem celeritate opus est, vide quam facile explicari
tota res possit. Fac rursus adesse aliquem, qui velit esse Christianus: ergo et
interrogatum, illud quod superior respondisse; quis et si non hoc respondet,
hoc eum respondere debuisse dicendum est. Deinde hoc modo et cetera contexenda.
52. Vere, frater, illa magna
et vera beatitudo est, quae in futuro saeculo sanctis promittitur. Omnia vero
visibilia transeunt, et omnis huius saeculi pompa et deliciae et curiositas
interibunt,103 et secum ad interitum trahunt amatores suos. A quo
interitu, hoc est, poenis sempiternis Deus misericors volens homines liberare,
si sibi ipsi non sint inimici, et non resistant misericordiae Creatoris sui,
misit unigenitum Filium suum, hoc est, Verbum suum aequale sibi, per quod
condidit omnia. Et manens quidem in divinitate sua, et non recedens a Patre,
nec in aliquo mutatus, assumendo tamen hominem,104 et in carne mortali
hominibus apparendo venit ad homines: ut quemadmodum per unum hominem qui
primus factus est, id est Adam, mors intravit in genus humanum105 quia
consensit mulieri suae seductae a diabolo, ut praeceptum Dei transgrederentur;
sic per unum hominem qui etiam Deus est Dei Filius, Iesum Christum, deletis
omnibus peccatis praeteritis, credentes in eum omnes in aeternam vitam
ingrederentur.
53. Omnia enim quae nunc
vides in Ecclesia Dei, et sub Christi nomine per totum orbem terrarum geri,
ante saecula iam praedicta sunt, et sicut ea legimus, ita et videmus; et inde
aedificamur in fidem. Factum est aliquando diluvium per totam terram, ut
peccatores delerentur: et tamen illi qui evaserunt in arca, sacramentum futurae
Ecclesiae demonstrabant, quae nunc in fluctibus saeculi natat, et per lignum
crucis Christi a submersione liberatur. Praedictum est Abrahae fideli servo Dei,
uni homini, quod de illo esset populus nasciturus, qui coleret unum Deum inter
ceteras gentes quae idola colebant: et omnia quae illi populo ventura praedicta
sunt, sic evenerunt ut praedicta sunt. Prophetatus est in illo populo etiam
Christus Rex omnium sanctorum et Deus venturus ex semine ipsius Abraham
secundum carnem, quam assumsit, ut omnes etiam filii essent Abrahae,106
qui fidem eius imitarentur; et sic est factum: natus est Christus de Maria
virgine, quae ex illo genere fuit. Praedictum est per Prophetas quod in cruce
passurus esset ab eodem populo Iudaeorum, de cuius genere secundum carnem
veniebat; et sic est factum. Praedictum est quod resurrecturus esset;
resurrexit: et secundum ipsa praedicta Prophetarum adscendit in caelum, et
discipulis suis Spiritum sanctum misit. Praedictum est non solum a Prophetis,
sed etiam ab ipso Domino Iesu Christo, quod Ecclesia eius per universum orbem
terrarum esset futura, per sanctorum martyria passionesque disseminata; et tunc
praedictum, quando adhuc nomen eius et latebat gentes, et ubi notum erat
irridebatur: et tamen in virtutibus miraculorum eius, sive quae per se ipse,
sive quae per servos suos fecit, dum annuntiantur haec et creduntur, iam
videmus quod praedictum est esse completum, regesque ipsos terrae, qui antea
persequebantur Christianos, iam Christi nomini subiugatos. Praedictum est etiam
quod schismata et haereses ex eius Ecclesia essent exiturae, et sub eius nomine
per loca ubi possent, suam, non Christi, gloriam quaesiturae; et ista completa
sunt.
54. Numquid ergo illa quae
restant non sunt ventura? manifestum est quia sicut ista praedicta venerunt,
sic etiam illa ventura sunt, quaecumque tribulationes iustorum adhuc restant,
et iudicii dies, qui separabit omnes impios a iustis in resurrectione
mortuorum, et non solum eos qui sunt extra Ecclesiam, sed etiam ipsius
Ecclesiae paleas, quas oportet usque ad novissimam ventilationem patientissime
sufferat, ad ignem debitum segregabit. Qui autem irrident resurrectionem,
putantes quod caro ista quia putrescit, resurgere non potest, ad poenas in ea
resurrecturi sunt: et ostendet eis Deus, quia qui potuit haec corpora facere
ante quam essent, potest ea in momento restituere107 sicut erant. Omnes
autem fideles regnaturi cum Christo, ita resurgent in eodem corpore, ut etiam
commutari mereantur ad incorruptionem angelicam:108 ut fiant aequales
angelis Dei,109 sicut Dominus ipse promisit; et laudent eum sine aliquo
defectu et sine aliquo fastidio, semper viventes in illo et de illo, cum tali
gaudio et beatitudine, quali nec dici nec cogitari ab homine potest.110
55. Tu itaque credens ista,
cave tentationes; (quia diabolus quaerit qui secum pereant:) ut non solum per
eos qui extra Ecclesiam sunt, sive pagani, sive Iudaei, sive haeretici, non te
hostis ille seducat; sed etiam quos in ipsa Ecclesia Catholica videris male
viventes, aut immoderatos voluptatibus ventris et gutturis, aut impudicos, aut
vanis curiositatibus vel illicitis deditos, sive spectaculorum, sive remediorum
aut divinationum diabolicarum, sive in pompa et typho avaritiae atque
superbiae, sive in aliqua vita quam lex damnat et punit, non eos imiteris: sed
potius coniungaris bonis, quos inventurus es facile, si et tu talis fueris; ut
simul colatis et diligatis Deum gratis: quia totum praemium nostrum ipse erit,
ut in illa vita bonitate eius et pulcritudine perfruamur. Sed amandus est, non sicut
aliquid quod videtur oculis; sed sicut amatur sapientia, et veritas, et
sanctitas, et iustitia, et caritas, et si quid aliud tale dicitur: non
quemadmodum sunt ista in hominibus; sed quemadmodum sunt in ipso fonte
incorruptibilis et incommutabilis sapientiae. Quoscumque ergo videris haec
amare, illis coniungere, ut per Christum qui homo factus est, ut esset Mediator
Dei et hominum,111 reconcilieris Deo. Homines autem perversos, etiamsi intrent parietes ecclesiae, non eos
arbitreris intraturos in regnum caelorum: quia suo tempore separabuntur, si se
in melius non commutaverint. Homines ergo bonos imitare, malos tolera, omnes ama:
quoniam nescis quid cras futurus sit qui hodie malus est. Nec eorum ames iniustitiam;
sed ipsos ideo ama, ut apprehendant iustitiam: quia non solum dilectio Dei
nobis praecepta est, sed etiam dilectio proximi, in quibus duobus praeceptis
tota lex pendet et prophetae112 Quam non implet nisi qui donum acceperit
Spiritum sanctum, Patri et Filio utique aequalem; quia ipsa Trinitas Deus est:
in quo Deo spes omnis ponenda est. In homine non est ponenda, qualiscumque ille
fuerit. Aliud est enim ille a quo iustificamur, aliud illi cum quibus
iustificamur. Non autem solum per cupiditates diabolus tentat, sed etiam per
terrores insultationum et dolorum et ipsius mortis. Quidquid autem homo passus
fuerit pro nomine Christi, et pro spe vitae aeternae, et permanens toleraverit,
maior ei merces dabitur: quod si cesserit diabolo, cum illo damnabitur. Sed opera misericordiae cum pia humilitate impetrant a
Domino, ut non permittat servos suos tentari plus quam possunt sustinere.113
|