sed,
o Petrulle, ne meum taxis librum
si te pigebit haec modo scaenatilis
imitatum me scripsisse
si displicebit, tam tibi latum
mare
parabit quantum spongiam deletilem
an
qui gradario utitur
melius quam molliter vectus linquat cito?
quod tum erant in Graecia coma
promissa, rasa barba, pallia trahentes
quam istorum quorum vitreae
togae ostentant tunicae clavos
sed
Cynicis involucrum et pallium luteum non est
quare meas lubidines ad tibias bilinguos
quis
poculis marcentium chorum introibit popino?
capitis
corona bacis multis Liberi
faciem et labore flatili viridis premit
trimodiam amphoramque eundem
temeti ac farris modum
asse vinum, asse pulmentarium:
secundas quo natura aurigatur, non necessitudo
et
hoc interest inter Epicurum et ganeones nostros, quibus modulus est vitae
culina
in
cubiculo dormire mallem siliceo, potus vinum meum cibarium, quam regiae domi
ieiunus cubarem
putat
fore hoc quod his comedonibus venit usu, quibus, mota voluptate cum edunt, dum
taxat gula gaudet
hanc
eandem voluptatem tacitulus taxim consequi lapatio et ptisana possim
omnes
videmur nobis esse belli festivi, saperdae cum simus saproi
quid
aliud est quod Delphice canat columna litteris suis agan methen, quam nos
facere ad mortalem modum medioxime, ut quondam patres nostri loquebantur
non
eos optume vixisse qui diutissime vixent, sed qui modestissime
|