Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Terentius Varro
Saturae Menippeae

IntraText CT - Text

  • XCII. Hydrokyon
    • Fragmenta DLXXVIII-DXCI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XCII. Hydrokyon

Fragmenta DLXXVIII-DXCI

DLXXVIII.

non vides apud Mnesitheum scribi tria genera esse vini, nigrum, album, medium quod vocant Kirrhin, et novum, vetus, medium? et efficere nigrum viris, album urinam, medium pepsin, novum refrigerare, vetus calefacere, medium esse prandium caninum? Saturae incertae34

DLXXIX.

trisulcae fores
pessulis liberatae dehiscunt graves,
atque innituntur in cardinum tardulos35

DLXXX.

ponam bisulcam et crebrinodam arundinem36

DLXXXI.

hanc festuculae pallio amictam vallus mitis iacta venti ventilat lenem ad auram crassaque aufert paleae tunicas cortices37

DLXXXII.

Romani stili Diogenes Varro trecentos Ioves - seu Iuppiteres dicendum est - sine capitibus inducit38

DLXXXIII.

Epikoureios theos non potest esse: oute autos pragma echei ti oute allois parechei? Stoicus? quomodo potest rotundus esse, ut ait Varro, sine capite, sine praeputio?39

DLXXXIV.

capite permulso40

DLXXXV.

psammaxosia pro multis Varro saepe in Menippeis suis posuit41

DLXXXVI. 206, 24

proverbium vetus quo Varro utitur saepius: fulmenta lectum scandunt

DLXXXVII. 59, 20

hercle si iam in regiam arcam impancrarunt

DLXXXVIII. 100, 1

quid mihi somno, si dormitio tollitur

DLXXXIX. 36, 23

quid mirum? ex agri depolitionibus eiciuntur, hic in cenaculo polito recipiuntur

DXC.

- est ibi, inquit, si festinas pilleum42

DXCI.

et tamen non demolio rostra43




34 Gellius, XIII, 31.

35 Servius, ad Verg. Aen. I, 448.

36 Iulianus, G.L.K., V, 324.

37 Liber glossarum, C. Gl. L., V, 252, 6 et VII, 392.

38 Tertullianus, ad nat. I, 10; apol., 14.

39 Seneca, Apokolokynthosis, 8.

40 Priscianus, G.L.K., II, 487.

41 Macrobius, Sat. V, 20, 13.

42 De dubiis nom., G.L.K., V, 587.

43 Diomedes, G.L.K., I, 400.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License