Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De cathechizandis rudibus

IntraText CT - Text

  • Capp. XVI-XVIII
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Capp. XVI-XVIII

XVI.

24. Sed tamen faciamus aliquem venisse ad nos, qui vult esse Christianus, et de genere quidem idiotarum, non tamen rusticanorum, sed urbanorum, quales apud Carthaginem plures experiri te necesse est: interrogatum etiam utrum propter vitae praesentis aliquod commodum, an propter requiem quae post hanc vitam speratur, Christianus esse desiderat, propter futuram requiem respondisse: tali fortasse a nobis instrueretur alloquio. Deo gratias, frater: valde tibi gratulor, et gaudeo de te, quod in tantis ac tam periculosis huius saeculi tempestatibus de aliqua vera et certa securitate cogitasti. Nam et in hac vita homines magnis laboribus requiem quaerunt et securitatem, sed pravis cupiditatibus non inveniunt. Volunt enim requiescere in rebus inquietis et non permanentibus: et quia illae tempore subtrahuntur et transeunt, timoribus et doloribus eos agitant, nec quietos esse permittunt. Sive enim in divitiis velit homo requiescere, magis superbus efficitur, quam securus. An non videmus quam multi eas subito perdiderint, multi etiam propter illas perierint, aut cum eas habere cupiunt, aut cum eis oppressis a cupidioribus auferuntur? Quae si etiam per totam vitam cum homine permanerent, et non desererent dilectorem suum, ipse illas sua morte desereret. Quanta est enim vita hominis, etiamsi senescat? Aut cum sibi homines optant senectutem, quid aliud optant nisi longam infirmitatem? Sic et honores huius saeculi, quid sunt nisi typhus et inanitas et ruinae periculum? Quia sic Scriptura sancta dicit, Omnis caro foenum, et claritas hominis ut flos foeni. Foenum aruit, flos decidit: verbum autem Domini manet in aeternum.47 Ideo qui veram requiem et veram felicitatem desiderat, debet tollere spem suam de rebus mortalibus et praetereuntibus, et eam collocare in verbo Domini, ut haerens ei quod manet in aeternum, etiam ipse cum illo maneat in aeternum.

25. Sunt etiam homines qui nec divites quaerunt esse, nec ad vanas honorum pompas ambiunt pervenire: sed gaudere et requiescere volunt in popinis et in fornicationibus, et in theatris atque spectaculis nugacitatis quae in magnis civitatibus gratis habent. Sed sic etiam ipsi aut consumunt per luxuriam paupertatem suam, et ab egestate postea in furta et effracturas, et aliquando etiam in latrocinia prosiliunt, et subito multis et magnis timoribus implentur; et qui in popina paulo ante cantabant, iam planctus carceris somniant. Studiis autem spectaculorum fiunt daemonibus similes, clamoribus suis incitando homines, ut se invicem caedant, secumque habeant contentiosa certamina qui se non laeserunt, dum placere insano populo cupiunt: quos si animadverterint esse concordes, tunc eos oderunt et persequuntur, et tamquam collusores ut fustibus verberentur exclamant, et hanc iniquitatem facere etiam vindicem iniquitatum iudicem cogunt; si autem horrendas adversus invicem inimicitias eos exercere cognoverint, (sive sintae qui appellantur, sive scenici et thymelici, sive aurigae, sive venatores, quos miseros non solum homines cum hominibus, sed etiam homines cum bestiis in certamen pugnamque committunt,) quo maiore adversus invicem discordia furere senserint, eo magis amant et delectantur, et incitatis favent, et faventes incitant, plus adversus se ipsos insanientes ipsi spectatores alter pro altero, quam illi quorum insaniam insani provocant, sed insaniendo spectare desiderant. Quomodo ergo sanitatem pacis tenere animus potest, qui discordiis et certaminibus pascitur? Qualis enim cibus sumitur, talis valetudo consequitur. Postremo quamvis insana gaudia non sint gaudia, tamen qualiacumque sint, et quantumlibet delectet iactantia divitiarum, et tumor honorum, vorago popinarum, et bella theatrorum, et immunditia fornicationum, et prurigo thermarum, aufert omnia ista una febricula, et adhuc viventibus totam falsam beatitudinem subtrahit: remanet inanis et saucia conscientia, Deum sensura iudicem, quem noluit habere custodem; et inventura asperum Dominum, quem dulcem Patrem quaerere et amare contemsit. Tu autem quia veram requiem quae post hanc vitam Christianis promittitur48 quaeris, etiam hic eam inter amarissimas vitae huius molestias suavem iucundamque gustabis, si eius qui eam promisit praecepta dilexeris. Cito enim senties dulciores esse iustitiae fructus quam iniquitatis, et verius atque iucundius gaudere hominem de bona conscientia inter molestias, quam de mala inter delicias: quia non sic venisti coniungi Ecclesiae Dei, ut ex ea temporalem aliquam utilitatem requiras.

