M. Varro in satura quam peri
edesmaton inscripsit, lepide admodum et scite factis versibus cenarum ciborum
exquisitas dedicias comprehendit. Nam pleraque id genus quae heluones isti
terra et mari conquirunt, exposuit inclusitque in numeros senarios. Et ipsos
quidem versus, cui otium erit, in libro quo dixi positos legat, genera autem
nominaque edulium et domicilia ciborum omnibus aliis praestantia, quae profunda
ingluvies vestigavit, quae Varro opprobrans executus est, haec sunt ferme,
quantum nobis memoriae est: pavus e Samo, Phrygia attagena, grues Melica,
haedus ex Ambracia, pelamys Chalcedonia, muraena Tartesia, aselli Pessinuntii,
ostrea Tarenti, pectunculus Chius helops Rhodius, scari Cilices, nuces Thasiae,
palma Aegyptia, glans Hiberica24
si quantum operae sumpsisti, ut
tuus pistor bonum faceret panem, eius duodecimam philosophiae dedisses, ipse
bonus iam pridem esses factus. Nunc illum qui norunt, volunt emere milibus
centum, te qui novit, nemo centussis25
Varro: si quid de bulbis dixi in
aquam, qui Veneris ostium quaerunt. Deinde in legitimis nuptiis in cena
ponantur, sed et cum nucleis pineis aut cum erucae sucu et pipere.26
|