Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Terentius Varro
Saturae Menippeae

IntraText CT - Text

  • LXXIX Sexagessis
    • Fragmenta CCCCLXXXVIII-DVIII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

LXXIX Sexagessis

Fragmenta CCCCLXXXVIII-DVIII

CCCCLXXXVIII. 106, 15 (et 49, 3)

se circumspexe atque invenisse se, cum dormire coepisset tam glaber quam Socrates, esse factum ericium e pilis albis, cum proboscide

CCCCLXXXIX. 359, 1

Romam regressus ibi nihil offendi, quod ante annos quinquaginta, cum primum dormire coepi, reliqui

CCCCXC. 216, 4

tunc nuptiae videbant ostream Lucrinam

CCCCXCI. 212, 25 (et 431, 13)

ubi tum comitia habebant, ibi nunc fit mercatus

CCCCXCII. 403, 26

in quarum locum subierunt inquilinae impietas perfidia impudicitia

CCCCXCIII. 407, 8 (et 422, 16)

nunc quis patrem decem annorum natus non modo aufert sed tollit - nisi veneno?

CCCCXCIV. 283, 17

avidus iudex reum ducebat esse koinon Hermen

CCCCXCV. 502, 75

quod leges iubent, non faciunt: dos kai labe fervit omnino

CCCCXCVI. 200, 13

ut nitens pavonis collus nihil extrinsecus sumens

CCCCXCVII. 225, 22

sic canis fit e catello, sic e tritico spica

CCCCXCVIII. 167, 7

ergo tum Romae parce pureque pudentis
vixere, in patria, nunc sumus in rutuba

CCCCXCIX. 460, 2

neque qua agilipennis anates remipedas buxeirostris pecudes paludibus nocte nigra ad lumina lampadis sequaris

D. 158, 13

o stulta nostri pectoris dormitio vigilabilis, quae me puellum impuberem cepisti

DI. 112, 22

adest adest fax involuta incendio

DII. 167, 11

qui nobis ministrarunt pueris diebus festis cicer viride. qui nos provocare, advocare cum audeant, nos illos revocare timemus?

DIII. 69, 22

an si equam emisses quadripedem, ut meo asino Reatino admitteres, quantum poposcissem dedisses equimenti?

DIV. 187, 17

eo, ut viaticum ex arcula adderem in bulgam

DV. 214, 12

acciti sumus, ut depontaremur. murmur fit ferus

DVI. 86, 20

- vix effatus erat - cum more maiorum ultro casnares arripiunt, de ponte in Tiberim deturbant

DVII. 86, 24

senibus crassis Romuli non videmus quid fiat

DVIII. 480, 23

- erras, inquit, Marce: accusare nos ruminans antiquitates desine -




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License