Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Terentius Varro
Saturae Menippeae

IntraText CT - Text

  • L. Manius
    • Fragmenta CCL-CCLXXI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

L. Manius

Fragmenta CCL-CCLXXI

CCL. 161, 4

funere familiari commoti, avito ac patrito more precabamur

CCLI. 79, 28

Automedo meus, quod apud Plotium rhetorem bubulcitarat, erili dolori non defuit

CCLII. 225, 5

quod dum administrant, in scrobe fodiendo inveniunt arcam

CCLIII. 133, 27

tum ad me ferunt, quod libellionem esse sciebant

CCLIV. 274, 18

Manius mane se excitat, rostrum suum in rostra adfert, populum in forum conducit

CCLV. 183, 1

nec natus est nec morietur, viget veget ut pote plurimum

CCLVI. 147, 9

lex neque innocenti propter simultatem obstringillat, neque nocenti propter amicitiam ignoscit

CCLVII. 543, 32

quocirca oportet bonum civem legibus parere, deos colere, in palellam dare mikron kreas

CCLVIII. 480, 2;

non male dicere, pedem in focum non imponere, sacrificari

CCLIX. 484, 24

et cum corrigia disruptast, enatare cum reliqua, pedem paenula scortea pertegere

CCLX. 211, 13

nec sumptibus finem legibus nec luxu statues finemque modumque

CCLXI. 487, 5

stertit iuventus, quam labos mollem facit

CCLXII. 225, 32 (et 168, 19 et 125, 30 et 185, 5)

ager ut derelinqueretur ac periret - squale scabreque inluvie et vastitudine -

CCLXIII. 237, 13 (et 442, 30)

habens antepositam alimoniam, sedens altus alieno sumptu, neque post respiciens neque ante prospiciens, sed limus intra limites culinae

CCLXIV. 159, 33

hunc Ceres cibi ministr frugibus suis porcet

CCLXV. 540, 25

alterum bene acceptum dormire - super amphitapa bene molli -

CCLXVI. 201, 1

dulcem aquam bibat salubrem et flebile esitet cepe

CCLXVII. 113, 12

tam eum, ad quem veniunt in hospitium, lac humanum fellasse quam ipsos

CCLXVIII. 543, 16

lecto strato matellam, lucernam, ceteras res esui usuique prae se portant

CCLXIX. 545, 10

haec adventoribus accidunt: cellae claves claustra carnaria dolia

CCLXX. 131, 10

hic ut quadrato latere stipatae strues

CCLXXI. 87, 10

harum aedium summetria confutabat architectones




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License