Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De cathechizandis rudibus

IntraText CT - Text

  • Capp. XIX-XXI
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Capp. XIX-XXI

XIX.

31. Neque hoc nos movere debet; quia multi diabolo consentiunt, et pauci Deum sequuntur; quia et frumentum in comparatione palearum valde pauciorem habet numerum. Sed sicut agricola novit quid faciat de ingenti acervo paleae, sic nihil est Deo multitudo peccatorum, qui novit quid de illis agat, ut administratio regni eius ex nulla parte turbetur atque turpetur. Nec ideo putandus est vicisse diabolus, quia secum plures, cum quibus a paucis vinceretur, adtraxit. Duae itaque civitates, una iniquorum, altera sanctorum, ab initio generis humani usque in finem saeculi perducuntur, nunc permixtae corporibus, sed voluntatibus separatae, in die vero iudicii etiam corpore separandae. Omnes enim homines amantes superbiam et temporalem dominationem cum vano typho et pompa arrogantiae, omnesque spiritus qui talia diligunt, et gloriam suam subiectione hominum quaerunt, simul una societate devincti sunt; sed et si saepe adversum se pro his rebus dimicant, pari tamen pondere cupiditatis in eamdem profunditatem praecipitantur, et sibi morum et meritorum similitudine coniunguntur. Et rursus omnes homines et omnes spiritus humiliter Dei gloriam quaerentes, non suam,56 et cum pietate sectantes, ad unam pertinent societatem. Et tamen Deus misericordissimus, et super impios homines patiens est,57 et praebet eis paenitentiae atque correctionis locum.

32. Nam et quod omnes diluvio delevit, excepto uno iusto cum suis, quos in arca servari voluit, noverat quidem quod non se correcturi essent: verumtamen cum per centum annos arca fabricata est, praedicabatur utique eis ira Dei ventura super eos:58 et si converterentur ad Deum, parceret eis; sicut pepercit postea Ninive civitati agenti paenitentiam, cum ei per prophetam futurum interitum praenuntiasset. Hoc autem facit Deus, etiam illis quos novit in malitia perseveraturos dans paenitendi spatium, ut nostram patientiam exerceat et informet exemplo suo; quo noverimus quantum nos oporteat tolerabiliter malos sustinere, cum ignoremus quales postea futuri sunt, quando ille parcit et sinit eos vivere, quem nihil futurorum latet. Praenuntiabatur tamen etiam diluvii sacramento, quo per lignum iusti liberati sunt, futura Ecclesia quam Rex eius et Deus Christus mysterio suae crucis ab huius saeculi submersione suspendit. Neque enim Deus ignorabat, quod etiam ex illis qui fuerant in arca servati, nascituri erant mali, qui faciem terrae iniquitatibus iterum implerent: sed tamen et exemplum futuri iudicii dedit, et sanctorum liberationem ligni mysterio praenuntiavit. Nam et post haec non cessavit repullulare malitia per superbiam et libidines et illicitas impietates, cum homines deserto Creatore suo, non solum ad creaturam quam Deus condidit lapsi sunt, ut pro Deo colerent quod fecit Deus; sed etiam ad opera manuum hominum et ad fabrorum artificia curvaverunt animas suas,59 ubi de illis turpius diabolus et daemonia triumpharent; quae se in talibus figmentis adorari venerarique laetantur, dum errores suos humanis erroribus pascunt.

