ut
sidera caeli,
divum circum terram atque axem
quae volvuntur motu orbito
candens
corpore taurus trivio
lumine Lunae
non
subsilies ac plaudes et ab Arato posces astricam coronam? quid enim hoc mirius
ut cremento corpora
fierent maiora parvo, ut suctu candidi
lactis
dein certo alvi fluctu ut sucum
pareret mansum, quo venarum
sanguine rivos compleret
nil
sunt Musae, Polycles, vestrae
quas aerifice duxit
non
videtis unus ut parvulus amor ardifeta lampade arida agat amantis aestuantis
et
rex et misellus ille pauper amat habetque ignem intus acrem: hic ephebum
mulieravit, hic ad moechada adulescentem cubiculum pudoris primus polluit
nonne
hominem scribunt esse grandibus superciliis, silonem, quadratum
non
animadvertis cetarios, cum videre volunt in mari thunnos, escendere in malum
alte, ut penitus per aquam perspiciant pisces?
qui
sint secundum naturam perfecti homines, ut non modo eos spectemus sed etiam
imitemur
age
nunc contende alterum genus philotheron, ne quid ibi viderit melius
|