XVII.

26. Sunt enim qui propterea volunt esse Christiani, ut aut promereantur homines a quibus temporalia commoda exspectant, aut quia offendere nolunt quos timent. Sed isti reprobi sunt: et si ad tempus eos portat Ecclesia, sicut area usque ad tempus ventilationis paleam sustinet; si non se correxerint, et propter futuram sempiternam requiem Christiani esse coeperint, in fine separabuntur. Nec sibi blandiantur quod in area possunt esse cum frumento Dei; quia in horreo cum illo non erunt, sed igni debito destinantur. Sunt etiam alii meliore quidem spe, sed tamen non minore periculo, qui iam Deum timent, et non irrident Christanum nomen, nec simulato corde intrant Ecclesiam Dei, sed in ista vita exspectant felicitatem, ut feliciores sint in rebus terrenis, quam illi qui non colunt Deum: ideoque cum viderint quosdam sceleratos et impios ista saeculi prosperitate pollere et excellere, se autem vel minus habere ista vel amittere, perturbantur tamquam sine causa Deum colant, et facile a fide deficiunt.

27. Qui autem propter beatitudinem sempiternam et perpetuam requiem, quae post hanc vitam sanctis futura promittitur, vult fieri Christianus, ut non eat in ignem aeternum cum diabolo, sed in regnum aeternum intret cum Christo,49 vere ipse Christianus est; cautus in omni tentatione, ne prosperis rebus corrumpatur, et ne frangatur adversis, et in abundantia bonorum terrenorum modestus et temperans, et in tribulationibus fortis et patiens. Qui etiam proficiendo perveniet ad talem animum, ut plus amet Deum, quam timeat gehennam: ut etiamsi dicat illi Deus, Utere deliciis carnalibus sempiternis, et quantum potes pecca, nec morieris, nec in gehennam mitteris, sed mecum tantummodo non eris; exhorrescat et omnino non peccet, non iam ut in illud quod timebat non incidat, sed ne illum quem sic amat offendat: in quo uno est requies, quam oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis adscendit, quam praeparavit Deus diligentibus eum.50

28. De qua requie significat Scriptura, et non tacet, quod ab initio mundi ex quo fecit Deus caelum et terram et omnia quae in eis sunt, sex diebus operatus est, et septimo die requievit. Poterat enim omnipotens et uno momento temporis omnia facere. Non autem laboraverat, ut requiesceret quando Dixit et facta sunt; mandavit, et creata sunt:51 sed ut significaret, quia post sex aetates mundi huius, septima aetate tamquam septimo die requieturus est in sanctis suis: quia ipsi in illo requiescent post omnia bona opera, in quibus ei servierunt, quae ipse in illis operatur, qui vocat, et praecipit, et delicta praeterita dimittit, et iustificat eum qui prius erat impius. Sicut autem cum illi ex dono eius bene operantur, recte dicitur ipse operari: sic cum in illo requiescunt, recte dicitur ipse requiescere. Nam quod ad ipsum adtinet, pausationem non quaerit, quia laborem non sentit. Fecit autem omnia per Verbum suum: et Verbum eius ipse Christus, in quo requiescunt Angeli et omnes caelestes mundissimi spiritus in sancto silentio. Homo autem peccato lapsus perdidit requiem, quam habebat in eius divinitate, et recipit eam in eius humanitate; ideoque opportuno tempore, quo ipse sciebat oportere fieri, homo factus et de femina natus est. A carne quippe contaminari non poterat, ipse carnem potius mundaturus. Ipsum antiqui sancti venturum in revelatione Spiritus cognoverunt et prophetaverunt:52 et sic salvi facti sunt credendo quia veniet, sicut nos salvi efficimur credendo quia venit: ut diligeremus Deum, qui sic nos dilexit, ut unicum Filium suum mitteret, qui humilitate nostrae mortalitatis indutus, et a peccatoribus et pro peccatoribus moreretur. Iam enim olim ab ineuntibus saeculis mysterii huius altitudo praefigurari praenuntiarique non cessat.

