hic in ambivio navem
conscendimus palustrem, quam nautici equisones per ulvam ducerent loro
Propontis unda quam liquenti
caerula
natantem perfundit, cape
repente noctis circiter meridie,
cum pictus aer fervidis late ignibus
caeli chorean astricen ostenderet
fulmen bipennis tu levis
passerculus
nubes aquali frigido velo leve
caeli cavernas aureas abduxerant
aquam vomente inferam mortalibus
ventique frigido se ab axe
eruperant
phrenetici septemtrionum filii
secum ferentes tegulas ramos, syros
at nos caduci naufragi ut
ciconiae
quarum bipennis fulminis plumas vapor
perussit, alte maesti in terram cecidimus
dixe regi Medeam advectam per
aera in raeda anguibus
Pelian Medeae permisisse, ut se
vel vivum degluberet, dum modo redderet puellum
eodem coniecisse mera miracula
nescio quae
haec in aeno hic terve tudiculasse
astrologi
non sunt? qui conscribillarunt pingentes caelum
qui
quidem vident et circumstant, non rident. credo ridere. hiantis video, ridentis
non audio
ut
eat ac rem publicam administret, quod pulli ientent
utri
magis sunt pueri? hi pusilline, qui expectant nundinas, ut magister dimittat
lusum
altera
exorat patrem libram ocellatorum, altera virum semodium margaritum
spatula eviravit ones Venerivaga
pueros
dein immittit virile veretrum, ut
flumen offendit buccam Volumnio
et
Diogenes cynicos, qui ab Alexandro rege iussus optare quid vellet se facturum
|