lepidissimus
liber est M. Varronis ex saturis Menippeis qui inscribitur "nescis quid
vesper serus vehat", in quo disserit de apto convivarum numero deque
ipsius convivii habitu cultuque. Dicit autem convivarum numerum incipere
oportere a Gratiarum numero et progredi ad Musarum, id est proficisci a tribus
et consistere in novem, ut cum paucissimi convivae sunt, non pauciores sint
quam tres, cum plurimi, non plures quam novem. Nam multos inquit esse non
convenit, quod turba plerumque est turbulenta, et Romae quidem stat, sedet
Athenis, nusquam autem cubat. Ipsum deinde convivium constat inquit ex rebus
quattuor et tum denique omnibus suis numeris absolutum est, si belli homunculi
conlecti sunt, si electus locus, si tempus lectum, si apparatus non neglectus. Nec loquaces autem inquit convivas nec
mutos legere oportet, quia eloquentia in foro et apud subsellia, silentium vero
non in convivio sed in cubiculo esse debet. Sermones igitur id temporis
habendos censet non super rebus anxiis aut tortuosis sed iucundos atque
invitabiles et cum quadam inlecelebra et voluptate utiles, ex quibus ingenium
nostrum venustius fiat et amoenius. Quod profecto inquit eveniet, si de id
genus rebus ad communem vitae usum pertinentibus confabulemur, de quibus in for
atque in negotiis agendi non est otium. dominum autem inquit convivii esse
oportet non tam lautum quam sine sordibus, et: in convivio legi non omnia
debent, sed ea potissimum quae simul sint biophele et delectent. Neque non de
secundis quoque mensis cuius modi esse eas oporteat, praecipit. his enim verbis
utitur. bellaria inquit ea maxime sunt mellita quae mellita non sunt, pemmasin
enim cum pepsei societas infida. quod Varro hoc in loco dixit bellaria, ne quis
forte in ista voce haereat, significat id vocabulum omne mensae secundae genus,
nam quae pemmata Graeci aut tragmata dixerunt, ea veteres nostri bellaria
appellaverunt.
in convivio legi nec omnia
debent et ea potissimum quae simul sint biophele et delectent, potius ut id quoque
videatur non defuisse quam superfuisse22
|