33. Neque tunc sane defuerunt iusti, qui Deum pie quaererent, et superbiam diaboli vincerent, cives illius sanctae civitatis, quos Regis sui Christi ventura humilitas per Spiritum revelata sanavit. Ex quibus Abraham pius et fidelis Dei servus electus est, cui demonstraretur sacramentum Filii Dei,60 ut propter imitationem fidei omnes fideles omnium gentium filii eius futuri dicerentur.61 Ex illo natus est populus, a quo unus Deus verus coleretur, qui fecit caelum et terram: cum ceterae gentes simulacris et daemoniis servirent. In eo plane populo multo evidentius futura Ecclesia figurata est. Erat enim ibi multitudo carnalis, quae propter visibilia beneficia colebat Deum. Erant ibi autem pauci futuram requiem cogitantes et caelestem patriam requirentes, quibus prophetando revelabatur futura humilitas Dei, Regis et Domini nostri Iesu Christi, ut per eam fidem ab omni superbia et tumore sanarentur. Horum sanctorum, qui praecesserunt tempore nativitatem Domini, non solum sermo, sed etiam vita et coniugia et filii et facta62 prophetia fuit huius temporis, quo per fidem passionis Christi ex gentibus congregatur Ecclesia. Per illos sanctos Patriarchas et Prophetas carnali populo Israel, qui postea etiam Iudaei appellati sunt, et visibilia beneficia ministrabantur quae carnaliter a Domino desiderabant, et coercitiones poenarum corporalium quibus pro tempore terrerentur, sicut eorum duritiae congruebat. Et in his tamen omnibus mysteria spiritalia significabantur, quae ad Christum et Ecclesiam pertinerent: cuius Ecclesiae membra erant etiam illi sancti, quamvis in hac vita fuerint ante quam secundum carnem Christus Dominus nasceretur. Ipse enim unigenitus Dei Filius, Verbum Patris, aequale et coaeternum Patri, per quod facta sunt omnia, homo propter nos factus est, ut totius Ecclesiae tamquam totius corporis caput63 esset. Sed velut totus homo dum nascitur, etiamsi manum in nascendo praemittat, tamen universo corpori sub capite coniuncta atque compacta est, quemadmodum etiam nonnulli in ipsis Patriarchis ad huius ipsius rei signum manu praemissa nati sunt:64 ita omnes sancti qui ante Domini nostri Iesu Christi nativitatem in terris fuerunt, quamvis ante nati sunt, tamen universo corpori, cuius ille caput est, sub capite cohaeserunt.

XX.

34. Populus ergo ille delatus in Aegyptum, servivit regi durissimo; et gravissimis laboribus eruditus, quaesivit liberatorem Deum: et missus est eis unus de ipso populo, sanctus Dei servus Moyses, qui in virtute Dei magnis miraculis terrens tunc impiam gentem Aegyptiorum, eduxit inde populum Dei per mare rubrum; ubi discedens aqua viam praebuit transeuntibus: Aegyptii autem cum eos persequerentur, redeuntibus in se fluctibus demersi extincti sunt. Ita quemadmodum per diluvium aquis terra purgata est a nequitia peccatorum, qui tunc in illa inundatione deleti sunt, et iusti evaserunt per lignum: sic ex Aegypto exiens populus Dei, per aquas iter invenit, quibus ipsorum hostes consumti sunt. Nec ibi defuit ligni sacramentum. Nam virga percussit Moyses, ut illud miraculum fieret. Utrumque signum est sancti Baptismi, per quod fideles in novam vitam transeunt, peccata vero eorum tamquam inimici delentur atque moriuntur. Apertius autem Christi passio in illo populo figurata est, cum iussi sunt ovem occidere et manducare, et de sanguine eius postes suos signare, et hoc celebrare omni anno, et appellare Pascha Domini. Manifestissime quippe prophetia de Domino Iesu Christo dicit, quia tamquam ovis ad immolandum ductus est.65 Cuius passionis et crucis signo in fronte hodie tamquam in poste signandus es, omnesque Christiani signantur.

