omnes
irritans ventos omnesque procellas
ipsum audivi vino invitari
poclis large atque benigne
ubi nitidi ephebi veste pulla
candidi modeste amicti sophiai pascunt pectora
stelligeras ad aetheris oras
explicat aere cavo sonitum hic nocturnus keraules
iugere volitans miluus si
auditur aquam e nubibus tortam indicat fore ut tegillum pastor sibi sumat
navibus duodecim domo profectum,
decem annos solidos errasse
Diogenem
postea pallium solum habuisse et habere Ulixem meram tunicam, pilleum ideo non
habere
quod Minerva propter stet, id significare eum propter doctrinam
nondum album caelum est neque adversi venti ceciderunt. quod si pergunt
diutius mare volvere, vereor ne me quoque, quom domum ad Ilio cossim venero,
praeter canem cognoscat nemo
ventus
buccas vehementius sufflare et calcar undis admovere
quocumque ire vellemus, obvius flare. ubi corpori aerinas compedes
impositas video
ubi dicuntur barbari innumerabiles lateres aureos habuisse
ubi quod lupam alumni fellarunt olim
hic enim omnia erat, idem sacerdos, praetor, parochos, denique idem
senatus, idem populus
ante
quam militia subactus aliquot annis erat
in castris permansi, inde
caballum reduxi ad censorem
itaque tum ecum mordacem calcitronem horridum miles acer non vitabat
nunc emunt trossuli nardo nitidi
vulgo Attico talento ecum
quid
enim est quod homo masculus lubentius videre debeat bella uxore?
quise in ganeum accensum
coniecit amicae
Pieridum comes quae tenent cana
putri gelo montium saxa
in Thespiadum choro derepente
unam viam Zenona munisse, duce
virtute, hanc esse nobilem. alteram Carneadem desubulasse bona corporis secutum
alteram viam deformasse
Carneadem virtutis e cupis acris aceti
suspendit Laribus manicas mollisque pilarum reticula ac strophia ut
Veneri nuptura puella
|