Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Terentius Varro
Saturae Menippeae

IntraText CT - Text

  • XXXVI. Gerontodidaskalos
    • Fragmenta CLXXXIV-CCI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXXVI. Gerontodidaskalos

Fragmenta CLXXXIV-CCI

CLXXXIV. 214, 24

quotiens priscus homo ac rusticus Romanus inter nundinum barbam radebat?

CLXXXV. 195, 15

noctu cultro coquinari se traiecit; nondum enim invecti erat cultelli empaistoi e Bithynia

CLXXXVI. 337, 12

tunc vilici, quod nunc satis sibi vix putant, lautum putabant

CLXXXVII. 55, 2

vehebatur cum uxore vehiculo semel aut bis anno, cum arceram, si non vellet, non sterneret

CLXXXVIII. 543, 7

sed simul manibus trahere lanam, nec non simul oculis observare ollam pultis, ne aduratur

CLXXXIX. 267, 5

ergo tum sacra religio castaeque fuerunt res omnes

CXC. 86, 8 (et 451, 19)

in quibus Libyssa cytrus fasciis cingit fores

CXCI. 314, 15 (et 440, 11)

ubi grave pascantur atque alantur pavonum greges

CXCII. 47, 17

vel decem mensis ubi una saepiant granaria

CXCIII. 47, 21

vineis ubi ampla cella torculum respondeat

CXCIV. 112, 22

confluit mulierum tota Roma: quae noctu fieri initia solita etiam nunc spinea faxs indicat

CXCV. 166, 4

rapta a nescio quo mulione raptoris ramices rumpit

CXCVI. 261, 6

nam vides apud Ennium esse scriptum - ter sub armis malim vitam cernere, quam semel modo parere -

CXCVII. 47, 24

novos maritus tacitulus taxim uxoris solvebat cingillum

CXCVIII. 86, 11

utrum oculi mihi caecuttiunt, an ego vidi servos in armis contra dominos?

CXCIX. 18, 27

Manius Curius consul in Capitolio cum dilectum haberet nec citatus in tribu civis respondisset, vendidit tenebriorem

CC. 190, 28

hoc est magnum censorem esse ac non studere multos aerarios facere

CCI. 8, 12

putas eos non citius tricas Atellanas quim id extricaturos?




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License