XVIII.

29. Quoniam Deus omnipotens, et bonus et iustus et misericors, qui fecit omnia bona, sive magna sive parva, sive summa sive infima; sive quae videntur, sicuti sunt caelum et terra et mare, et in caelo sol et luna et cetera sidera, in terra autem et mari arbores et frutices et animalia suae cuiusque naturae, et omnia corpora vel caelestia vel terrestria; sive quae non videntur, sicuti sunt spiritus quibus corpora vegetantur et vivificantur: fecit et hominem ad imaginem suam; ut quemadmodum ipse per omnipotentiam suam praeest universae creaturae, sic homo per intelligentiam suam, qua etiam Creatorem suum cognoscit et colit, praeesset omnibus terrenis animalibus. Fecit illi etiam adiutorium feminam:53 non ad carnalem concupiscentiam, quando quidem nec corruptibilia corpora tunc habebant, ante quam eos mortalitas invaderet poena peccati; sed ut haberet et vir gloriam de femina,54 cum ei praeiret ad Deum, seque illi praeberet imitandum in sanctitate atque pietate; sicut ipse esset gloria Dei, cum eius sapientiam sequeretur.

30. Itaque constituit eos in quodam loco perpetuae beatitudinis, quem appellat Scriptura paradisum; praeceptumque illis dedit, quod si non transgrederentur, in illa semper immortalitatis beatitudine permanerent: si autem transgrederentur, supplicia mortalitatis expenderent. Praesciebat autem Deus eos transgressuros: sed tamen quia conditor est et effector omnis boni, magis eos fecit, quando fecit et bestias, ut impleret terram bonis terrenis. Et utique melior est homo etiam peccator, quam bestia. Et praeceptum quod non erant servaturi, magis dedit, ut essent inexcusabiles,55 cum in eos vindicare coepisset. Quidquid enim homo fecerit, laudabilem in suis factis invenit Deum: si recte egerit, laudabilem invenit per iustitiam praemiorum: si peccaverit, laudabilem invenit per iustitiam suppliciorum: si peccata confessus ad recte vivendum redierit, laudabilem invenit per misericordiam indulgentiarum. Cur ergo non faceret Deus hominem, quamvis eum peccaturum praenosceret, cum et stantem coronaret, et cadentem ordinaret, et surgentem adiuvaret, semper et ubique ipse gloriosus bonitate, iustitia, clementia? maxime quia et illud praesciebat, de propagine mortalitatis eius futuros sanctos, qui non sibi quaererent, sed Creatori suo gloriam darent, et eum colendo ab omni corruptione liberati, cum angelis sanctis semper vivere et beate vivere mererentur? Qui enim hominibus dedit liberum arbitrium, ut non servili necessitate, sed ingenua voluntate Deum colerent, dedit etiam angelis: et ideo nec angelus, qui cum spiritibus aliis satellitibus suis superbiendo deseruit obedientiam Dei et diabolus factus est, aliquid nocuit Deo, sed sibi. Novit enim Deus ordinare deserentes se animas, et ex earum iusta miseria inferiores partes creaturae suae convenientissimis et congruentissimis legibus admirandae dispensationis ornare. Itaque nec diabolus aliquid Deo nocuit, quia vel ipse lapsus est, vel hominem seduxit ad mortem: nec ipse homo in aliquo minuit veritatem aut potestatem aut beatitatem Conditoris sui, quia coniugi suae seductae a diabolo ad id quod Deus prohibuerat, propria voluntate consensit. Iustissimis enim Dei legibus omnes damnati sunt, Deo glorioso per aequitatem vindictae, ipsi ignominiosi per turpitudinem poenae: ut et homo a suo creatore aversus victus diabolo subderetur, et diabolus homini ad Creatorem suum converso vincendus proponeretur; ut quicumque diabolo usque in finem consentirent, cum illo irent in aetern supplicia; quicumque autem humiliarent se Deo, et per eius gratiam diabolum vincerent, aeterna praemia mererentur.




47 Isa. xl. 6, 7; I Pet. i. 24, 25.

48 Heb. iv. 10; Apoc. xiv. 13.

49 S. Matt. xxv. 41, 34.

50 I Cor. ii. 9.

51 Psal. cxlviii. 5.

52 I Pet. i. 10.

53 Gen. ii. 18.

54 I Cor. xi. 7.

55 Rom. i. 10.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License