35. Inde per desertum populus ille ductus est per quadraginta annos: accepit etiam legem digito Dei scriptam,66 quo nomine significatur Spiritus sanctus, sicut in Evangelio manifestissime declaratur.67 Neque enim Deus forma corporis definitus est, nec sic in illo membra et digiti cogitandi sunt, quemadmodum videmus in nobis: sed quia per Spiritum sanctum dona Dei sanctis dividuntur, ut cum diversa possunt, non tamen discedant a concordia caritatis, in digitis autem maxime apparet quaedam divisio, nec tamen ab unitate praecisio, sive propterea, sive propter aliam quamcumque causam Spiritus sanctus appellatus est digitus Dei, non tamen cum hoc audimus humani corporis forma cogitanda est. Accepit ergo ille populus legem digito Dei scriptam in tabulis sane lapideis, ad significandam duritiam cordis illorum,68 quod legem non erant impleturi. Corporalia quippe dona desiderantes a Domino, magis carnali timore quam spiritali caritate tenebantur: legem autem non implet nisi caritas.69 Ideo multis sacramentis visibilibus onerati sunt, quo servili iugo premerentur,70 in observationibus ciborum et in sacrificiis animalium, et in aliis innumerabilibus: quae tamen signa erant rerum spiritalium ad Dominum Iesum Christum et ad Ecclesiam pertinentium; quae tunc a paucis sanctis et intelligebantur ad fructum salutis, et observabantur ad congruentiam temporis, a multitudine vero carnalium tantummodo observabantur, non intelligebantur.

36. Per multa itaque et varia signa rerum futurarum, quas longum est omnes commemorare, et eas nunc in Ecclesia videmus impleri, perductus est ille populus ad terram promissionis, ubi temporaliter carnaliterque regnaret pro modo desiderii sui; quod tamen regnum terrenum regni spiritalis imaginem gessit. Ibi Ierusalem condita est famosissima civitas Dei, serviens in signo liberae civitatis, quae caelestis Ierusalem71 dicitur, quod verbum est Hebraeum, et interpretatur 'visio pacis.' Cuius cives sunt omnes sanctificati homines qui fuerunt, et qui sunt, et qui futuri sunt; et omnes sanctificati spiritus, etiam quicumque in excelsis caelorum partibus pia devotione obtemperant Deo, nec imitantur impiam diaboli superbiam et angelorum eius. Huius civitatis rex est Dominus Iesus Christus, Verbum Dei quo reguntur summi angeli, et Verbum hominem assumens ut eo regerentur et homines, qui simul omnes cum illo in aeterna pace regnabunt. Ad huius Regis praefigurationem in illo terreno regno populi Israel maxime eminuit rex David, de cuius semine secundum carnem72 veniret verissimus Rex noster Dominus Iesus Christus, qui est super omnia Deus benedictus in saecula.73 Multa in illa terra promissionis gesta sunt in figuram venturi Christi et Ecclesiae, quae in sanctis libris paulatim discere poteris.

XXI.

37. Post aliquot tamen generationes ostendit alium typum ad rem maxime pertinentem. Nam captivata est illa civitas, et multa pars eius educta in Babyloniam. Sicut autem Ierusalem significat civitatem societatemque sanctorum, sic Babylonia significat civitatem societatemque iniquorum, quoniam dicitur interpretari confusio. De quibus duabus civitatibus, ab exordio generis humani usque in finem saeculi permixte temporum varietate currentibus, et ultimo iudicio separandis, paulo ante iam diximus. Illa ergo captivitas Ierusalem civitatis, et ille populus in Babyloniam ductus ad servitutem ire iubetur a Domino per Ieremiam illius temporis prophetam.74 Et exstiterunt reges Babyloniae, sub quibus illi serviebant, qui ex eorum occasione commoti quibusdam miraculis cognoscerent et colerent et coli iuberent unum verum Deum,75 qui condidit universam creaturam. Iussi sunt autem et orare pro eis a quibus captivi tenebantur, et in eorum pace pacem sperare, ad gignendos filios et domos aedificandas et plantandos hortos et vineas.76 Post septuaginta autem annos promittitur eis ab illa captivitate liberatio.77 Hoc autem totum figurate significabat Ecclesiam Christi in omnibus sanctis eius, qui sunt cives Ierusalem caelstis, servituram fuisse sub regibus huius saeculi. Dicit enim et apostolica doctrina, ut omnis anima sublimioribus potestatibus subdita sit: et ut reddantur omnibus omnia, cui tributum tributum, cui vectigal vectigal;78 et cetera quae salvo Dei nostri cultu, constitutionis humanae principibus reddimus; quando et ipse Dominus, ut nobis huius sanae doctrinae praeberet exemplum, pro capite hominis quo erat indutus, tributum solvere non dedignatus est. Iubentur autem etiam servi Christiani et boni fideles dominis suis temporalibus aequanimiter fideliterque servire;79 quos iudicaturi sunt, si usque in finem iniquos invenerint, aut cum quibus aequaliter regnaturi sunt, si et illi ad verum Deum conversi fuerint. Omnibus tamen praecipitur servire humanis potestatibus atque terrenis, quo usque post tempus praefinitum, quod significant septuaginta anni, ab istius saeculi confusione tamquam de captivitate Babyloniae, sicut Ierusalem liberetur Ecclesia. Ex cuius captivitatis occasione ipsi etiam terreni reges desertis idolis, pro quibus persequebantur Christianos, unum verum Deum et Christum Dominum cognoverunt et colunt, pro quibus apostolus Paulus iubet orari, etiam cum persequerentur Ecclesiam. Sic enim dicit: Obsecro itaque primum fieri deprecationes, adorationes, interpellationes, gratiarum actiones, pro regibus, pro omnibus hominibus, et omnibus qui in sublimitate sunt, ut securam et tranquillam vitam agamus cum omni pietate et caritate.80 Itaque per ipsos data pax est Ecclesiae, quamvis temporalis, tranquillitas temporalis ad aedificandas spiritaliter domos et plantandos hortos et vineas.81 Nam et ecce te modo per istum sermonem aedificamus atque plantamus. Et hoc fit per totum orbem terrarum cum pace regum Christianorum, sicut idem dicit Apostolus: Dei agricultura, Dei aedificatio estis.82

