Menippus
ille nobilis quondam canis
hic liquit homines omnes in terra pila
saltem infernus timetur, kakos daimon atque habet homines sollicito,
quod eum peius formidant quam fullo ululam
Diogenem
litteras scisse, tum usioni quod satis esset, hunc quod etiam acroasi bellorum
hominum
in charteo stadio epitaphion ago agona quo quis certasset animo, bellus
homo magis delectatus sit Stoicorum pancratio quam athletarum
sed ut canis sine coda
quod coeperas modo in via narrare, ut ad exodium ducas
- ubi lubet, ire licet accubitum - accepto strenue sussilimus, quod
esurigo findebat costas
perrexit
in interiores partis domuis posticae, ut ait Plautus, - penitissimae -
nihilo magis decere mulierem
quam de muliebri ricinio pallium simplex demittere
nec pistorem ullum nossent nisi
eum qui in pistrino pinseret farinam
aliquot
Romae sunt qui cellas vinarias fructuis causa fecerunt
antiqui nostri in dominus latericiis paululum modo lapidibus
suffundatis, ut umorem effugerent, habitabant
at in segetibus post messem colligebant stramenta, qui domicilia
colerent
ut hirundines culmis oblitis luto tegulas fingebant
lithostrota pavimenta et
parietes incrustatos
periechonta varia mihi facies
maeandrata et vermiculata, atque etiam adpinges orbem terrae
sed quae necessitas te iubet aquam effundere domi tuae? si vasa habes
pertusa, plumbum non habes? ad quam rem nobis est confluvium, ad quam rem
urnarium?
in pavimento non audes facere lacunam, at in humu calces facis elixos
non vides in publico ante tabernas, qua populus ambulando proinde ut in
arato porcas reddit
non vides in magnis peristyliis, qui cryptas domi non habent, sabulum
iacere a pariete, aut in xystis, ubi ambulare possint?
confluebant olim Roman
psammaxosioi non qui in urbe inter nundinum calunniarentur
philanalotai edones Romam, ut turba incendant annonam, et propter
phagones ficedulam pinguem aut turdum nisi volantem non video
haec Numa Pompilius fieri si
videret, sciret suorum institutorum nec volam nec vestigium apparere
inde
putidas uvas acinis electis et comestis extendit in lecti sponda
|