Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Terentius Varro
Saturae Menippeae

IntraText CT - Text

  • LX. Onos lyras
    • Fragmenta CCCLI-CCCLXXII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

LX. Onos lyras

Fragmenta CCCLI-CCCLXXII

CCCLI. 49, 28

si quis melodiis diis est - onos lyras -
praesepibus se retineat forensibus

CCCLII. 16, 15 (et 171, 25)

quibus suam delectet ipse amusiam, et aviditatem speribus lactet suis

CCCLIII. 87, 32

Pacuvi discipulus dicor, porro is fuit Enni, Ennius Musarum: Pompilius clueor

CCCLIV. 176, 29

Phonaskia sum vocis suscitabulum
cantantiumque gallus gallinacius

CCCLV. 176, 15

ut comici cinaedici scaenatici

CCCLVI. 30, 22

qui fabularum collacant exordia

CCCLVII. 772, 22

valete et me palmulis producite

CCCLVIII. 79, 32

primum eam esse physicen, quod sit emphytos ut ipsa vox, basis eius

CCCLIX. 483, 7

non vidisti simulacrum leonis ad Idam eo loco, ubi quondam subito eum cum vidissent quadrupedem galli tympanis adeo fecerunt mansuem, ut tractarent manibus?

CCCLX. 80, 1

equi colore dispares item nati
hic badius, iste gilvus, ille murinus

CCCLXI. 100, 31 (et 183, 1)

quam nobilem divum lyram sol harmoge
quadam gubernans motibus diis veget

CCCLXII. 101, 1

neque orthopsalticum attulit psalterium
quibus sonant in Graecia dicteria

CCCLXIII. 230, 16 (et 182, 27)

iurgare coepit dicens: - quae scis atque in vulgum vulgas artemque expromis inertem -

CCCLXIV. 93, 11

tuus autem ipse frater cibarius fuit Aristoxenus

CCCLXV. 555, 28 (et 554, 32)

nempe sues silvaticos in montibus sectaris venabulo aut cervos, qui tibi mali nihil fecerunt, verutis: ah artem praelaram

CCCLXVI. 215, 14

scientia doceat, quemadmodum in psalterio extendamus nervias

CCCLXVII. 7, 9

saepe totius theatri tibiis crebro flectendo commutari mentes, frigi animos eorum

CCCLXVIII. 5, 20

maerentis ut quietus ac demissior probandus, Achilleos heroikos, Ionikos kinaidou

CCCLXIX. 55, 33

voces Amphionem tragoedum, iubeas Amphionis agere partis; infantior erit quam meus est mulio

CCCLXX. 215, 14

et id dicunt suam Briseidem producere, quae eius nervia tractare solebat

CCCLXXI. 56, 21

homines rusticos in vindemia incondita cantare, sarcinatricis in machinis

CCCLXXII. 111, 9

si non plus testiculorum offenderis quam in castrato pecore in Apulia, vincor non esse masculum ad rem




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License