38. Et post annos quidem septuaginta, quos mystice prophetaverat Ieremias, ut finem temporum praefiguraret, tamen ut ipsa figura integraretur, facta est in Ierusalem restitutio aedificationis templi Dei: sed quia totum figurate agebatur, non erat firma pax ac libertas reddita Iudaeis. Itaque postea a Romanis victi sunt, et tributarii facti. Ex illo sane tempore ex quo terram promissionis acceperunt, et reges habere coeperunt, ne in aliquo regum suorum completum esse arbitrarentur quod eis liberator Christus promittebatur, apertius per multas prophetias prophetatus est Christus, non solum ab ipso David in libro Psalmorum, sed etiam a ceteris et magnis et sanctis Prophetis, usque ad tempus captivitatis in Babyloniam: et in ipsa captivitate fuerunt Prophetae, qui venturum Dominum Iesum Christum liberatorem omnium prophetarent. Et postea quam templum transactis septuaginta annis restitutum est, tantas pressuras et calamitates a regibus gentium Iudaei perpessi sunt, ut intelligerent nondum venisse liberatorem, quem non spiritaliter liberaturum intelligebant, sed pro liberatione carnali desiderabant.




56 S. Ioh. vii. 18.

57 2 Pet. iii. 9.

58 Heb. xi. 7; 2 Pet. ii. 5.

59 Rom. i. 25; Act. App. xvii. 29.

60 Eph. i. 9.

61 Gal. iii. 7.

62 Hos. i. 2, sq.; Isa. viii. 1, sq.

63 I Cor. xii. 12.

64 Gen. xxv. 26; xxxviii. 27-30.

65 Isa. liii. 7.

66 Exod. xxxi. 18.

67 S. Luc. xi. 20; S. Matt. xii. 28.

68 S. Matt. xix. 8.

69 Rom. xiii. 10.

70 Gal. v. 1.

71 Heb. xii. 22.

72 Rom. i. 3; Gal. iv. 24-26.

73 Rom. ix. 5.

74 Ierem. xxvii.

75 Dan. ii. 47, iii. 29, vi. 26; I Esdr. vi. 31.

76 Ierem. xxix. 5, 6, 7.

77 Ierem. xxv. 12, xxix. 10.

78 Rom. xiii. 1, 7.

79 Col. iii. 22; Eph. vi. 5.

80 Tim. ii. 1,2.

81 Ierem. xxix. 5.

82 I Cor. iii. 9.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License